Deinde cum dicit, mansueti, ponit fructum justorum. Hic autem est duplex. Unde primo ponit fructum divitiarum. Secundo voluptatum, ibi, et delectabuntur. Hoc enim homines in isto mundo desiderant, et utrumque promittitur justis. Dicit ergo, mansueti etc.. Per mansuetos signat justos: illi enim sunt justi, qui possident cor suum in puritate.
Et quia nihil ita trahit hominem extra se sicut ira, et mansuetudo temperat eam; ideo vocat justos mansuetos. Hieronymus dicit, mites: Matth. 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, idest dabitur eis in possessionem terra viventium.
Augustinus contra valentinum dicit, quod christus nihil accepit de veteri testamento quantum ad promissiones: quod patet Matth. 5. In veteri autem testamento promittebantur temporalia et terrena. Ad litteram. Mansueti autem inhabitant terram istam, quia illi infestantur qui alios infestant. Sed mansueti nullos infestant. Non debent ergo ab aliis merito infestari. Sed tamen specialiter hereditabunt illam terram viventium, sicut jam dictum est. Secundo ponuntur eorum deliciae, cum dicit, et delectabuntur in multitudine pacis. Haec enim pax est valde delectabilis. Dicit autem, in multitudine, quia ibi est multiplex pax; hic vero sunt bella.
Quoddam est enim ad homines; sed hoc non erit ibi, quia omnes erunt in unum pacifici: isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc..
Item hic est bellum contra carnem, quae concupiscit adversus spiritum: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur etc. Sed tunc habebunt pacem ad invicem: job 5: sciens, quod pacem habeat tabernaculum tuum. Item voluntas contra se est divisa per diversa desideria; tunc autem non erit divisa, sed unita in domino: Psal. 75: in pace factus est locus ejus. Item hic est bellum ad deum propter peccata: isa. 59: peccata sive iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum; sed illic omnes habebunt pacem cum illo: job 22: acquiesce ei, et habeto pacem cum eo etc..