In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum spes sit virtus Theologica, distincta a fide et charitate ?
Alens. 3.p. q. 75. m. 1. et 3. D. Thom. hic q. 2. art. 2. et 2.2. q. 17. art. 1. et 5. ubi Cajet. Bannes, Lorca. Bonav. hic art. i. q. 3. Richardi art. 3. q. 1. et 2. Durand. q. 1. Gabr. q. 1. Vasq. 1. 2. d. 86. cap. i. et 3.p. d. 43. cap. Vide Scot. 1. Met. q. 2. et 3. Bavonita hic.
Circa istam vigesimam sextam distinctionem, in qua Magister agit de spe, quaeritur unum : Utrum scilicet spes sit virtus Theologica distincta a fide, et charitate ? Quod non, quia nulla passio est virtus ; spes est passio, ex 2. Ethicorum ; ergo.
Praeterea, nulla virtus Theologica determinat medietatem duarum malitiarum ; spes determinat tale medium ; ergo. Probatio majoris, quia ubicumque est medium duarum malitiarum, ibi potest esse defectus et excessus ; sed in tendendo in Deum per desiderium, non potest esse excessus, sicut patet in aliis virtutibus Theologicis ; non enim potest homo nimis credere in Deum, vel diligere Deum. Probatio minoris, quia spes determinat medium inter praesumptionem et desperationem, sicut inter duas malitias.
Praeterea, virtus Theologica non est in nobis, nisi a Deo immediate infundente illam ; sed absque infusione Dei convenit habere spem respectu eorum, respectu quorum ponitur communiter. Probo, quia per spem acquisitam convenit sperare promissum hominis veracis ; igitur multo magis per spem acquisitam convenit sperare promissum Dei, qui est summe verax.
Praeterea, duo perfectibilia respectu ejusdem objecti numero, sufficienter perficiuntur duabus perfectionibus ; sed in anima non sunt nisi duae potentiae perfectibiles respectu objecti increati, scilicet intellectus et voluntas ; igitur sicut intellectus sufficienter perficitur uno habitu, qui est fides talis objecti, ita et voluntas respectu ejusdem sufficienter perficitur uno habitu, qui est charitas ; igitur non erunt nisi duae virtutes Theologicae.
Quod si dicatur esse tres partes imaginis, et secundum eas tres requiri habitus eas perficientes ; contra, quia duae partes imaginis pertinent ad intellectum, et una sola ad voluntatem ; igitur si secundum illam distinctionem requirerentur distincti habitus, tunc duo habitus Theologici ponerentur in parte intellectiva, et unus solus in voluntate, quod est manifeste falsum, quia spes secundum aliquos non ponitur esse virtus intellectualis.
Contra, 1. ad Corinth. 13. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec.