In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ad secundum responsum est, etc. Patet ex responsione ad secundam principalem Henrici, quod ly simpliciter sumitur aequivoce, sumendo ly simpliciter pro esse substantiali, illud dare convenit formae substantiali, sive primo venerit, sive secundo; nam si quantitas, ut quidam volunt, adveniat primo materiae, dat ipsi esse primum formale, sed non simpliciter, sed accidentarium et secundum quid.
Secundo dicit quod non esse, ut dicitur subjectum generationis, intelligitur privative, quia caret forma substantiali, et intelligitur de generatione respective ad alios motus, qui sunt de subjecto in subjectum, id est, supponunt subjectam completum in esse simpliciter, ad quod ordinatur: subjectum ergo generationis caret esse simplic ter, ad quod ordinatur ipsa generatio, quamvis autem praesupponat generatio viventis formas partiales, constitutum per ipsas est in potentia ad esse simnliciter viventis.
Ad illud quod dicitur, id quod movetur esse in loco, quod generatur non esse in loco, respondet in specie de motibus primo, quod subjectum alterationis et lationis sit in loco per quantitalem, quae praesupponitur utrique formae, quae acquiritur ; subjectum autem generationis, etsi habeat quandoque quantitatem, secundum quam est in loco, illa quantitas se habet concomitanter, et non per se ad generationem et terminum ejus.
Ratio prioris est, quia tam alteratio, quam qualitas acquisita dependet a quantitate, ut subjecto quo; latio vero et ubi, quod est ejus terminus, est secundum quantitatem subjecti, tanquam subjecto et causa, seu fundamento. Ratio posterioris per oppositum hujus est, quia generatio et terminus ejus non dependent a quantitate, neque quantitas est ratio recipiendi alterutrum, sed ipsa substantia, ut prior est quantitate.
De subjecto motus augmentationis, rejecta sententia Aegidii, dicit resolutive quod subjectum quantitatis et augmentationis non sit aliquod quantum, sed subjectum constitutum in actu per aliquid prius quantitate, nempe per formam substantialem ; hoc autem, licet non sit in loco per formam praesuppositam motui, est tamen in subjecto per ipsam formam fluentem, non ita subjectum generationis, quia neque per formam fluentem, neque per formam praesuppositam per se est in loco. Dices, agens materiale praesupponit subjectum quantum, in quod agat ex ratione sua; ergo generatio, ut procedit ab ipso, praesupponit esse in loco. Respondetur omnes teneri ad hoc respondere, ut salvent auctoritatem Philosophi. Dico ergo, quod ex conditione agentis id exigitur tanquam conditio extrinseca, non ex dependentia actionis aut termini, quae respiciunt subjectum, ut est prius quantitate.