Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens deum incarnari.
Quia vero incarnationis fides ab infidelibus stultitia reputatur, secundum illud apostoli, I Cor. 1-21, placuit deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; stultum autem videtur aliquid praedicare, non solum quia est impossibile, sed etiam quia est indecens: insistunt infideles ad incarnationis impugnationem, non solum nitentes ostendere esse impossibile quod fides catholica praedicat, sed etiam incongruum esse, et divinam bonitatem non decere.
Est enim divinae bonitati conveniens ut omnia suum ordinem teneant.
Est autem hic ordo rerum, ut deus sit super omnia exaltatus, homo autem inter infimas creaturas contineatur. Non igitur decet divinam maiestatem humanae naturae uniri.
Item. Si conveniens fuit deum hominem fieri, oportuit hoc esse propter aliquam utilitatem inde provenientem. Sed quaecumque utilitas detur, cum deus omnipotens sit, hanc utilitatem producere potuit sola sua voluntate. Cum igitur unumquodque fieri conveniat quam brevissime potest, non oportuit quod deus propter huiusmodi utilitatem humanam naturam sibi uniret.
Adhuc. Cum deus sit universalis omnium causa, ad utilitatem totius universitatis rerum eum praecipue intendere oportet. Sed assumptio humanae naturae solum ad utilitatem hominis pertinet. Non igitur fuit conveniens quod, si alienam naturam deus assumere debuit, quod solum naturam humanam assumpserit.
Amplius. Quanto aliquid est alicui magis simile, tanto ei convenientius unitur. Deo autem similior et propinquior est angelica natura quam humana. Non igitur conveniens fuit assumere naturam humanam, angelica praetermissa.
Praeterea. Id quod est praecipuum in homine est intelligentia veritatis.
In quo videtur homini impedimentum praestari si deus humanam naturam assumpsit: datur enim ei ex hoc erroris occasio, ut consentiat his qui posuerunt deum non esse super omnia corpora exaltatum. Non igitur hoc ad humanae naturae utilitatem conveniebat, quod deus humanam naturam assumeret.
Item. Experimento discere possumus quod circa incarnationem dei plurimi errores sunt exorti. Videtur igitur humanae saluti conveniens non fuisse quod deus incarnaretur.
Adhuc. Inter omnia quae deus fecit, istud videtur esse maximum, quod ipsemet carnem assumpserit. Ex maximo autem opere maxima debet expectari utilitas.
Si igitur incarnatio dei ad salutem hominum ordinatur, videtur fuisse conveniens quod ipse totum humanum genus salvasset: cum etiam omnium hominum salus vix videatur esse competens utilitas pro qua tantum opus fieri debuisset.
Amplius. Si propter salutem hominum deus humanam naturam assumpsit, videtur fuisse conveniens ut eius divinitas hominibus per sufficientia indicia manifestaretur.
Hoc autem non videtur contigisse: nam per aliquos alios homines, solo auxilio divinae virtutis absque unione dei ad eorum naturam, inveniuntur similia miracula esse facta, vel etiam maiora quam fecerit christus.
Non igitur videtur dei incarnatio sufficienter procurata fuisse ad humanam salutem.
Praeterea. Si hoc necessarium fuit humanae saluti quod deus carnem assumeret, cum a principio mundi homines fuerint, videtur quod a principio mundi humanam naturam assumere debuit, et non quasi in fine temporum: videtur enim omnium praecedentium hominum salus praetermissa fuisse.
Item. Pari ratione, usque ad finem mundi debuisset cum hominibus conversari, ut homines sua praesentia erudiret et gubernaret.
Adhuc. Hoc maxime hominibus utile est, ut futurae beatitudinis in eis spes fundetur. Hanc autem spem magis ex deo incarnato concepisset, si carnem immortalem et impassibilem et gloriosam assumpsisset, et omnibus ostendisset. Non igitur videtur fuisse conveniens quod carnem mortalem et infirmam assumpserit.
Amplius. Videtur fuisse conveniens, ad ostendendum quod omnia quae in mundo sunt, sint a deo, quod ipse abundantia rerum mundanarum usus fuisset, in divitiis et in maximis honoribus vivens.
Cuius contraria de ipso leguntur: quod pauperem et abiectam vitam duxit, et probrosam mortem sustinuit. Non igitur videtur esse conveniens quod fides de deo incarnato praedicat.
Praeterea. Ex hoc quod ipse abiecta passus est, eius divinitas maxime fuit occultata: cum tamen hoc maxime necessarium fuerit hominibus ut eius divinitatem cognoscerent, si ipse fuit deus incarnatus.
Non igitur videtur quod fides praedicat humanae saluti convenire.
Si quis autem dicat quod propter obedientiam patris filius dei mortem sustinuit, hoc non videtur rationabile.
Obedientia enim impletur per hoc quod obediens se conformat voluntati praecipientis.
Voluntas autem dei patris irrationabilis esse non potest. Si igitur non fuit conveniens deum hominem factum mortem pati, quia mors contraria esse videtur divinitati, quae vita est, huius rei ratio ex obedientia ad patrem convenienter assignari non potest.
Praeterea. Voluntas dei non est ad mortem hominum, etiam peccatorum, sed magis ad vitam: secundum illud Ezech. 18: nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Multo igitur minus potuit esse voluntas dei patris ut homo perfectissimus morti subiiceretur.
Amplius. Impium et crudele videtur innocentem praecepto ad mortem inducere: et praecipue pro impiis, qui morte sunt digni. Homo autem christus iesus innocens fuit. Impium igitur fuisset si praecepto dei patris mortem subiisset.
Si vero aliquis dicat hoc necessarium fuisse propter humilitatem demonstrandam, sicut apostolus videtur dicere, philipp. 2, quod christus humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem: nec haec quidem ratio conveniens videtur.
Primum quidem, quia in eo commendanda est humilitas qui habet superiorem, cui subiici possit: quod de deo dici non potest.
Non igitur conveniens fuit dei verbum humiliari usque ad mortem.
Item. Satis homines ad humilitatem informari poterant verbis divinis, quibus est fides omnimoda adhibenda, et exemplis humanis. Non igitur ad demonstrandum humilitatis exemplum necessarium fuit verbum dei aut carnem sumere, aut mortem subire.
Si quis autem iterum dicat quod propter nostrorum peccatorum purgationem necessarium fuit christum mortem subire et alia quae videntur esse abiecta, sicut apostolus dicit quod traditus est propter peccata nostra, et iterum, mortuus est ad multorum exhaurienda peccata: nec hoc videtur esse conveniens.
Primo quidem, quia per solam dei gratiam hominum peccata purgantur.
Deinde quia, si aliqua satisfactio requirebatur, conveniens fuit ut ille satisfaceret qui peccavit: quia in iusto dei iudicio unusquisque onus suum debet portare.
Item. Si conveniens fuit ut aliquis homine puro maior pro homine satisfaceret, sufficiens fuisse videtur si Angelus, carne assumpta, huiusmodi satisfactionem implesset: cum Angelus naturaliter sit superior homine.
Praeterea. Peccatum non expiatur peccato, sed magis augetur. Si igitur per mortem christus satisfacere debuit, talis debuit eius mors esse in qua nullus peccaret: ut scilicet non violenta morte, sed naturaliter moreretur.
Adhuc. Si pro peccatis hominum christum mori oportuit, cum frequenter homines peccent, oportuisset eum frequenter mortem subire.
Si quis autem dicat quod specialiter propter peccatum originale necessarium fuit christum nasci et pati, quod quidem totam naturam humanam infecerat, homine primo peccante:- hoc impossibile videtur.
Si enim alii homines ad satisfaciendum pro peccato originali sufficientes non sunt, nec mors christi pro peccatis humani generis satisfactoria fuisse videtur: quia et ipse secundum humanam naturam mortuus est, non secundum divinam.
Praeterea. Si christus pro peccatis humani generis sufficienter satisfecit, iniustum videtur esse quod homines adhuc poenas patiantur, quas pro peccato Scriptura divina inductas esse commemorat.
Adhuc. Si christus sufficienter pro peccatis humani generis satisfecit, non essent ultra remedia pro absolutione peccatorum quaerenda. Quaeruntur autem semper ab omnibus qui suae salutis curam habent.
Non igitur videtur sufficienter christum peccata hominum abstulisse.
Haec igitur sunt, et similia, ex quibus alicui videri potest ea quae de incarnatione fides catholica praedicat, divinae maiestati et sapientiae convenientia non fuisse.