IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quarta sententia Henrici, spem distingui a charitate, quia haec est in concupiscibili, illa in irascibili. Probatur quadrupliciter. Doctor hanc fuse refutat, improbando rationes Henrici, et ostendit ejus contradictionem.
Alio modo dicitur (f), quaere 8. quodlib. Henr. quaest. 15. quod spes distinguitur a charitate, licet habeant perficere eamdem potentiam, scilicet voluntatem, quia spes est in irascibili, charitas in concupiscibili, et illa non solum in appetitu sensitivo, sed etiam in voluntate distinguuntur. Quod probatur quadrupliciter :
Primo per objecta, nam objectum concupiscibilis est bonum delectabile ; objectum autem irascibilis est bonum arduum. Bonum delectabile est bonum concupitum a concupiscente propter commodum ejus. Bonum arduum dicitur bonum appretiabile, quo voluntas appetit superare omnia sibi contraria ; sed istae duae conditiones, quae sunt ejusdem boni, non sub eadem ratione objecti, non tantum sunt conditiones boni, ut nunc, sed etiam boni simpliciter ; igitur non tantum sunt boni, ut est appetitus sensitivi, sed etiam ut est objectum voluntatis ; sic igitur istae duae conditiones accidentales distinguunt irascibile et concupiscibile, non tantum in appetitu sensitivo, sed etiam in voluntate.
Secundo sic, irasci est actus solius irascibilis ; convenit autem irasci non tantum ex passione, quae est in appetitu sensitivo, sed etiam quae est in voluntate : Irascimini et nolite peccare, in Psal. 4. igitur actus ille est voluntatis, et ita irascibilis erit in voluntate.
Tertio, probatur hoc ex comparatione diversorum actuum ad invicem, quia concupiscibili volenti in contemplatione quiescere, quamdoque insurgit voluntas ad impugnandum vitia impedientia contemplationem, et sic impugnando impedit contemplationem ; nulla autem eadem vis habet actum impeditivum suiipsius in actu principali, igitur concupiscibilis, quae quaerit delectari, non insurgit expugnando, per quam expugnationem impediatur a sua delectatione ; igitur est alia vis.
Quarto, declaratur hoc per actus diversos pertinentes ad irascibile in appetitu sensitivo, quaere in Henrico, quia omnes illi actus videntur aeque necessarii in voluntate ; igitur qua ratione ponetur irascibilis in appetitu sensitivo, pari ratione et in voluntate. Additur , quod concupiscibilis est principalis potentia, irascibilis autem est quaedam vis ejus, sicut in sensitiva omnes passiones irascibilis - oriuntur ex passionibus concupiscibilis, et terminantur ad eas, sic in voluntate, irascibilis est propugnatrix concupiscibilis.
Contra illam opinionem arguo, (g) et primo contra primam rationem, quae procedit de objecto ; et quia illud de bono arduo posset et bene et male intelligi, quaero quid intelligitur per bonum arduum ? Aut bonum absens, aut non solum hoc, sed excedens facultatem potentiae, cui dicitur arduum : aut tertio bonum appretiabile, id est, amabile excedens omnia alia sibi contraria. Si primo modo, igitur irascibilis non erit in patria,
et per consequens spei non succedit tentio, quia oporteret quod tentio esset in eadem potentia et vi cum spe, quia succedit sibi, et ita haberet pro objecto suo arduum, quod est bonum absens, si hoc esset, quod intelligeretur per nomen ardui, quod est falsum ; in patria enim non erit bonum desiderabile absens. Si secundo modo, igitur in Deo non esset irascibilis, quia nullum est objectum excedens respectu ejus, igitur nec tentio ; consequens est falsum, quia non videtur negandum quod in Deo sit tentio respectu suiipsius, igitur et antecedens, scilicet quod in habentibus spem, spes sit habitus irascibilis. Si tertio modo, sic male ponitur bonum arduum objectum spei distinctum contra objectum charitatis, quia charitas inter omnes virtutes maxime respicit Deum sub ratione appretiabilis, quia sub ratione boni infiniti.
Praeterea, aut intelligitur (h) appretiabilitas ista in objecto aptitudinaliter, aut actualiter. Si aptitudinaliter, quia scilicet aptum natum sit appretiari, hoc maxime pertinet ad objectum charitatis, quia, ut dictum est, charitas respicit Deum vel objectum suum sub ratione infiniti in se. Si actualiter, hoc est, quia voluntas sic appretiatur, tunc male assignatur appretiatio ista esse ratio objecti potentiae, vel vis, quia ipsa appretiatio actualis est, quia voluntas per actum suum appretiatur tantum objectum ; haec autem appretiatio passiva actualis sequitur in objecto rationem formalem objecti ; formalis autem ratio objecti alicujus potentiae, vel vis, praecedit naturaliter actum illius potentiae, vel vis ; igitur talis appretiati non potest esse ratio formalis objecti talis potentiae, vel vis.
Praeterea, (i) actus adaequatus irascibilis est irasci, sicut actus adaequatus intellectus est intelligere ; sed irasci non potest respicere pro objecto bonum arduum aliquo praedictorum modorum, quia irasci est appetere vindictam sive punitionem, ut dicitur secundo Rhetor. Hoc autem appetere respicit primo pro objecto, vel puram punitionem, vel ipsum punibile, et neutrum est appretiabile ; igitur irascibilis non respicit arduum. Et haec ratio improbat secundam rationem pro opinione praedicta, quia si irasci est actus irascibilis, ex hoc sequitur quod non distinguitur a concupiscibili per rationem boni ardui distincti a bono delectabili.
Contra tertiam rationem arguitur, (k) quia etsi illud quod natum est impedire delectationem alicujus potentiae per actum positivum, sit expugnandum per aliquem actum, ad hoc ut potentia quiete delectetur, tamen quod natum est impedire tantum privative, non oportet expugnare positive, sed tantum privative, scilicet fugiendo. Sed actus vitiosus non impugnat, nec impedit positive delectationem ordinatam concupiscibilis, quia non simul insurgit talis actus quasi impediens actum concupiscibilis ; igitur non oportet actum illum expugnare, nisi tantum privative, scilicet fugiendo ne talis actus insit ; sed cujus est concupiscere objectum honestum, ejus est fugere objectum inhonestum ; igitur concupiscibilis expugnat.
Praeterea, in ista opinione primo ponitur, quod concupiscibilis . non propugnat, quia illa pugna impedit delectationem, et postea narrando dicitur quod concupiscibilis defenditur per irascibilem, ne in sua delectatione perturbetur ; ista videntur duo opposita, quod scilicet potentia propugnans impediat concupiscibilem, et quod non impediat, sed salvet eam in delectando.
Ex isto etiam improbatur quarta ratio, qua assignantur illi diversi actus in irascibili. Posset etiam argui, quod aliqui istorum actuum non conveniant irascibili, saltem in parte sensitiva, quae non habet actum circa futurum, ut futurum est.
Quod additur in prima ratione, quod concupiscibilis appetit aliquid 3 concupitum a concupiscente, ut commodum sibi, non videtur probabile, quia in Deo non negaturi concupiscibilis, sicut nec delectatio perfectissima, et tamen non concupiscit aliquid tanquam commodum sibi.
Quantum ergo ad hoc, an in voluntate sit irascibilis et concupiscibilis, potest dimitti dubium usque ad dist. 34. Et si debeant poni in voluntate, poni videntur propter distinctionem virtutum moralium perficientium voluntatem, non autem propter distinctionem virtutum Theologicarum spei et charitatis, sicut ponit ista opinio.
Praeterea, (1) sicut vis praesupponit potentiam, ita et objectum praesupponit objectum ejus ; igitur actus ipsius vis includit actum potentiae, circa objectum ejus, et aliquid additum ; sed istud additum universaliter erit nobilius (apparet in omnibus actibus consequentibus et addentibus sibi invicem) ; igitur si irascibilis est vis et concupiscibilis est potentia, actus spei erit simpliciter nobilior actu charitatis, quod est falsum.