Consequenter cum dicit, gladium, addit de conatu malorum exteriori: et circa hoc tria facit.
Primo enim ostendit eorum conatum. Secundo finem intentum, ibi, ut decipiat. Tertio conatus hujus eventum, ibi, gladius eorum. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex conatus eorum contra bonos. Primo enim ostendit conatum eorum per apertam persecutionem. Secundo per fraudulentam calumniam, ibi, intenderunt arcum.
Dicit ergo quantum ad primum, gladium evaginaverunt peccatores. Per gladium intelligitur omnis aperta facti persecutio: Luc. 22: si percutimus in gladio? persecutio etiam verbi dicitur gladius: Ps. 56: lingua eorum gladius acutus. Et hic gladius est gladius diaboli, qui per linguam hominis multos interficit. Hic autem gladius est in vagina, quamdiu est in corde; sed quando profertur, est sicut jam evaginatus. Cavendum est ergo primum ut non habeamus eum. Secundo, et si haberetur, non evaginemus eum. Quia si tenetur in vagina, primo contrahit rubiginem, tandem tamen consumitur et tepescit odium et voluntas injuriandi. Quantum ad secundum dicit, intenderunt arcum suum. Arcus a longinquo percutit, et non videtur trahens cum eo, sicut videtur percutiens cum gladio: et ideo arcus signat persecutionem dolosam. Consequenter ostendit quid intendunt, cum dicit, ut decipiat. Circa quod duo facit, secundum quod duo intendunt. Primo enim intendunt decipere. Secundo occidere, ibi, ut trucident.
Dicit ergo, ut decipiant etc.. Decipere est per actum dolosum: job 12: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Sed, pauperem et inopem. Pauper est qui parum habet: inops est qui eget ope. Vel secundum Glossam: pauper est qui sibi non sufficit; inops vero, qui non sustentatur alterius ope. Et hoc dicit, quia tales non habent subvenientem. Occisio designatur per gladium, vel corporaliter vel spiritualiter: Hebr. 11: in occisione gladii mortui sunt. Eventus autem conatus eorum est, quia revertetur in caput suum.
Et primo ostendit quantum ad gladium, dicens, gladius eorum etc.. Tu eximis gladium contra alium, et forte non percutis eum, quia forte ei nocere non potes; tamen ex ipso spiritualiter tu es percussus: Prov. 1: ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur etc.. Secundo quantum ad arcum; unde dicit, et arcus eorum confringatur: Ps. 75: ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. Hoc autem erit quando destruetur dolositas eorum ne implere possint quod coeperunt: job 5: qui dissipat cogitationes malignorum ne possint etc..