CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primum argumentum. Respondet Doctor concedendo antecedens, quia termini,etc. id est,quod terminus concretus in suppositione personali potest supponere pro suppositis. Sicut in ista, homo currit, ly homo supponit personaliter, quia talia sunt subjecta, qualia permittunt eorum praedicata, nam hoc praedicatum currere tantum verificatur de suppositis, et per consequens supposita hominis non extraneantur huic praedicato. Si vero dicatur, homo est species, ly homo non potest supponere pro suppositis, quia species tantum nata est verificari de homine in communi et non de aliquo supposito hominis, ideo supposita hominis respectu hujus praedicati extraneantur: modo in proposito cum dicimus : Deus genuit Deum, ly Deus stat personaliter, quia hoc praedicatum generare non verificatur nisi de supposito. Non enim poterit verificari de Deitate, quia Deitas, nec generat, nec generatur, ut infra patebit d. 5. q. 1 . Sed non sequitur modo: Deus genuit Deum, idest, Deus Pater genuit Deum Filium ; ergo genuit se Deum aut alium Deum. Patet quod nec se Deum, nec alium Deum ; non alium Deum, quia alietas notat suum determinabile, puta Deitatem distingui in extremis, quod non significatur in antecedente, in quo dicitur, Deus genuit Deum. Sequitur:
(b) Unde sicut propositio est falsa ubi alietas additur determinabili, quod non est commune suis extremis. Sicut haec est falsa : Franciscus est alius homo a Brunello, sive est alius in humanitate a Brunello, ut supra patuit. Similiter haec est falsa : Sol est alius mus, quia tunc notaretur, quod natura muris esset divisa in Solem et in murem, sicut cum dico Joannes estalius homo, denotatur quod homo distinguitur, nec enim conceditur quod Joannes sit alius asinus, quia tunc natura asini conveniret Joanni) sic in proposito cum dicitur: Sol est alius mus, sequitur quod natura muris convenit Soli, et sic Sol esset unus mus distinctus ab alio mure. Si ergo Sol generat murem, igitur se murem aut alium murem ? sed alium, qui est mus. Ita in proposito, propositio est falsa, in qua alietas additur determinabili, quod non distinguitur in extremis. Sic haec est falsa: Pater in Deitate est alius a Filio, et ideo non sequitur, Deus Pater genuit Deum, aut igitur se Deum aut alium Deum, sed sequitur quod genuit alium, qui est Deus, sicut exponit Magister in littera. Sejuitur:
(c) Quod si probetur illa consequentia sic, omne namque, scilicet ens, aut diversum, aut idem, et secundum aliam litteram : Omne enim ens aut diversum, aut idem, et ponit ibi differentiam inter diversum et differens, vide ibi. Respondet Doctor, et responsio clara est, et concedit quod Deus genuit eumdem Deum, quia Filium qui est idem Deus ; sed non sequitur, ergo genuit se Deum, quia pronomen reciprocum, cujusmodi est ly se, denotat actum terminari ad idem suppositum, a quo procedit ille actus ; patet quia cum dico, Franciscus diligit se, denotatur quod dilectio, quae egreditur a Francisco, terminetur ad eumdem Franciscum . Sic in proposito, si ista essent vere reciproca, Deus Pater genuit se Deum, denotaretur quod generatio ipsa egrederetur a supposito Patris, et terminaretur ad illud suppositum, et sic idem suppositum generaret se ipsum, quod est impossibile. Ideo non sequitur : Deus Pater genuit eumdem Deum ; ergo se Deum, quia antecedens non est reciprocum, notatur enim generatio egredi a supposito Patris, et terminari ad suppositum Filii, qui est idem Deus cum Patre. Et hoc est, quod dicit, et commititur fallacia consequentis, et figurae dictionis.
De fallacia consequentis patet, quia arguitur a propositione consequentis ad positionem antecedentis, nam cum dicitur : Deus genuit eumdem Deum; ergo se Deum non sequitur, quia antecedens in plus habet, quia bene sequitur, Deus genuit se Deum, ergo genuit eumdem Deum, non tamen e converso, sicut si argueretur : homo currit, ergo animal currit, bene sequitur, quia arguitur a positione antecedentis ad positionem consequentis, sive a minus universali ad magis universale, sed e converso non sequitur : animal currit, ergo homo currit; arguitur enim a positione consequentis, sive a positione magis communis ad positionem minus communis sive antecedentis. Similiter committitur fallacia figurae dictionis, quae potest contingere dupliciter, quia in antecedente supponit Deus pro Filio, et in consequente pro Patre, scilicet dicendo : Deus genuit eumdem Deum ; ergo se Deum vel alium Deum, ly se Deum supponit pro Patre, et ly alium Deum supponit pro alio a Deitate Patris. Secundo ex quadam similitudine, quia cum dicitur, Deus genuit eumdem Deum ; ergo se Deum vel alium Deum, non sequitur, quia propter similitudinem personae generantis ad personam genitam in Deitate, quia idem Deus dicitur de utraque, velle modo concludere hoc de ipso Deo, vel tantum de una persona, committitur fallacia figurae dictionis, nam ly se Deum stat pro Patre, et ly alium Deum stat pro alio in Deitate, et sic committitur fallacia figurae dictionis.
(d) Ad secundum. Respondet quod ista argumentatio reducenda est ad duos syllogismos, qui patent in littera ; et dicit, quod in isto syllogismo, generans distinguitur a genito, etc.
Et nota, quod medium accipitur hic pro subjecto minoris, et licet generans et genitum sint idem ipsi absolute et essentialiter, quia generans est essentialiter Deus, et genitum est essentialiter idem Deus, tamen Deus extraneatur utrique extremo, ut unum extremum distinguitur realiter ab altero ; concludere ergo distinctionem realem vel essentialem Dei a genito propter distinctionem generantis et geniti, quibus, ut sic Deus extraneatur, est facere fallaciam accidentis. Unde fit fallacia accidentis nisi major extremitas, scilicet genitum dicatur de medio, scilicet de minori extremitate in conclusione secundum illam rationem secundum quam medium, scilicet Deus, dicatur de extremis, scilicet generante et genito ; dicitur autem Deus de eis, ut est idem essentialiter et realiter illis. In conclusione vero genitum dicitur de Deo, ut aliud ab ipso. Et accipitur hic medium pro illo, in quo conveniunt duo extrema, et non accipitur hic proprie pro medio syllogismi. Similiter dico, quod in alio syllogismo committitur fallacia accidentis, quando arguitur sic : genitum est Deus ; Deus distinguitur a genito, ergo Deus distinguitur a Deo, quia genitum est Deus, et Deus generans est Deus, et sic Deus extraneatur generanti Deo et Deo genito, ut generans distinguitur a genito, ut supra patuit. Sicut lac est dulce et album, tamen extraneatur utrique, ut album distinguitur a dulci.
(e) Ad tertium. Respondet concedendo, quod Deus genuit alium, et negat quod alium Deum vel alium non Deum, nec ista contradicunt. Nam loquendo de contradictoriis complexis, ista contradicunt : Deus genuit alium Deum, Deus non genuit alium Deum, ista sesecunda est vera, et prima falsa. Istae autem non contradicunt: Deus genuit alium Deum, et Deus genuit alium non Deum .
(f) Et si arguitur in contradictoriis incomplexis, etc. Pro intelligentia hujus litterae nota, quod contradictoria complexa sunt propositiones, et contradictoria complexa sunt termini. Exemplum primi: Omnis homo est animal, aliquis homo non est animal. Exemplum secundi: Homo aut est animal, aut non animal. Et aliquando in una propositione erunt praedicata complexa, ut homo, aut est animal rationale, aut non animal rationale ; contradictoria ergo omnino incomplexa dicuntur de quolibet, ita quod alterum necessario inest. Et sic in proposito: Deus genuit aut alium, aut non alium, dico quod alium. Similiter Deus genuit aut Deum, aut non Deum ; dico quod Deum, et sic alterura contradictoriorum verificatur de Deo. Si vero unum illorum determinetur per alterum alterius contradictionis, tunc non verificatur. Exemplum primae contradictionis, alium non alium. Exemplum secundae : Deum non Deum. Si modo alius determinetur per Deum vel non Deum, vel e contra, ita quod Deus determinetur per alium vel non atium, non contradicunt. Exemplum primi : Deus genuit; ergo alium vel non alium, ergo vel alium Deum vel alium non Deum. Exemplum secundi : Deus genuit ; ergo Deum, vel non Deum, ergo genuit alium Deum, vel alium Deum, vel non alium Deum.
Dico, quod nec hoc, nec illud, et hoc si alium Deum, vel alium non Deum accipiantur in sensu composito, quia sensus est, quod genuit vel aliud in Deitate, vel aliam personam non Deum. Ista bene contradicunt: aut genuit alium Deum, aut non genuit alium Deum. Et secunda est vera, et est contradictio in complexis. Si vero accipiantur in sensu diviso, tunc contradicunt, et est sensus : aut genuit alium Deum, id est, genuit aliam personam, quae est Deus ; aut alium non Deum, id est, genuit aliam personam quae non est Deus. Et prima propositio est vera et secunda falsa.
Et quod dicit ibi : De divisis ad conjuncta, etc. sic intelligitur, quod non sequitur ex divisis omnibus conjunctim, quia divisim ista sunt vera: Deus genuit alium, Deus genuit Deum ; et tamen non sequitur conjunctim, ergo genuit alium Deum.
(g) Ad quartum. Respondet, et responsio stat in hoc: Nam quando ly alius, stat absolute substantivatur, ut hic Deus genuit alium habentem Deitatem, ly Deus stat pro persona. Et cum dicitur, ergo alium Deum, ly alius stat adjective, et substantivum est Deus, et ponit suum significatum, scilicet ipsam alietatem circa Deitatem, et sic est fallacia figurae dictionis, ut patet hic. Est etiam fallacia consequentis a negatione antecedentis ad negationem consequentis, nam alius includit negationem. Exemplum, Franciscus est alius a Joanne, et Joannes est homo ; ergo est alius ab homine, quia sequitur : Franciscus non est Joannes, et Joannes est homo ; ergo Franciscus non est homo. Similiter hic : Deus Pater genuit alium habentem Deitatem, scilicet Filium, et Filius est Deus, et Pater est alius a Filio ; ergo alius a Deo quia ex primo sequitur, quod Pater non est Filius, ergo Pater non est Deus, quod sequitur ex secundo.
(h) Ad Damascenum cap. 5. Deus est divinam habens naturam, et homo humanam. Dicit Doctor, quod descriptio Damasceni est tantum quaedam explicatio nominis, non autem expressio per se significati, id est, hoc quod dico habens Deitatem, non importat suppositum habens Deitatem de principali significato, quia concretum, quale est hoc, habens Deitatem significat formam, quae inest supposito, et non significat suppositum, sed tantum connotat, sicut album significat albedinem, connotando subjectum sive concernendo suppositum ; album enim importat hoc, quod habens albedinem, ut cum dico, Franciscus albus, id est, Franciscus habens albedinem, tamen concretum et abstractum idem significant, licet modus significandi sit alius, id est, quod album significat eamdem albedinem, sed diversimode, quia cum significat eam in concreto, significat ipsam ut inhaerentem, ut cum dico habens albedinem: et cum significat in abstracto, significat eam ut nullo modo inhaerentem, nec ut sic natam denominare suppositum, ut albedo in se considerata, quae ut sic, est tantum nata praedicari de inferioribus, ut de hac albedine et illa, et non de subjecto, cum ista sit falsa: A est albedo, potest bene fieri major abstractio, ut dicendo albedineitas, de qua infra dist. 5. q. 1. Et loquitur hic Doctor tantum de concretis concretione ad subjectum, et non de concretis concretione ad suppositum.
Ad propositum applicando dico, quod in hujusmodi etymologiis et descriptionibus non oportet, quod quidquid potest vere conjungi cum descriptionibus et descriptis. Descriptio hujus: Deus est habens Deitatem, ly Deus est descriptum, ly habens Deitatem est descriptio, et nota quod ly Deus, ut explicatur per habens Deitatem non supponit pro Deo absolute, non concernendo aliquod suppositum divinum, quia haec est falsa : Deus ut Deus, est habens Deitatem, sed suppositum, de quo dicitur, Deus est habens Deitatem; aliquid ergo vere conjungitur cum ista descriptione, scilicet habens Deitatem, quod vere non potest conjungi cum descripto, scilicet Deo, patet, quia ly alius conjungitur vere cum ista descriptione habens Deitatem, quia ista est vera: Deus genuit alium habentem Deitatem, quia genuit Filium habentem eamdem Deitatem, qui est alius a Patre; et tamen ly alius non potest vere conjungi cum hoc descripto, scilicet Deus, quia ista est falsa: alius Deus, et similiter ista: Deus genuit alium Deum, et ideo non sequitur, Deus genuit alium habentem Deitatem, ergo genuit alium Deum ; sicut etiam hinc non sequitur, sciens, id est, habens scientiam. Franciscus est habens duas scientias, ergo Franciscus est duo sciens ; ly duo bene conjungitur cum hac descriptione, id est, est habens scientiam, et tamen non recte conjungitur cum descripto, ut patet.