CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit non esse veram hanc : Deus genuit alium Deum, quia Filius esset alius Deus genitus, quod est falsum, quia ly alius significat Deitatem communem esse extremis alietatis et in eis plurificatam, quod ei repugnat, cum sit de se haec, et explicat insigniter Logice, quomodo tres istae propositiones differunt: Socrates est alius ab homine, est alius humanitate, est alius in humanitate, applicatque ad propositum. Vide D. Bonavent. infra dist. 21. art. 1. quaest. 1. de nomine, alius et aliud.
Respondeo (a) ad quaestionem quod non genuit alium Deum, quia cuilibet entitati formali correspondet adaequate aliquod ens, vel aliquid ens entitate tali; ista autem Deitas, quae est entitas formalis, quia se tota est forma, non habet sic sibi adaequate correspondens quod nisi Deum, quia ipsum includit. Deitas autem est de se hoc, ergo Deus est de se hoc; illi autem, quod est de se hoc, repugnat non identitas, ergo et alietas, quae includit non identitatem, ergo non potest esse alius Deus, ergo Deus non genuit alium Deum, quia non genuit quod non potest esse, et hoc quantum ad rem.
Quantum ad Logicam (b), dico, quod haec tria differunt: A est alius a Deo, A est alius Deitate, A est alius in Deitate, sicut haec tria differunt: Socrates est alius ab homine, Socrates est alius humanitate, Socrates est alius in humanitate. In prima cum dicitur: Socrates est alius ab homine, negatur universaliter Socratem habere identitatem cum termino, per negationem importatam in ly alius, quia aliud includit non identitatem: igitur terminus ibi praedicatus negatur pro quolibet sui, sed non negatur nisi negetur respectu cujuslibet termini, ideo terminus alietatis confunditur confuse et distributive: ideo sequitur: Socrates est alius ab homine, igitur est alius ab homine et ab isto, et sic de omnibus aliis. Sic etiam sequitur: Aest alius a Deo, igitur est alius a qualibet persona divina. In secunda cum dicitur: Socrates est alius humanitate, humanitas significatur esse formalis ratio differentiae. Sic non est in prima, quia in ipsa, homo significatur esse terminus differentiae,in hac autem secunda, notatur esse formalis ratio differentiae universaliter, sic quod in nullo individuo illius naturae convenit, quia est aliud individuum alterius naturae, per illam formam, per quam hoc differt ab illo.
Unde nota (c), quod licet ratio formalis alietatis stet universaliter quantum ad negationem inclusam, unde sequitur: Socrates est humanitate alius a Brunello ; igitur in nullo individuo sunt idem, nec conveniunt in humanitate; tamen illa ratio formalis differentiae non stat universaliter, quantum ad illam affirmationem ibi inclusam, unde non sequitur : Socrates differt a Brunello humanitate ; ergo differt ab illo hac humanitate, scilicet Platonis, quia antecedens est verum et consequens falsum, quia in consequente significatur, quod humanitas Platonis sit formalis ratio differentiae, qua Socrates a Brunello differt. In tertia cum dicitur (d),
Socrates est alius in humanitate, alietas ibi ponit suum determinabile esse commune utrique extremo, et distingui sive dividi in ipsis extremis, et ideo haec non est vera: Socrates in humanitate est alius a Brunello, quia non dividitur humanitas in eis, nec est commune eis. Sed haec est vera; Socrates in animalitate est alius a Brunello, quia animal commune est eis et dividitur in eis. Unde in hac tertia propositione, alietas connotat aliquam convenientiam extremorum in suo determinabili, et tamen notat aliquam non identitatem eorum in eodem determinabili.
Ad propositum igitur (e), quam istarum trium significat haec locutio : Filius est alius Deus ? Dico, quod nec primam, nec secundam; non primam, quia non sequitur: Socrates est alius homo, ergo est alius ab homine. Antecedens est verum et consequens falsum. Nec secundam, quia etsi Socrates est alius homo a Platone, non tamen sequitur, ergo est alius humanitate a Platone, quia humanitas non est ratio formalis differentiae Socratis a Platone, sed significat tertiam. Unde bene sequitur, Socrates est alius a Platone, ergo Socrates est alius a Platone in humanitate, et e converso. Et idem est cum dicitur, Filius est alius Deus a Patre, quod Filius genitus est alius Deus a Patre generante, ita quod ly alius ponit suum per se significatum circa per se significatum extremorum et sui determinabilis, denotans ipsa inter se esse distincta, et illud determinabile esse commune utrique extremo alietatis, et tamen distingui in eis, quod non convenit Deo, et hoc etiam significatur in tertia propositione praedicta, propter quod idem sunt. Ex quo sequitur, cum haec sit fal sa : Filius est alius Deus genitus, ut nunc declaratum est, erit haec fal sa: Deus genuit alium Deum.