In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Tertia sententia tenens spem esse virtutem Theologicam, moderativam passionis, qua tenditur in futurum aeternum bonum, refutatur primo, quia esset virtus moralis; secundo, daretur timor infusus, qui tamen non esset Theologicus, quia non haberet Deum pro objecto.
Alio modo posset dici (d), quod cum contingat excessive sperare bonum futurum, sicut patet in praesumente, et diminute, ut patet in desperante ; illa passio, quae est spes futuri boni, indiget moderamine, et per consequens ille habitus moderativus, cum sit respectu objecti aeterni, quod consequitur sperans, potest esse habitus Theologicus, et vocatur spes, quia per hoc intelligitur habitus moderans passionem, quo quis tendit in bonum aeternum consequendum.
Contra hoc objicitur (e) primo, quia tunc esset spes virtus moralis, non Theologica, quia virtus moderativa passionum moralis est; quilibet enim moraliter perfectus indiget omnibus habitibus respectu passionum, quae natae sunt esse diminutae vel excessivae.
Secundo, quia tunc esset aliquis timor infusus, qui tamen non esset virtus Theologica, quia non esset respectu boni increati, sed respectu mali tantum ; habitus autem Theologicus est respectu boni increati.