IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad quartum argumentum positum num. 27. pro unitate formae, ostendit necessitatem ponendi plures formas in corporibus animatis. Primo, manet forma corporis pereunte anima. Secundo, triduo mortis Christi, mansit forma corporis sine anima, et sic mansisset in Eucharistia si fuisset servata illo triduo. Resolvit formam corporeitatis formaliter constituere terminum conversionis, de quo supra dist. 10. quaest. 4. Ad haec miras excogitant Thomistae solutiones, sed rationes Scoti videntur insolubiles.
Ad (a) quartum dico, quod habet evidentiam bonam contra secundam opinionem improbatam: frustra enim poneretur corporeitas alia ab intellectiva, si ipsa includat vegetativam et sensitivam, et sensitiva et vegetativa includant corporeitatem: sed secundum aliam viam est facilis responsio. Hic enim est necessitas ponendi plura. Et quae ? illa certe, quae est ratio universaliter distinguendi hoc ab illo, scilicet contradictio, quae est immediata ratio distinguendi plura sub ente, utpote si hoc et illud recipiant contradictionem in essendo, quia si hoc est, et illud non est, non sunt idem ens in essendo.
Sic in proposito, formaanimae non manente, corpus manet, et ideo universaliter in quolibet animato, necesse est ponere illam formam, qua corpus est corpus, aliam ab illa, qua est animatum ; non autem loquor de illa, quae est corpus, hoc est individuum corporis, quod est genus, nam quodcumque individuum sua forma taliter est corpus, ut corpus est genus, et habens corporeitatem, sed loquor de corpore, ut est altera pars compositi. Per hoc enim non est individuum, nec species in genere corporis, nec in genere substantiae, quod est superius, sed tantummodo per reductionem. Unde corpus, quod est altera pars manens quidem in esse suo proprio sine anima, habet per consequens formam, qua est corpus isto modo, et non habet animam, et ita illa forma necessario est alia ab anima ; sed non est aliquod individuum sub genere corporis, nisi tantum per reductionem, ut pars, sicut nec anima separata est per se inferius ad substantiam, sed tantum per reductionem.
Contra hoc, dispositio necessaria vel necessitans non manet absque illo, ad quod disponit necessario: sed forma mixtionis est dispositio necessaria ad animam: ergo, etc. Et confirmatur specialiter in proposito, quia intellectiva, cum sit immortalis, non necessario separatur a materia, nisi quia aliqua forma substantialis, quam requirit ut dispositionem necessariam, separatur, ipsa enim secundum se non habet in materia aliquid sibi repugnans: sed illa necessario requisita non potest poni, nisi forma mixtionis; ergo intellectiva sine illa non potest esse, nec separatur illa stante.
Respondeo, aliquae qualitates consequuntur formam mixtionis, et in aliquo gradu sunt necessariae ad hoc, ut intellectiva maneat, quia quidquid est necessarium ad dispositionem, est etiam necessarium ad formam ad quam disponit: sed bene possunt qualitates esse necessariae simpliciter ad intellectivam, ut informatem, et hoc in gradu perfectiori, quam necessario requiratur ad formam mixti; possibile enim est formam perfectiorem requirere illud quod imperfectior requirit, et non tantum secundum gradum aequalem, sed secundum gradum perfectio rem. Corruptis ergo illis dispositionibus in gradu illo, in quo necessario requiruntur ad intellectivam, non manet intellectiva, et tamen illa alia forma disponens ad eam potest manere, quia non sunt corruptae secundum gradum necessarium ad illam formam: sed illa alia etiam non manet in esse perfecto et quieto, quia qualitates consequentes eam sunt corruptae secundum gradum, secundum quem consequuntur eam in esse perfecto et quieto. Et ideo nullum corpus animabile habet simpliciter esse perfectum et quietum, recedente anima, imo statim est in continua tendentia ad resolutionem sui in elementa.
Ad formam ergo argumenti dico, quod illa forma non est dispositio necessaria vel necessitans ad intellectivam: et licet statim sequatur eam intellectiva in generatione, hoc non est propter necessitatem inter eas, sed quia agens superius habet passum proportionatum compositum, quia ex materia et forma mixtionis ; et quando habet passum proportionatum compositum, statim inducit in illud illam formam, cujus est capax.
Et quod etiam additur in confirmatione, quod anima intellectiva, non habet in materia repugnantiam, dico quod nulla est forma substantialis informans materiam, quin illam consequantur, vel ipsa requirat qualitates consequentes, et in certo gradu, in quo si non maneat, nec forma illa informabit materiam ; licet ergo intellectiva non habeat propriam repugnantiam ad aliquam formamnaturalem, tamen informando materiam, requirit qualitates aliquas, et in gradu aliquo perfecto, in quo si non maneant, ipsa non informabit materiam ; illae autem sunt qualitates consequentes formam priorem, sed non necessario requisitae ad esse formae prioris in tanto gradu in quanto requiruntur ad esse intellectivae in materia.
Istud patet in exemplo, quia ad animationem ab intellectiva requiruntur cor et hepar determinate calida, cerebrum determinate frigidum, et sic de singulis partibus organicis: tali autem dispositione cessante, potest adhuc manere qualitas aliqua, quae stat cum forma mixti, licet non i 11a, quae requiritur ad esse et operationem intelletivae in materia.
Quantum (b) ergo ad istud dubium secundum hujus secundi articuli, dico quod corpus Christi per se includit materiam, et ad minus formam unam mixti priorem intellectiva, et per istam formam est in actu partiali, et est proximum receptivum animae intellectivae, licet non sit per illam in genere corporis, ut corpus est genus, nisi per reductionem, et in istud compositum, quod tamen per se est pars hominis, fit per se conversio panis, quia totius in totum, et partium in partes, et per consequens, haec forma est formalis terminus conversionis, sive forma termini conversionis.
Haec autem manet eadem, sive anima uniatur illi, sive non uniatur, quia haec prior est naturaliter saltem in informando ipsa anima, et in triduo mansit, anima non manente ibi: et in triduo fuisset eadem res hujus Sacramenti, si Sacramentum tunc mansisset,quiainillo triduo forma corporeitatis non fuit separata a materia sua in Christo, et per consequens nec separata a materia sua, ut in Eucharistia. Sicut enim idem numero fuit res ista secundum se in existentia naturali, ita etiam idem compositum numero, quod est terminus conversionis primus, mansisset semper in Eucharistia. Nec valet in ista identitate salvanda fugere ad identitatem materiae seu hypostasis, quia contraria possunt inesse eidem identitate materiae, quando succedunt sibi invicem, et si etiam Verbum assumpsisset lapidem, fuisset lapis idem naturae humanae identitate hypostasis.