In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit secundam rationem pro unitate formae in composito adductam num. 26. et explicat varia loca Philosophi, quae sunt axiomata, de differentia motus a generatione.
Ad (a) secundum responsum est, quia aequivocatur de ly simpliciter, et quidem pro primo dare esse, nec omni, nec soli formae substantiali convenit dare esse simpliciter; quin si primo adveniret quantitas materiae, posset dare sibi esse formale primum, licet non primum recedens a non esse, et forma aliqua substantialis potest advenire secundo et tertio. Sed distinguendo esse simpliciter contra secundum quid, sicut primum naturaliter contra secundum naturaliter, sic omnis forma substantialis dat esse simpliciter, et accidentalis non simpliciter, sed secundum quid; non ergo quaeras, si primo vel secundo adveniat ista forma alicui, sed quandocumque adveniat, talem actum nata est tribuere, qualis forma est.
Sed duae probationes adductae de 5. Physic. de generatione et motu, vi dentur habere difficultatem specialem. Ad primam dico, quod non esse, accipiendo pro subjecto generationis, accipitur ibi privative, et est sensus : quod generatur, id est, quod subjicitur generationi, caret esse simpliciter; quod autem movetur, hoc est, ut subjicitur motui, non caret esse aliquo simpliciter.
Et si arguas, ergo nullam formam substantialem habet, quae dat esse simpliciter, non sequitur, sed est fallacia consequentis; potest enim habere aliquod esse simpliciter isto modo per unam formam substantialem, et tamen carere esse simpliciter, quod nata est alia forma substantialis dare.
Aliud vero argumentum de esse in loco, requirit (ut videtur) aliam difficultatem, tamen de motu locali et alterationis, potest faciliter responderi per idem, quod omne mobile alteratione vel latione per aliquam formam praesuppositam illi motui, est in loco, quia quantitas praecedit necessario utrumque istorum motuum. Quod autem generatur, hoc est, subjicitur generationi, neque per illud per quod subjicitur generationi, neque per formam aliquam, quam habet per generationem, per se est in loco, quia etsi subjectum generationis actu esset habens formam substantialem, et etiam habens quantitatem aliquam, quae est ratio locandi, tamen non habet quantitatem, ut est subjectum generationis, quia quantitas non est ratio recipiendi terminum istius mutationis ; et ita universaliter subjectum generationis, ut est per se subjectum, non includit aliquid, quod sit per se ratio essendi in loco, quia non est nisi tantum substantia, licet eam concomitetur quantitas, sed illa non est per se aliquid ejus inquantum subjicitur generationi.
Sed si quaeras quomodo illud quod movetur motu augmentationis, est in loco? Licet ista dubitatio non sit necessaria ad propositum, tamen respondeo secundum aliquos, quod quantitas vel quantum praesupponitur in motu augmentationis et diminutionis: terminus autem quantitatis talis vel talis terminat motum hunc et illum.
Sed contra hoc, nulla quantitas omnino eadem manet in toto motu, et sub utroque termino; subjectum autem manet idem: ergo quantum non est subjectum istius motus. Et praeterea ista terminatio cujus generis est per se species? si generis Quantitatis, quantitas est; si non, motus ille non erit per se ad quantitatem.
Dico ergo. quod sicut subjectum alterabile, licet in tota alteratione sit sub qualitate, tamen non est proprie dicendum, quod quale sit subjectum alterationis, quia illa qualitas accidit illi, quod est subjectum alterationis, ita augmentabile, licet semper dum augmentatur, sit quantum, tamen ex quo variatur secundum quantitatem, sicut alterabile secundum qualitatem, quantitas non est ratio, nec per se conditio subjecti augmentationis.
Quid ergo est subjectum augmentationis? Dico quod sicut subjectum per se alterationis est ens in actu secundum formas priores qualitate, non tamen ens in actu secundum qualitatem, ita per se subjectum augmentationis est aliquod ens in actu secundum aliquam formam priorem quantitate, non autem per se est ens in actu secundum quantitatem ; forma autem prior non est nisi substantialis: ergo per se subjectum augmentationis et diminutionis non est nisi substantia tantum.
Quomodo ergo subjectum, quod ibi movetur, est in loco? Respondeo universaliter, cujuscumque motus subjectum est in loco, vel per formam prius acquisitam in mobili quod movetur tali motu, vel per ipsam formam secundum quam mobile fluit, vel movetur: et primum membrum verum est de alterato et lato; secundum membrum verum est de augmentato et diminuto. Sed quod subjicitur generationi, neutro modo est in loco: nec enim praesupponitur isti mutationi in subjecto aliquid quod sit ratio locandi, nec illud, secundum quod subjectum fluit, est ratio locandi.