In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit clare et subtiliter argumenta posita in initio, confirmans quae docuit auctoritate Augustini quoad conversionem panis in corpus Christi.
Ad (a) argumenta. Ad primum, sicut panis dicitur collectus ex granis, ita species remanentes dicuntur collectae, quia sunt aliquid ipsius collecti, et ita exponit Augustinus.
Ad secundum, non intelligit quod vescamur ibi pane remanente, sicut consuevimus uti, sed eo i quod quantum ad usum actum eumdem habet, quem habet panis ; illae autem species eodem modo nutriunt, quo illa quorum species sunt. Debet ergo intelligi sua similitudo, quoad hoc, quod aliquibus eodem modo se habentibus, quoad usum nostrum, sicut pane et vino utimur seu pascimur in Eucharistia, sicut utimur aqua in Baptismo ; sed non quoad hoc, quod sicut remanet aqua, ita ibi maneat substantia panis. Expresse enim vult oppositum in eodem cap. statim post : Ipse panis et vinum transit,
ait, in corpus et sanguinem Dei. Si autem modum inquiras, sufficiat tibi audire, quoniam per Spiritum Sanctum fit. Et paulo post: Panis et vinum, et aqua, et per invocationem, et super adventum Spiritus sancti, supernaturaliter transubstantiantur in corpus Christi et sanguinem.
Ad tertium dico, quod species panis et vini, ita repraesentat corpus Christi verum et mysticum, sicut panis, quia ita ostendunt in se multa grana, quantum ad illud, secundum quod grana habent rationem sensibilitatis, scilicet ratione accidentium.
Ad aliud patet ex secundo articulo solutionis quaestionis, hic enim est transubstantiatio, non qua terminus accipit esse simpliciter, sed qua accipit esse hic.
Ad ultimum patet, quod primus terminus istius conversionis, nec est materia sola, nec materia sub quantitate, quia tunc non esset transubstantiatio, sed transquantitatio, nec materia sub modo quantitativo, nec compositum ex materia et anima intellectiva, sed compositum ex materia et forma quadam priori intellectiva, quae mansit eadem realiter cum Christo vivo, et in corpore mortuo, et quae mansit tanquam formale rei primo contentae sub Eucharistia semper, ex quo fuit Eucharistia instituta: ideo non valet.