IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Fuit tempore Scoti opinio, spem non esse distinctam a fide et charitate. Probatur primo, quia haec pluralitas ponitur sine causa ; tum quia eodem tendimus in praesens et absens ; tum quia amicitia acquisita sufficit ad omne velle et nolle ordinata circa amicum. Secundo, expectare, qui est actus spei, includit certitudinem intellectus et desiderium voluntatis ; ergo spes est aggregatio ex fide et charitate.
Alia sententia ait spem distingui a charitate, quia manet informis, tamen non esse aliam virtutem, vel habitum a fide ; sed haec est respectu universalis, quia credo omnes perseveraturos in gratia salvandos ; spes vero est respectu particularis, quia spero me salvandum, et sic sunt idem habitus, quia eodem habitu cognosco omnem hominem esse risibilem, et hunc hominem esse talem. Probatur, quia desperans non persuadetur ut amet, vel optet, sed ut credat. Rejicit Doctor utramque sententiam ex illo 1. Corinth. 13. Fides, spes, charitas, tria haec.
In ista quaestione (a) fundamentum est auctoritas Apostoli jam dicta, cui innituntur Sancti tractando de ista materia ; tamen si auctoritas contemneretur, innitendo rationi naturali tantum, cum secundum eam pluralitas sit vitanda, ubi non apparet necessitas ponendi pluralitatem, et in proposito non videatur esse necessitas ponendi tertiam virtutem Theologicam, distinctam a fide et charitate, negaretur spem esse virtutem distinctam a fide et charitate.
Minor autem hujus rationis posset secundum eos probari ex parte voluntatis dupliciter : Primo probatur, quia voluntas eadem virtute disponitur sufficienter ad velle ordinatum, et nolle ordinatum. Probo, quia non potest esse ordinatum nolle, nisi respectu ejus, cujus oppositi est ordinatum velle. Quod confirmatur per illud primi de Anima : Rectum est judex sui et obliqui. Eodem etiam sufficienter disponitur ad amandum bonum praesens, et desiderandum bonum absens. Hoc etiam probatur rationes et auctoritate. Ratione sic, quia eodem tendit aliquid in terminum non habitum, et quiescit in habito,
sicut patet de gravi. Et auctoritate Augustini 9. de Trinit. cap. ultimo : Appetitus inhiantis fit amor fruentis ; igitur si sit aliquis habitus, quo voluntas sufficienter disponitur ad ordinatum velle respectu frui, vel velle respectu boni praesentis, ille sufficiet ad omne velle ordinatum, quod est desiderare, et ad omne nolle ordinatum ; sed per solam charitatem sufficienter disponitur voluntas supernaturaliter ad amandum omne diligibile vel fruibile praesens.
Secundo, ista minor probatur, quia amicitia acquisita sufficit ad omne velle ordinatum circa amicum, et hoc tam ad velle desiderii quam ad velle, quod est amare praesens, quam etiam ad nolle, quod est oppositum amico. Sed non est minus sufficiens amicitia infusa, quantum ad multitudinem objectorum, quam amicitia acquisita, cum charitas per latitudinem se extendat ad omnia diligibilia ex charitate ; ergo.
Secundo ex parte intellectus, quia si esset aliquis habitus, non posset poni in intellectu, quia actus intellectus in communi est intelligere ; ergo omnis habitus in intellectu erit circa aliquod intelligere ; intelligere autem respectu objecti supernaturalis non est nisi credere ; ergo, etc.
Tenendo conclusionem istam, posset dici quod spes aggregat in se quodammodo duas virtutes, scilicet fidem et charitatem. Actus enim spei, qui est expectare, includit certitudinem ; et haec certitudo pertinet ad intellectum et fidem. Includit etiam desiderium, quod pertinet ad voluntatem, et si sit desiderium meritorium, pertinet ad charitatem, quae perficit voluntatem. Sicut igitur expectatio perfecta et meritoria includit certitudinem intellectus et desiderium voluntatis ordinatae, ita spes ut virtus perfecta diceretur includere per quamdam aggregationem, fidem et charitatem ; et secundum hoc poneretur virtus tertia non formaliter, nec simpliciter, sed secundum quod aggregat formaliter in se duas virtutes.
Quia tamen desiderium non habiti potest esse voluntatis sine charitate, et totus actus spei, et ipsa spes potest esse informis, ideo melius videtur esse ponendum, quod spes in tantum convenit cum fide, quod non est alia virtus ; non enim est alius habitus formaliter universalis et particularis, sicut patet in omnibus habitibus intellectualibus. Sed fides est respectu universalis, quia fide teneo omnem justum finaliter esse salvandum, et spes est respectu particularis, quia spe teneo me justum finaliter esse salvandum ; igitur non est alius habitus hujus et illius. Confirmatur, quia desperans non dicitur odire, sed diffidere, nec persuadetur ut amet vel optet, quia optaret si crederet illud esse possibile, sed persuadetur ut credat illud esse possibile a se attingi.
Secundum hoc diceretur fides esse omnium articulorum revelatorum pertinentium ad quascumque personas, et ad quaecumque tempora ; spes aut est quaedam fides, quia de revelatis pertinentibus ad seipsum, qui habet fidem, et tantum pertinentibus ad futura. Nec illa specificatio variat habitum, (c) sicut nec in aliis habitibus intellectualibus, sed est idem habitus, specificationem quamdam habens ex parte objecti ; non ergo ponitur tertius habitus ; sed fides quantum ad quaedam, puta quantum ad futura pertinentia ad ipsum credentem, dicitur spes, cum tamen fides se extendat ad personam credentem, et ad alias.
Quod si dicatur futuritionem in aliquo variare objectum, et ita distinguere spem ab aliis virtutibus ; contra primo, quia idem est habitus universalis et particularis, sicut patet in omnibus habitibus intellectualibus ; cum igitur de ista : omnis finaliter justus salvabitur, sit fides ; igitur et de ista : ego si sim finaliter justus, salvabor, est fides. Secundo, quia si futuritio sit formalis ratio objecti, ergo spes non est virtus Theologica, quia non respicit aeternum pro objecto, secundum hoc, sed aliquid temporale, quia temporalitas esset formalis ratio objecti. Tertio, si futuritio requirat proprium habitum, pari ratione et praeteritio, et ita non erit idem habitus fidei de praeteritis et futuris.
Qui teneret viam istam, posset dicere quod sicut in anima sunt duae potentiae, natae attingere Deum in ratione objecti, scilicet intellectus et voluntas, et hoc per actus elicitos ab eis, ita et sufficienter perficitur utraque potentia unico habitu, respectu unius objecti ; et ita sicut intellectus sufficienter perficitur respectu illius objecti per habitum fidei infusum, ita et voluntas per charitatem ; et salvarentur dicta de spe, quia est tertius habitus includens per aggregationem hos duos habitus. Vel probabilius, quod est quaedam fides particularis, respiciens bona futura ab illa persona attingenda ; et quoad hoc distinguitur a fide absolute sumpta, quae indeterminate respicit omnes personas, et omnia credibilia quorumcumque temporum.
Via illa non placet, quia videtur obviare auctoritatibus Sanctorum innitentibus dicto Pauli. Quaere.