IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) In ista quaestione. Doctor in ista quaestione duo facit. Primo, praemittit aliquas opiniones quas improbat. Secundo, respondet ad quaestionem. Circa primum secundum aliquos videtur dicendum quod spes non sit virtus Theologica distincta a fide et charitate ; et hoc probant duplici ratione, quae infra exponentur, respondendo ad eas.
Et dicit Doctor quod tenendo hanc conclusionem,posset dici quod spes aggregat in se fidem et charitatem, et haec certitudo pertinet ad intellectum et fidem ; nam intellectus per fidem certus est de objecto praemisso : includit etiam desiderium, quod pertinet ad voluntatem, quia actus spei est desiderare summum bonum, ut infra patebit. Et loquitur hic tantum de spe infusa, sicut etiam de fide et charitate infusa.
(b) Quia tamen desiderium non habiti. Hic Doctor ponit alium modum dicendi, scilicet quod spes non est habitus distinctus a fide, nec tamen est quid aggregatum ex fide et charitate. Dicit ergo sic : Quia tamen desiderium non habili potest esse voluntatis sine charitate, et totus actus spei, scili--cet sperare, et ipsa spes, scilicet habitualis, potest esse informis, scilicet sine charitate, ideo melius videtur esse ponendum quod spes in tantum convenit cum fide, quod non est alia virtus. Non enim est alius habitus formaliter universalis et particularis, sicut patet in omnibus habitibus intellectualibus. Eodem enim habitu quis cognoscit demonstrative omnem hominem esse risibilem, et hunc hominem esse risibilem ; sed fides est respectu universalis quia fides teneo, sive certus sum omnem justum finaliter esse salvandum, et sic non tantum habeo fidem de me finaliter salvando, sed simpliciter de omni justo.
Nec illa specificatio variat habitum, sicut nec in aliis habitibus intellectualibus, sicut est idem habitus, quo quis scit omnem hominem esse risibilem, et quo quis scit omnem hominem futurum esse risibilem ; et probat quod talis futuritio non variet aliquo modo objectum, ita quod distinguat ipsum, et sit talis ratio formalis objecti, quod requirat alium habitum ; et probat primo, quia idem est habitus universalis et particularis, ut supra patuit. Sicut ergo de ista est fides, omnis finaliter justus salvabitur, ita et de ista : Ego si sim finaliter justus, salvabor, est scilicet fides.
Secundo, quia si futuritio sit formalis ratio objecti, sequeretur quod spes non esset virtus Theologica ; patet, quia objectum Theologicum est aeternum, et si futuritio, quae est temporalis, esset ratio formalis objecti, objectum non esset aeternum ; nam si objectum esset aliquod aeternum, multo fortius ratio formalis objecti erit aeterna, quia a ratione formali habet quod sit objectum, ut alias exposui.
Tertio si futuritio requirat proprium habitum, pari ratione et praeteritio, et ita non erit idem habitus fidei de praeteritis et futuris, et sic patent isti duo modi. Haec tamen via, quae negat spem esse alium habitum a fide et charitate, non placet, quia videtur obviare auctoritatibus Sanctorum innitentibus dicto Pauli 1. ad Cor. 13. scilicet : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, ubi expresse ponit tres habitus Theologicos.