IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Alio modo dicitur. Hic recitat opinionem Henrici 8. quodlib. quaest. 15. qui ponit spem esse alium habitum a charitate ; et quamvis charitas et spes sint in eadem potentia, scilicet voluntate, non tamen sunt in eadem vi, quia ponit in voluntate unam vim, quae dicitur concupiscibilis, et aliam quae dicitur irascibilis, sicut etiam in eodem sensitivo ponuntur istae duae virtutes, scilicet irascibilis et concupiscibilis ; et quia charitas proprie est in concupiscibili, et spes proprie in irascibili, ideo isti duo habitus dicuntur distingui propter distincta subjecta. Et nititur probare quomodo in eadem voluntate sint istae duae virtutes, scilicet irascibilis et concupiscibilis. Et Doctor hoc principaliter non improbat, quia non negat irascibilem in voluntate, ut infra patebit, dist. 34. sed improbat modum dicendi et ponendi ipsam irascibilem. Probat ergo Henricus has duas virtutes, scilicet irascibilem et concupiscibilem esse in eadem voluntate ; et primo per comparationem ad objecta, et dicit quod objectum concupiscibilis est bonum delectabile, objectum autem irascibilis est bonum arduum ; bonum enim delectabile est bonum concupitum propter commodum, et bonum arduum est bonum appetitum quo voluntas appetit superare omnia sibi contraria ; et istae conditiones, quae sunt ejusdem boni non sub eadem ratione objecti, non tantum sunt conditiones boni, ut nunc, sed etiam boni simpliciter. Vult dicere, quod ista conditio, quae est appetere bonum delectabile, ut commodum, non respicit ipsum delectabile, ut nunc ; similiter alia conditio, quae est appetere bonum arduum, quia appetere bonum ut nunc, praecise solis potentiis sensitivis competit, quae tantum appetunt bona praesentia. Ex quo ergo voluntas potest appetere bonum delectabile simpliciter, et similiter bonum arduum, et non tantum ut nunc ; igitur cum isti actus, scilicet appetere sic et sic, sint actus irascibilis et concupiscibilis, et isti actus competant voluntati, sequitur quod in voluntate sint istae duae virtutes.
(g) Contra illam opinionem arguo. Doctor improbat hanc rationem, quaerendo quid Henricus intelligat per bonum arduum, quia aut intelligit bonum absens tantum, et tunc irascibilis non erit in patria, patet ; si enim objectum irascibilis est tantum bonum aeternum absens, cum tale bonum non sit ibi absens, sequitur quod non erit irascibilis in patria, et per consequens spei non succedit tentio, quia oporteret quod tentio esset in eadem potentia et vi cum spe, quia succedit sibi, patet, quia enim visio succedit fidei, ideo fides et visio sunt praecise in eadem vi; cum ergo tentio succedat spei, et spes per te est in irascibili, ergo tentio, quae est proprie in patria, erit in irascibili, quae tamen irascibilis non erit in patria si sibi assignetur bonum absens. Aut per bonum arduum intelligit bonum absens excedens facultatem potentiae, et hoc non, quia tunc in Deo non esset irascibilis, quia nullum est objectum excedens respectu ejus ; igitur nec tentio. Patet consequentia, quia tentio est simpliciter in eadem vi in qua est spes, et per consequens tentio est in irascibili, etsi irascibilis non sit in Deo, nec tentio, quod est falsum, quia non videtur negandum quod in Deo sit tentio respectu sui ipsius ; licet enim in Deo non possit esse spes, quia notat imperfectionem, tamen in Deo potest esse vera tentio, sicut etiam in Deo non ponitur fides propter imperfectionem, tamen ponitur perfectissima visio. Aut per bonum arduum intelligit bonum appetibile, sive amabile excedens omnia alia sibi contraria, et tunc male ponitur bonum arduum objectum spei distinctum contra objectum charitatis, quia charitas inter omnes virtutes maxime respicit Deum sub ratione amabilis, quia respicit sub ratione boni infiniti, ut infra patebit dist. 27.
(h) Praeterea, aut intelligitur appretiabilitas ista in objecto aptitudinaliter, aut actualiter. Cum dicit quod objectum irascibilis est bonum arduum appetibile ; si aptitudinaliter, hoc maxime pertinet ad objectum charitatis, quia respicit ipsum bonum sub ratione infiniti in se, et tunc si bonum arduum hoc est appetibile super omnia, ponitur objectum irascibilis, et per consequens objectum spei, cum tale objectum sit maxime objectum charitatis, sequitur quod objectum spei non distinguitur ab objecto charitatis. Si actualiter, ita quod dicatur appetibile pro quanto voluntas sic ipsum appretiatur, et sic appretiari passive ponatur ratio objecti irascibilis, et tunc male ponitur, quia talis appretiatio actualis est tantum per actum potentiae sic appretiantis ; modo objectum potentiae, et ratio formalis illius objecti est prius quocumque actu potentiae ; sed appretiari sic est posterior actu, cum sic appretiari sit per actum potentiae vel vis.
(i) Praeterea, actus adaequatus. Per hanc rationem Doctor probat quod bonum arduum acceptum secundum aliquem trium modorum non est objectum irascibilis, quia objectum potentiae est terminativum actus adaequati potentiae, patet discurrendo per omnia objecta formalia. Sonus enim qui ponitur objectum potentiae auditivae, terminat actum audiendi, qui adaequatur potentiae auditivae ; sed in proposito, actus adaequatus irascibili est irasci, quod magis infra patebit dist. 34. sed irasci non respicit bonum arduum, quod secundum ipsum est appetibile, sed respicit ipsam punitionem, vel objectum punibile ; punibile autem, ut sic, sive punitio, non est objectum appetibile. Haec etiam ratio improbat secundam rationem Henrini, quae probabat conclusionem intentam, quae talis est, irasci est actus solius irascibilis, et talis actus est in voluntate, qui irascimini et nolite, etc. et ita irascibilis erit in voluntate. Dicit ergo Doctor quod si irasci est actus irascibilis, et in hoc verum dicit, statim sequitur contra eum, quod irascibilis non distinguitur a concupiscibili per hoc, quod respicit pro objecto bonum arduum, quia irasci nullo modo respicit tale bonum ; ergo.
Tertio principaliter arguit Henricus ex comparatione diversorum actuum ad invicem, quia concupiscibili volenti in contemplatione quiescere quandoque insurgit voluntas ad impugnandum vitia impedientia contemplationem.
(k) Contra tertiam rationem arguitur. Doctor praemittit unum, quod quando aliquid impedit per actum positivum impugnans ne impediat, impugnat per actum positivum ; sed quando impedit tantum privative, tunc impugnanti sufficit fugere illud, sed vitia et peccata, cum simul non insurgant cum contemplatione, impediunt tantum privative, et non per actum positivum, et per consequens non oportet actum illum expugnare, nisi tantum privative, scilicet ne talis actus insit ; sed cujus est concupiscere objectum honestum, ejus est effugere inhonestum, ut magis patebit in 4. dist. 14. quaest. 2. ubi Doctor vult quod si virtus inclinat ad actum rectum consequendum, eadem inclinat ad oppositum fugiendum, multo fortius potentia, quae appetit bonum delectabile, eadem declinat nocivum.
(1) Praeterea sicut vis. Ista ratione Doctor probat quod vis concupiscibilis non sit ponenda in voluntate, ut alia a potentia voluntatis, quia sequeretur quod actus ejus, scilicet sperare, esset nobilior actu charitatis, quia est actus voluntatis informatae a charitate, sicut actus spei esset actus concupiscibilis informatae spe. Quod autem sequatur, patet, quia sicut vis illa praesupponit potentiam in qua est, ita praesupponit objectum potentiae,
et per consequens voluntas, ut prior concupiscibili, habebit actum suum circa objectum, concupiscibilis erit nobilior actu voluntatis ; patet, quia in omnibus actibus consequentibus et addentibus sibi invicem, posterior est nobilior, patet, nam actus voluntatis, qui necessario includit actum intellectus, est nobilior actu intellectus.
SCHOUUM.
Sententia Doctoris spem esse virtutem Theologicam unam a fide et charitate distinctam. Primo probat esse virtutem, quia ejus actus est bonus, et bene circumstantionabilis. Secundo, esse Theologicam, quia habet Deum pro objecto, esto aliquae circumstantiae requirantur ut sit ejus objectum. Ita communis omnium Doctorum. Format contra se quinque objectiones, in quarum solutionibus bene explicat rationem virtutis Theologicae, et quomodo non obstat spei, ne Theologica sit, aliquas circumstantias necessario requiri, ut Deus sit ejus objectum. Habet varia doctrinalia, quorum singula notantur in margine.
Ad quaestionem igitur (m) dico quod spes est virtus Theologica, unica et distincta a fide et charitate. Quod persuadetur sic : experimur in nobis hunc actum, scilicet desiderare bonum infinitum inesse nobis bonum, et hoc a Deo seipsum nobis liberaliter conferente ; non quidem primo, sed propter aliquid aliud acceptum sibi ordinatum ad illud, ut propter merita ; iste actus est bonus, quia debite circumstantionotus ; igitur ad ipsum potest esse virtus inclinans. Assumptum patet per circumstantias omnes discurrendo, nam objectum hujus actus est bonum infinitum.
Prima circumstantia (n) includitur in hoc, quod est desiderare, quod est velle non absolute, sed absenti. Deus enim viatori est absens in ratione objecti perfecte habendi ; igitur velle tendens in ipsum sub tali ratione, habet ex ista parte circumstantiam debitam. Quod autem additur, inesse nobis bonum, est circumstantia debita cui, quia istud bonum est debitum illi cui appetitur esse bonum; nullum autem bonum sufficienter quietat appetitum, nisi sit infinitum bonum. Quod additur a Deo, etc. notat circumstantiam debitam ex parte ejus a quo, non enim potest hoc bonum communicari, nisi a Deo liberaliter se conferente. Quod additur non primo, etc. notat dispositionem ex parte ejus, scilicet quo ad istud bonum perveniatur, quod notat dispositionem convenientem, secundum ordinationem divinam ad hoc bonum consequendum, quia disposuit sapientia divina non perfecte communicare se, nisi aliquo praeaccepto. Patet igitur quod ille actus est rectus, quia debite circumstantionatus: ad ipsum potest esse virtus inclinans, et haec virtus est virtus appetitiva, quia actus hic expressus est actus appetitivus, et circumstantiae sunt circumstantiae actus appetitivi.
Haec etiam virtus inclinans (o) est virtus Theologica. Probo, quia respicit Deum pro objecto immediato, nam per omnia alia, quae adduntur ipsi objecto, non tollitur ratio objecti, ut objectum est ; quia enim desidero illud mihi, vel tali vel tali, non tollitur quin desiderem illud, ut objectum ; igitur illud circa quod est actus spei, est bonum infinitum, et ita aeternum ; igitur est virtus Theologica.
Quod si dicatur desiderium includere absentiam objecti, et ita c conditionem temporalem in objecto ; hoc non videtur probabile, quia, secundum eamdem rationem formalem respicit spes objectum, et tentio, sicut eadem ratio formalis est tendendi in illud, et quiescendi in eo ; sed differentia est, (p) quia illud objectum est diversimode approximatum, quia absens, vel approximatum imperfecte, desideratur ; praesens autem, vel perfecte approximatum, amatur. Sicut in naturalibus ignis magis et minus, approximatus causat calorem remissum et intensum, non tamen calor in igne est minus ratio activi in causando, vel faciendo hoc vel illud. Similiter Sol causat radium rectum et reflexum, magis et minus distans.
Ex hoc potest argui in proposito, quia sicut in effectivis non variat rationem efficiendi, quod non pertinet ad per se rationem efficiendi, ita in finibus illud non variat rationem finis, quod non variat rationem terminandi ; tale est esse absens vel praesens modo praedicto ; igitur non variat formalitatem objecti, sive rationem formalem ejus ; ergo.
Confirmatur hoc, quia talis praesentia vel absentia non est nisi mediante actu intellectus;quod enim intuitive videtur, hoc est voluntati praesens ut amabile;quod videtur aenigmatice hoc est sibi, praesens, ut desiderabile ;diversa autem praesentia objecti alicui potentiae, aliquando non variat rationem formalem objecti.
Si dicatur (q), quod desiderare bonum mihi variat formalem rationem objecti, quia commutat bonum honestum in bonum utile ; hoc falsum est, quia conditio illa, vel circumstantia cui, non est conditio objecti per se, imo talis conditio potest addi super objectum ; stante formali ratione objecti, sicut patet in fide ; non enim credendo Deum esse Salvatorem, et beatificatorem omnium bonorum, habeo aliud objectum formaliter a Deo, de quo credo quod est trinus, et caeteros articulos ; sed per ista (r) tantum comparo aeternum aliquod temporale, quae comparatio non dicit nisi respectum rationis. Et hoc modo in proposito, desiderare mihi non dicit nisi respectum voluntatis, de quo
- respectu aliquid modo tangam. Om-
- nis enim potentia collativa potest objectum suum comparare ad aliud, et in eo sic comparato causare respectum rationis, qui non inest ex natura rei, sed ex actu potentiae ; et ita sicut ratio, comparando objectum suum, potest causare in eo respectum rationis, sic et voluntas comparando objectum suum, potest causare in eo respectum aliquem, qui potest dici respectus appetitivus, et talis causatur in objecto utibili per actum usus, quando voluntas utitur aliquo ; et talis potest dici causari in Deo, quando volo illud bonum infinitum in se esse mihi bonum, quia voluntas comparat istud bonum objectum ad aliud quadam comparatione, quae non est in eo ex natura rei.
Si objicitur (s), ergo voluntas . sperans est mala, quia utitur fruendo, referendo illud ad aliud ; respondeo, non omnis comparatio objecti per voluntatem ad aliud objectum, est comparatio, quae est usus, sed tantum quando comparatur, ut minus bonum ordinatum ad aliud tanquam ad majus bonum consequendum per illud ; sic autem non est in proposito. Sed voluntas comparat illud, ut abundans bonum ad minus bonum, cui liberaliter conceditur tanquam perficiendum ab eo ; et haec est comparatio liberalitatis, de qua loquitur Avicenna 6. Metaph.
Si objicitur contra hoc (t), quod non sufficiat ad virtutem Theologi cam habere bonum increatum pro objecto, quia tunc fides acquisita et charitas acquisita essent virtutes Theologicae ; habent enim idem objectum, et sub eadem ratione objecti, et cum fide et charitate infusis.
Respondeo, tres conditiones ponuntur pertinere ad virtutem Theologicam. Prima est respicere Deum pro primo objecto. Secunda habere pro regula primam regulam humanorum actuum, non autem regulam acquisitam. Tertia immediate infundi a Deo, sicut a causa efficiente.
Haec distinguuntur, sicut alia ratio objecti, alia regulae, alia efficientis. Si omnes tres requirantur ad virtutem Theologicam, patet quod fides et charitas acquisitae non sunt virtutes Theologicae, nec spes acquisita, quia deficiunt in tertia conditione. Si prima sufficiat, vel etiam prima cum secunda, sic spes acquisita potest poni virtus Theologica, quia est circa Deum immediate, ut circa objectum desiderando ipsum, ut bonum speranti, et si non speret illud in se fore, tamen sperat, id est, desiderat illud sibi, et non aliud. Similiter secunda conditio concurrit ibi, quia habens spem acquisitam innititur immediate primae veritati ut primae regulae nostrorum actuum ; non enim desiderat quod prudentia acquisita dictat desiderandum, sed quod veritas prima supernaturaliter ostendit esse desiderandum.
Si objicitur, quod regula spei acquisitae est fides acquisita, et non veritas prima, dici potest quod si fides acquisita non sit in se prima regula, tamen in se respicit primam regulam, et ita omnis virtus habens eam pro regula, non habet prudentiam naturalem pro regula, sed primam veritatem, et si non in ratione habitus, tamen in ratione objecti habitum regulantis.
Quod si illae duae conditiones non sufficiant, oportet dicere consequenter quod Theologia non sit habitus Theologicus ;potest enim esse et non immediate infusa a Deo, sed acquisita, et hoc tam ad assensum actualem quam habitualem, qui est fides acquisita, quam etiam quantum ad apprehensionem, quae habetur ex doctrina ;et tunc oportet multum restringere habitum Theologicum, si duae primae conditiones de objecto, non sufficiant sine tertia, quae est de agente.
Et tunc concludendum est, quod spes, licet ad hoc quod sit virtus Theologica, requirat duas primas conditiones, et inquantum habet illas, habeatur pars propositi, completive tamen habeatur quod sit virtus Theologica ex tertia conditione, ex hoc scilicet quod ipsa est nata infundi, et si non infundatur, non habetur ita perfecte, sicut nata est haberi ex infusione ;cum enim suprema portio rationis, immediate subdatur Deo, non perficitur perfectissime ab aliquo creato, sed immediate a Deo perficiente. Habitus autem qui natus est esse circa Deum immediate, ut circa objectum, et inniti sibi, ut primae regulae, immediate natus est perficere supremam portionem ;igitur licet aliquis habitus acquisitus possit haberi, non tamen perfectissimus, et per consequens, sicut dictum est supra de fide, quod est aliqua acquisita, et cum hoc etiam necessario requiritur infusa, licet necessitas illius infusae non possit probari per rationem naturalem, eodem modo dicendum est in proposito de spe. Et sicut illa salvatur Theologica propter objectum et regulam et aptitudinem, ut infundatur, quae concluditur ex portione superiore recipiente, ita etiam arguitur in proposito de spe, licet aliqua spes possit esse acquisita, sicut et aliqua fides.