CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Optime explicat non sequi, Deus genuit Deum, ergo se Deum vel alium Deum ; concedendum tamen sequi, ergo genuit eumdem Deum, quia identitas significat suum determinabile non distingui in extremis, quia opposita est alietati ; explicat etiam vim illius consequentiae, genuit alium, ergo alium Deum vel non Deum, et alias consequentias Logice Theologice.
Ad primum (a) argumentum dico, quod hoc antecedens est ve rum : Deus genuit Deum, quia ter mini in concreto possunt supponere pro suppositis respectu praedicatorum, respectu quorum non extraneantur suppositaliter, et ideo sicut haec est vera: Deus Pa ter genuit Deum Filium, ita haec: Deus genuit Deum, sed consequentia non valet, unde non sequitur, ergo Deus genuit se Deum aut alium Deum. Primum non sequitur, quia non est intelligibile quod idem producat se: nec secundum sequitur, quia (sicut dictum est) cum dicitur: Deus genuit alium Deum, alietas notat suum determinabile distingui in extremis, quod non significatur in antecedente. Unde sicut propositio (b) est falsa, ubi alietas additur determinabili, quod non est commune suis extremis, sicut haec est falsa: Sol est alius mus, et ideo non sequitur, si Sol generat murem, igitur se murem, aut alium murem, sed alium qui est mus. Ita in proposito, illa propositio est falsa, in qua alietas additur determinabili, quod non distinguitur in extremis, sic haec est falsa : Pater in Deitate est alius a Filio, et ideo non sequitur : Deus Pater genuit Deum, aut igitur se Deum aut alium Deum; sed sequitur quod genuit alium, qui est Deus,sicut exponit Magister in littera.
Quod si probetur (c) illa consequentia sic: si generat Deum, aut igitur eumdem Deum, aut diversum Deum, quia idem et diversum immediate dividunt quodlibet ens, ex 10. Metaphysicae ; si eumdem vel diversum, igitur se Deum vel alium Deum.
Respondeo, potest concedi quod genuit eumdem Deum, quia sicut alietas ponit suum significatum circa suum determinabile, denotans ipsum alietate, et distingui et dividi in extremis, quibus est commune, ita per oppositum, identitas ponit suum significatum circa suum determinabile commune extremis, denotans ipsum non distingui, nec dividi in eis, et ideo haec est vera Deus Pater gestiuit eumdem Deum, quia Filius qui est idem Deus: sed non sequitur, ergo genuit se Deum, quia Pronomen reciprocum denotat actum terminari ad idem suppositum a quo procedit ille actus, aliter non esset reciprocum. Antecedens autem non est reciprocum. Unde consequens non solum refert eumdem in essentia Deitatis, sed eumdem in ratione suppositi; non tantum autem ponitur per antecedens, sed solum quod genuit eumdem Deum, et ideo est fallacia consequentis et figurae dictionis.
Ad secundum (d) dicendum, quod ista deductio reducenda est ad duos Syllogismos, quorum primus est iste: generans distinguitur a genito, Deus est generans ;ergo Deus distinguitur a genito. Alius est iste: genitum est Deus, Deus distinguitur a genito;ergo Deus distinguitur a Deo. In utroque Syllogismo est fallacia accidentis, nam in primo Syllogismo major est vera propter formalem oppositionem extremorum: sic autem extraneatur medium utrique extremo, in quo extrema sunt unum sive idem. Unde fallacia est accidentis, nisi major extremitas dicatur de medio secundum illam rationem, secundum quam medium dicatur de extremis, ut patet, si sic arguitur : Album distinguitur a dulci, lac est album, ergo lac distinguitur a dulci ; et eodem modo peccat alius Paralogismus. Unde in utroque Syllogismo ex distinctione formali, quae est inter ista relative opposita, generans et genitum, concluditur distinctio essentialis, et ideo non sequitur conclusio.
Ad tertium (e) cum dicitur, Deus genuit alium; igitur alium Deum vel alium non Deum. Dicendum quod neutrum concederetur, et cum probatur per rationem contradictionis, dicendum quod contradictio est tam in complexis quam in incomplexis;et loquendo de contradictoriis complexis, semper verum est quod altera est vera, et altera falsa. Et sic est in proposito, haec est falsa: Deus genuit alium Deum ; et haec vera : Deus non genuit alium Deum, quae est sua contradictoria, et non ista: Deus genuit alium non Deum. Et sic arguatur, Deus non genuit alium Deum: ergo genuit alium non Deum, quia ex negativa de praedicato finito, sequitur affirmativa de praedicato infinito, sicut sequitur, homo non est justus, ergo est non justus.
Respondeo, dicendum quod quamvis illa regula sit vera, sicut potest probari per naturam contradictionis, nunquam tamen tenet in praedicatis compositis, non enim sequitur, lapis non est lignum album ; ergo lapis est lignum non album, quia affirmatur lignum in secunda quod non affirmabatur in prima: et si arguitur (f) in contradictoriis incomplexis, dico quod licet de quolibet dicatur alterum illorum, non tamen dicitur de quolibet quodcumque praedicatum determinatum per alterum illorum, quia nec ipsum determinabile dicitur de quolibet, et ideo licet Deus vel non Deus, dicatur de quolibet, non tamen aliud sive alium, sic determinatum per Deum vel per non Deum, et ideo quamvis Deus genuit alium, non tamen alium, nec alium non Deum. Nec est haec contradictio, quia non sequitur cum hoc contradictorio vel illo, et hoc in sensu composito, quia non ex omnibus divisis sequitur conjunctum. Concedo igitur quod sequitur, genuit alium, ergo Deum vel non Deum: sed non sequitur, genuit alium et Deum, ergo genuit alium Deum propter variationem alietatis.
(g) Ad quartum dicendum quod non sequitur, genuit alium habentem naturam divinam, ergo genuit alium Deum, quia in antecedente subintelligitur substantivum hujus adjectiVI, habens quod substantivum idem significat quod persona, et circa illud ly alius ponit suum significatum. In consequente autem ponit ly alius, suum significatum circa significatum Dei, et sic commutatur hoc aliquid in quale quid, et arguitur ab inferiori ad suum superius cum negatione, quam importat alius. (h) Ad probationem per Damascenum dico, quod descriptio sua est quaedam explicatio nominis, non autem expressio per se significati, quia nomen concretum de per se significato non importat hoc, quod est habens sive habere, sed tantum de modo significandi in quo distinguitur ab abstracto, solum enim concretum importat ipsam formam, quia album solam qualitatem significat. Unde importat hoc quod est habens, quia concernit suppositum habens suum significatum, tamen idem significat concretum et abstractum,licet modus significandi sit alius, et ideo in hujusmodi etymologiis et descriptionibus, non oportet quod quidquid potest vere conjungi cum descriptionibus et descriptis.