Deinde cum dicit, quoniam, probat quod melius est. Cujus triplex est ratio. Primo ex parte diuturnitatis. Secundo utilitatis, ibi, mutuabitur.
Tertio virtutis, ibi, os justi. Circa primum duo facit. Primo enim proponit contritionem malorum.
Secundo firmitatem bonorum. Dicit ergo, quoniam brachia etc.: quasi dicat: ideo bona justorum pauca sunt meliora quam impiorum multa, quia sunt stabilia, illa vero non. Et hoc est quod dicit, quoniam brachia. Nomina membrorum corporalium designant virtutes, seu actus eorum membrorum. Nomine ergo brachii designatur virtus hominis operativa: unde, brachia peccatorum conterentur, idest virtus operativa ipsorum destruetur: job 38: brachium excelsum confringetur. Sed hoc brachium conteritur quandoque a deo, quandoque a diabolo, quandoque simul ab utroque. A deo conteritur, quando intendit nocere justis, et impeditur in suo proposito: job 5: dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant. A diabolo vero, quando homo proponit facere bonum, et impeditur a Satana: 1 thes. 2: voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas: sicut cum quis proponit facere eleemosynam, et retrahitur a cupiditate. Ab utroque autem simul, a deo quidem per auctoritatem ad probandum, a diabolo vero per executionem: job 1 et 2 cap.. Secundo cum subdit, confirmat autem etc., ostendit quod justi sunt diuturni, et firmi, et stabiles. Dicit ergo, confirmat autem justos dominus.
Licet justitia sit virtus et firmitas animi, tamen non inest homini a seipso: unde 1 Cor. 1: non glorietur omnis caro in conspectu ejus; ex ipso autem vos estis in christo jesu etc. Usque in domino glorietur. Homo enim in se factus est infirmus: Ps. 6: miserere mei deus, quoniam infirmus sum. Et ideo indiget confortari ab aliquo, maxime a deo, a quo quidem confirmatur, quandoque in temporalibus, inquantum expedit justo ad salutem; sed in spiritualibus semper, et hoc interiori gratia. Item bonis verbis. Item bonis exemplis. De primo Rom. 1: gratiae spiritualis ad confirmandos vos. 2 Thess. 2: in gratia exhortetur corda vestra, et confirmet etc.. Ps. 10: spiritu principali confirmat me. De secundo Psal. 118: confirma me in verbis tuis: Act. 15: verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt eos. De tertio Luc. 22: conversus confirma fratres tuos: 1 Pet. 2: christus passus est pro nobis etc.. Et 4: christo igitur in carne passo etc.. Unde in 5: ipse perficiet confirmabit etc.. Confirmatur per exemplum crucis de qua dicitur (ab Augustino enar.
In hunc psalm. Ser. 2, n. 4), crux enim finita est in poena, sed manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum.
Qui tamen dedit honorem suis poenis, quid faciet fidelibus suis?