Deinde eum dicit, dominus autem, ostendit, quod haec eorum malitia non habet effectum intentum, quia irridentur a deo: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit irrisionem. Secundo ejus rationem, ibi, quoniam prospicit. Dicit ergo, dominus irridebit eum, idest facit eum vel considerat irrisibilem. Et ratio est, quia dominus vidit eum attentare magna, et tamen scit quod statim debet mori; et ideo subdit, quoniam prospicit quod veniet dies ejus, scilicet in promptu; et hoc est ei debitus dies, scilicet condemnationis: job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. De hac die dicit hic. Non ergo turbari debetis contra eos, dicit Psalmista, quia non possunt praevalere contra vos.