CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De tertio, scilicet in quibus consistat imago in nobis. Et declarat tria in isto articulo. Primum est de his, quae manifesta sunt in nobis. Secundum, in quibus non consistit imago. Tertium, in quibus consistit.
Primum ibi: Quantum ad primum. Hic ostendit quomodo notum est nobis per experientiam habere actura intelligendi et actum volendi, qui actus sunt aliquo modo in potestate nostra, quando objectum est praesens ; et si sic, oportet ponere in nobis aliquo modo principia activa et potentias, quibus sumus potentes respectu ipsorum actuum, aliter non essent in potestate nostra, ut supra patuit quaest. 7. praesentis dist. arguendo contra opinionem Goffredi. Et addit, quod eadem potentia sub eadem ratione formali non potest esse principium actus intelligendi et actus volendi, propter oppositos modos principiandi, quia actus volendi causatur per modum libertatis, et actus intelligendi per modum naturae, qui modi sunt repugnantes, ut supra vidimus dist. 2. parte 2. experimur ergo in nobis actum intelligendi, et potentiam intellectivam quae est principium actus intelligendi ; experimur etiam actum volendi, et potentiam volitivam quae est principium elicitivum actus volendi.
(b) De secundo in isto articulo. Hic Doctor ostendit in quibus non consistit imago. Consistit enim imago in his, quae experimur in nobis ; experimur autem duos actus primos, scilicet intellectum et voluntatem, et dicuntur actus primi, quia sunt principia operationis . Experimur etiam in genere duos actus secundos, scilicet actum intelligendi et actum volendi, qui dicuntur actus secundi, quia sunt operationes productae ab actibus primis. Dicit ergo, quod imago Trinitatis non consistit in solis actibus primis, scilicet in intellectu et voluntate ; tum cum sint tantum duo, non repraesentarent Trinitatem, sed magis dualitatem ; tum quia etsi inter intellectum et voluntatem sit consubstantialitas et realis identitas, ut subtiliter probat Doctor in 2. dist. 16. non tamen inter illas est distinctio realis, quae requiritur in Trinitate, nec ordo originis, quia nec intellectus originatur a voluntate, nec e contra. Nec est imago in solis actibus secundis, puta in actu intelligendi et in actu volendi: tum quia tantum repraesentarent dualitatem ; tum quia inter illos non est consubstantialitas, ut patet.
(c) Ex his sequitur tertium. Hic Doctor dicit, quod imago consistit simul in ictibus primis et in actibus secundis, id est, quod imago simul comprehendit intellectum et voluntatem,
actum intelligendi et actum volendi. Et expono istam litteram. Cum dicit: Anima habet in se aliquam perfectionem, secundum quam formaliter est actus primus respectu notitiae genitae, quia habet in se formaliter intellectum, qui dicitur actus primus sive principium notitiae genitae, et habet in se aliam perfectionem secundum quam recipit formaliter notitiam genitam, et illa perfectio est intellectus possibilis, secundum quem anima recipit notitiam genitam, quia intellectus possibilis est ratio formalis recipiendi illam.
Si dicatur, quod intellectus possibilis est actus primus, sive principium productivum notitiae genitae, ut videtur innuere Doctor 15. q. quodlib.
Dico tunc , quod intellectus possibilis potest dupliciter considerari. Uno modo in ratione principii activi, et sic dicitur actus primus respectu notitiae genitae. Alio modo in ratione receptivi, et sic est id secundum quod anima intellectiva recipit notitiam genitam. Sequitur: Et habet in se aliam perfectionem, secundum quam recipit formaliter volitionem. Voluntas enim potest dupliciter considerari. Uno modo in ratione principii activi, et sic est actus primus respectu volitionis. Alio modo in ratione principii receptivi, et sic est id secundum quod anima recipit volitionem. Voluntas enim est ratio formalis recipiendi volitionem. Sequitur:
Istae tres perfectiones dicuntur memoria, intelligentia et voluntas. Accipit hic memoriam pro principio productivo totali respectu notitiae genitae, et talis memoria includit intellectum et objectum praesens, vel in se vel in aliquo repraesentativo. Comprehendit etiam sub memoria perfecta voluntatem, quae est principium productivum actus volendi. Intelligentia accipitur hic pro intellectu ut informato actu intelligendi, et voluntas accipitur pro voluntate ut informata actu volendi, ita quod per memoriam repraesentatur Pater in quo est perfectissima fecunditas respectu Filii et Spiritus sancti: per intelligentiam repraesentatur Filius qui producitur ut notitia genita, et per voluntatem repraesentatur Spiritus sanctus, qui producit per modum amoris, Sequitur :
Anima igitur inquantum habens actum primum totalem respectu intellectionis, scilicet anima vel aliquid animae, et objectum sibi praesens in ratione intelligibilis dicitur memoria, id est, quod ipsa anima, ut est intellectus habens objectum praesens, dicitur memoria. Sequitur : Et hoc memoria perfecta, includendo tam intellectum quant illud quo objectum est sibi praesens, id est, quod tunc est memoria perfecta, quando includit intellectum ut actum primum respectu notitiae genitae, et ut includit objectum vel in se praesens, sive ut includit id quo objectum est praesens, puta speciem intelligibilem, per quam objectum est praesens in ratione intelligibilis, et hoc totum vocatur memoria perfecta, quae attribuitur Patri. Sequitur: Ipsa eadem anima, inquantum recipit notitiam genitam dicitur intelligentia, et intelligentia perfecta ut est sub illa notitia genita, non enim vult Doctor quod secunda pars imaginis sit notitia genita, quia illa non dicit consubstantialitatem cum anima cum realiter distinguatur; sed vult quod anima, ut est habens intellectum informatum notitia genita , sit secunda pars imaginis, id est, quod intellectus ut informatus notitia genita est secunda pars imaginis, quia dicit consubstantialitatem cum anima saltem ratione intellectus. Sequitur: Voluntas etiam dicitur perfecta, inquantum est sub illo actu volendi, non enim Doctor vult quod actus volendi sive amor productus sit ter.-
pia pars imaginis, cum non dicat aliquam consubstantialitatem cum anima, quia realiter distinguitur ab ipsa, sed vult quod ipsa voluntas ut informata actu volendi, sive amore sit tertia pars imaginis, quia ratione voluntatis dicit consubstantialitatem. Sequitur : Accipiendo igitur ista tria ex parte animae, ut sunt sub praedictis actibus suis, etc.
Pro intelligentia hujus litterae, nota quod si accipiatur memoria productiva pro intellectu agente (qui tunc dicitur esse sub actu suo, ut habet praesentiam objecti in se vel in specie, nam objectum dicitur actus, quia pars memoriae et intellectus possibilis sit virtus tantum receptiva) tunc sunt tres entitates, quae sunt una res realiter, scilicet intellectus agens, possibilis, et voluntas, et sic ibi vera consubstantialitas. Sed si possibilis pertinet proprie ad memoriam productivam, ut supra dixi, non esset forte inconveniens ipsum secundum unam realitem esse productivum, et secundum aliam receptivum, et hoc modo diceretur memoria vel pars memoriae ut productivus, et intelligentia ut productiva intellectus, et realitas receptivus. Et similiter voluntas diceretur parens ut productiva, et ut receptiva diceretur voluntas ut habens actum volendi, et sic voluntas et intellectus ut productiva complent perfectam rationem parentis, ut patet a Doctore, et sic realitas productiva intellectus et realitas receptiva (ponendo ibi aliqualem distinctionem), et similiter voluntas sunt una res realiter cum anima: et realitas intellectus productiva dicitur esse sub actu quando habet objectum praesens in se, vel in aliquo alio ut partem memoriae, quia tunc dicitur esse in potentia propinqua , et realitas receptiva dicitur esse sub actu suo inquantum habet actualem intellectionem. Et similiter voluntas ut productiva dicitur esse sub actu, quando est in potentia propinqua ad volendum, quod tunc contingit quando habet omnia requisita ad actum volendi, et dicitur ut receptiva sub actu, quando actu habet in se amorem objecti. Si etiam dicatur,quod in intellectu possibili non sunt istae duae realitates, tunc debemus dicere quod realitas intellectus possibilis ut productiva habens objectum praesens, repraesentat Patrem. Secundo eadem realitas intellectus possibilis ut habens in se formaliter intelligentiam actualem objecti, repraesentat Filium, idem dico de voluntate.
Quando ergo dicit Doctor: Istae tres realitates ut sub actibus suis, etc. Secundum istum tertium modum, prima realitas est intellectus possibilis ut pars memoriae productivae, et voluntas ut principium productivum: secunda est idem intellectus ut habens actualem intellectionem; tertia est eadem voluntas ut habens actualem amorem. Est ergo consubstantialitas, quia istae entitates, quae sunt simpliciter una res, realiter habent in se notitiam et amorem ; sic paternitas,et filiatio, et spiratio passiva in divinis sunt eadem essentialiter, quia tantum est una essentia fundans in se, et identificans sibi realiter illa. In imagine vero nostra est tantum similitudo quoad hoc, quia una essentia animae, ut includens tres realitates modo praedicto, est eadem respectu notitiae et amoris, etc.
(d) Sed hic occurrunt duo dubia. Nunc Doctor contra superius dicta innuit duas difficultates. Prima est de voluntate, quae est actus primus volitionis, quia non pertinet ad primam partem imaginis, quia non est memoria, nec pertinet ad memoriam ; nec ad secundam partem, quia non est notitia genita ; nec ad tertiam, quia non est amor productus, ergo in anima non est assignanda perfecta ratio imaginis.
Secunda difficultas est in hoc, quia prima persona in divinis originat secundam, et prima et secunda originant tertiam ; sed certum est quod tertia pars imaginis nostrae non originatur simul a prima et secunda, ut patet.
Respondet Doctor ad primum, quod accipiendo primam partem imaginis, sicut accipit Augustinus 9. de Trinit. cap. 4. et deinceps mens, notitia et amor ; per mentem intelligit actum primum perfectum respectu utriusque actus secundi, et hoc modo mens habet rationem perfectae parentis. Similiter accipiendo primam partem imaginis, ut accipit Augustinus 10. de Trinit. cap. 10. et deinceps memoria, intelligentia et voluntas ; accipit ibi memoriam pro actu primo perfecto respectu utriusque actus secundi, qui dit perfectam fecunditatem, et patet littera.
Et quod dicit ibi contra Henricum quodlib. 6. quaest. 2. qui videtur dicere quod Pater non habeat ex se fecunditatem ad spirandum, sed eam habeat quodammodo sibi derelictam ex productione Filii. Contra hoc arguit Doctor, licet in simili hanc positionem prius reprobaverit, supra dist. l.q. 2.tamen hic specialiter hoc reprobat, et improbatio clara est.
(e) Ad secundum dico. Dicit Doctor quod etsi in nobis sit imago Trinitatis quantum ad hoc, quod est repraesentativa unitatis essentiae, distinctionis personarum et originationis, non tamen in nobis est sic imago, ut sit secundum omnia repraesentativa ; sufficit enim quod sit repraesentativa. Trinitatis et unitatis, quae requirunt consubstantialitatem, distinctionem et originem, licet non sit repraesentativa secundum omnem modum, quia tertia persona in divinis est vere producta a prima et secunda persona, sed in imagine nostra, tertia pars imaginis non est simul producta a prima et secunda, ut patet, et rationem hujus assignat, quae stat in duobus dictis.
Primum est : Filius potest producere Spiritum sanctum, quia in productione Filii communicatur a Patre tota fecunditas, sive tota ratio formalis producendi Spiritum sanctum,ut infra patebit dist. 10. et ideo Filius vere producit Spiritum sanctum.
Secundum est : Memoria in nobis, quae est intellectus cum praesentia objecti, producendo notitiam non communicant sibi rationem formalem producendi amorem, quia tunc talis notitia quae est accidens, esset formaliter voluntas, quae voluntas est ratio formalis producendi amorem, et patet littera. Et similiter si poneretur notitia genita aliquo modo productiva tertiae partis imaginis, non esset productiva nisi per modum naturae, quia non esset formaliter voluntas, nec haberet in se formaliter voluntatem, et tamen tertia pars imaginis non producitur per modum naturae, sicut nec Spiritus sanctus, sed producitur per modum voluntatis.
(f) Est tamen hic aliquis ordo inter secundam partem imaginis, et tertiam, quia tertia praesupponit secundam naturaliter, licet non sit ab ea, saltem ut a causa totali, licet forte possit esse ab ea, ut a causa partiali secundum illam opinionem positam a Doctore in 2. dist. 25. et patet littera.
(g) Ulterius in speciali. Ista littera est satis clara, stat in tribus dictis fundatis super dictis Augustini, ut patet in littera. Primum est, quod in anima potest esse imago, imperfecte tamen, quando intelligit inferiora et amat illa. Secundum est, quod in anima potest esse imago perfectior, quando habet intelligentiam sui et diligit se. Tertium est, quod in anima tunc est perfectissima imago quando, actu intelligit Trinitatem, et actu amat, quia tunc non tantum est ibi imago Trinitatis, sed etiam similitudo, quia actus intelligendi est similitudo objecti.
(h) Ad primum argumentum principale. Respondet, quod quaelibet essentia creata, inquantum haec esseutia producta secundum talem ideam, non repraesentat Deum sub ratione trini, sed sub ratione unius, quia non causatur, nec ideatur a Deo sub ratione trini, sed sub ratione unius, sed tantum aliqua natura ratione essentiae suae et multorum concurrentium in ea tanquam unum aggregatum, potest esse repraesentativum Trinitatis et eorum quae comprehenduntur in Trinitate, tale quid est mens accepta in se et cum operibus suis, quia ibi est unitas, et distinctio, et ordo originis, tale autem etiam quantum ad talem concursum nihil est, quod sit inferius mente, sicut patuit in parte sensitiva.
(i) Sed cum arguitur, quod si ibi esset imago. Respondet ista concurrentia in mente valent credenti Trinitatem ad perscrutandum et persuadendum quomodo possit esse. Sed hoc clarius, vide in quodlib. q. 14. quia imago dicit relationem ad imaginatum, cognoscere ergo mentem sub ratione imaginis est cognoscere relationem imaginis ad imaginatum ; sed relatio cognosci non potest, nisi termino praecognito, oportet ergo prius cognoscere Trinitatem, sed hoc vide ibi, et multa alia quae faciunt ad propositum. Ad secundum, patet responsio. (j)Ad tertium dico, quod actus secundi sunt producti. Responsio stat in hoc : intellectio, volitio, visio, auditio, et sic de omnibus aliis actibus aliarum potentiarum, licet sint qualitates absolutae, ut probat Doctor q. 13. quodlib. et vere sint producta per actionem intellectus et objecti, et nullo modo dicantur actiones de genere Actionis, quia illae tantum sunt entia respectiva, tamen quoad aliquas conditiones, quae conveniunt actioni de genere Actionis, possunt dici actiones sive actus secundi. Prima conditio actionis est, quod cessante agente non habet esse permanens, sed tantum habet esse quantum agens continuat actionem. Secunda est, quod actio necessario est alicujus, vel ut producti vel ut objecti. Tertia, quod actio propriissime est ad formam divisibilem, cujus una pars acquiritur post aliam. Intellectio, volitio, etc. dicuntur actus secundi sive actiones, licet sint qualitates absolutae quoad secundas primas conditiones, quia tamdiu habent esse quamdiu potentiae continuant illa. Secundo terminantur de necessitate ad objectum. Lumen vero, quia non est alterius a se, vel ut termini producti, vel ut objecti, circa quod non dicitur actus secundus sive actio, imo nec intellectio, nec visio, nec lumen acquiruntur actione proprie dicta, quae terminatur ad formam, cujus una pars nata est acquiri post aliam.
(k) Ad aliam probationem, cum dicitur quod actus talis est generativus habitus, est facilis responsio, quia esse generativum ut actio, nihil aliud est nisi actionem ipsam, quae est relatio de genere Actionis terminari ad productum, esse vero principium formale productivum, est habere in se virtutem producendi. In proposito intellectio producit habitum secundo modo, id est, ut est quaedam ratio formalis absolute producendi, et non primo modo, supple ut sit actio de genere Actionis, quia ut supra patuit est ens absolutum, et nullo modo actio de genere Actionis, imo primo modo non est producere, quia ut sic, est tantum quaedam relatio et via ad productum.
Quia tamen haec littera videtur aliqualiter obscura, ipsam declaro. Cum dicit: Actio de genere Actionis non potest esse ejusdem rationis, nisi termini sint ejusdem rationis, patet, quia duae calefactiones dicuntur esse ejusdem rationis, quia calores termhiaates sunt ejusdem rationis .Sequitur: Ergo si actus generaret habitum, etc. Vult dicere,si unus actus intelligendi sit generativus habitus ut actio de genere Actionis, sequeretur quod alius actus intelligendi ejusdem rationis esset generativus habitus; hoc tamen patet esse falsum, quia aliquis actus intelligendi ejusdem rationis non est generativus habitus, ut patet ; non enim una intellectio remissa est generativa habitus. ut patet, cum habitus generetur ex frequentatis actibus, vel ex uno valde intenso et perfecto. Si ergo actus intelligendi est generativus habitus, non est generativus ut est actio de genere Actionis, sed ut est quaedam forma absoluta. Sequitur : Tunc dico breviter, quod actus est generativus habitus sicut forma aliqua, supple absoluta, est causa vel ratio causandi aliam formam; non est autem talis actus gignitivus ut actio de genere Actionis, tali enim actione de genere Actionis gignitur tam actus quam proprius habitus terminativus talis actionis, eo modo quo dicimus producens productione producit, vel agens actione agit, ut supra declaravi. Sequitur : Et ad significandum gignitionem talem, quae est actio de genere Actionis, dicimus potentiam elicere actum intelligendi, id est, quod nomine actionis utimur elicitione, sicut enim dicimus agens actione agit, ita dicimus, quod potentia eliciens actum, elicitione elicit, ita quod tam actio quam elicitio in re idem important, sed differunt nomine vel ratione.