IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad quartum dico, etc. Hoc fuit, quod non debeat poni pluralitas sine necessitate ; hic tollitur illa necessitas, quia forma perfectior includit virtualiter imperfectiorem, etc. Respondet, argumentum esse contra Henricum, qui admittit probationem, vel admittere debet, ut probavit Doctor, ex sequela opinandi.
Respondet ergo Doctor, esse necessitatem ex universali principio distinguendi unum ab alio per contradictionem immediatam ; manet enim corpus, separata anima viventis: effectus autem formalis formae non manet, desinente ipsa forma. Dicit secundo, corpus quod est altera pars viventis, non est species subalterna posita in linea praedicamentali, neque individuum ejus, sed reductive se habet sicut aliae partes physicae. Dicit tertio, quod alia sit dispositio ad animam, alia ad formam mixtionis, et haec possit manere desinente illa, quamvis non in esse quieto, sed tendente statim ad corruptionem.
Ratio hujus est, quia forma corporis non est activa, neque habet sufficientem resistentiam ex se ad actionem extrinseci corrumpentis; haec enim resistentia fit virtute caloris naturalis foventis naturam corporis, et per nutritionem restaurantis eamdem, quae alioquin ab intrinseco et extrinseco subest pluribus causis corruptivis, quibas neque ipsa anima, dum adest, resistit aliter quam per expulsionem noxii, et restaurationem deperditi. Unde sicut conservatur primo forma mixtionis per conjunctionem ad causam generativam, nempe ad matrem quae nutrit et subministrat alimentum ante animationem, ita post animationem virtute vegetativae abstrahit alimentum, et convertit in substantiam propriam ; desinente ergo utraque causa, ideo tendit ad corruptionem , quod et de forma cadaveris dicunt ipsi adversarii.
Sed ex hoc ipso deducitur non leve argumentum probandi non esse in cadavere formam novam substantialem, quia quaecumque causa est nata inducere illam formam, et agendo praevalet aliis causis naturalibus, quarum quaelibet agit ad productionem propriae formae, et assimilandum sibi passum ; eadem ipsa causa est conjuncta, et ex virtute propria eamdem formam potest conservare, per eamdem enim conservari posset per quam inducitur, sicut in prima inductione formae mixtionis etiam conservatur a causa eam inducente, sive sit mater, sive alia: neque natura intendit aliquam formam et compositum simpliciter per accidens et transeunter, quia sic non facit ad perfectionem naturae in esse entis, aut ad ordinem universi: ergo si in natura esset causa sufficiens productiva talis formae, ita etiam et conservativa, si talis daretur. Contrarium autem constat experientia, et ad sensum, illam formam non conservari, sed tendere ad corruptionem: ergo non est forma de novo producta, sed antiqua, quae tendit in corruptionem, separata causa ejus productiva et conservativa.
(b) Quantum ergo ad istud dubium, et c. Hic tandem Doctor resolvit hanc secundam partem articuli secundi de termino ad quem, qui ponitur sub speciebus, et de ejus constitutivo formali, nempe esse corpus Christi constitutum per formam unam mixtionis saltem, et illud esse proximum receptivum animae, etc. Hinc patet Doctorem neque asserere determinate formam corporeitatis esse unam simplicem, neque determinate esse plures illas partiales: utrumque dici posse probabiliter insinuat, dato quod sit una simplex, erit heterogenea, sicut adversarii docere debent de sua forma cadaveris, et sicut nonnulli de anima bruti et plantae. Hoc dato, non sunt forte necessariae aliae formae partiales, quia licet os et caro maneant seorsim a corpore, potest dici in iis remanere formae partem, qua constituuntur, sicut in cadavere idem diceretur ab aliis, et in animalibus sectilibus maneat anima secundum utramque partem. Si dicantur esse formae partiales, dicunt in suis constitutis ordinem ad invicem, ut partes integrales ad totum.
Breviter quacumque via salvarent adversarii unitatem tam cadaveris quam formae ejus per se, sic etiam salvatur in proposito.
Tandem in fine excludit responsiones quorumdam ad auctoritates Patrum, in prima parte articuli citatas, salvando identitatem corporis Christi, vel per identitatem materiae, vel suppositi, quam merito dicit Bassolis non facere ad intentum Patrum, et superius probatum est per eam non impugnari haereses, quas Patres impugnabant et dicebant corpus Christi fuisse corruptum et mutatum, seu conversum in aliud; neque proprietas loquendi Theologica aut Philosophica, quia licet materia eadem maneat in genito et corrupto, nemo dicit quod ignis, verbi gratia, sit lignum, juxta Philosophos, et si Deus poneret materiam Christi sub forma, verbi gratia, pomi, in Eucharistia, nemo diceret vere: Hoc est corpus Christi; ergo idem dicendum esset in triduo, si tantum poneretur materia corporis Christi sub forma cadaveris, quia terminus ad quem hujus conversionis non est materia, sed corpus ut importat primario suum formale constitutivum. quod nulla veritate rei aut appellationis potest dici de cadavere. Deinde recursus ad unitatem suppositi nihil juvat, quia si assumeretur lapis, haberet hanc unitatem, eamdem retinuit anima, et secundum plures sanguis separatus.
Tamen si anima esset sub speciebus panis, aut sanguis seorsim a corpore, non esset vera haec, designando alterutram : Hoc est corpus Christi: ergo minus verificari posset de constituto ex forma cadaveris per identitatem suppositi. Neque auctoritates Philosophi, quae habent veram interpretationem alias, tanti aestimandae sunt, ut iis in sensu non vero salvandis, inducamus difficultatem in fidei mysteriis. Quin etiam si expresse diceret contrarium, magis sequenda esset in hoc sententia medicorum, ratio ipsa et sensus, quam ejus auctoritas, prout olim secutae sunt celeberrimae Academiae Parisiensis et Oxoniensis. Ex his deinceps Doctor respondet ad argumenta posita ad initium hujus quaestionis.