IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Ad quaestionem igitur. Nunc Doctor respondet ad quaestionem, tenendo expresse quod spes est virtus Theologica distincta a fide et charitate, et nobis infusa ;et quod hoc sit verum probat ex actu spei, per quem arguitive possumus cognoscere spem inesse nobis, et hoc per omnes circumstantias illius actus ;si enim experimur in nobis actum intelligendi, per illum concludimus potentiam intellectivam, inesse nobis, sic similiter si experimur in nobis actum spei circumstantionatum circumstantiis debitis, per illud argumentum concludimus habitum spei inesse nobis. Dicit ergo Doctor sic: Experimur in nobis hunc actum, scilicet desiderare bonum infinitum inesse nobis, et hoc a Deo seipsum nobis liberaliter conferente, non quidem primo, sed propter aliquid aliud acceptum sibi ordinatum ad illud, ut propter merita iste actus est bonus, quia debite circumstantionatus ;igitur ad ipsum potest esse virtus inclinans, et talis virtus non videtur posse esse nisi habitus spei, et probat omnes circumstantias supradictas. Et antequam ostendam illas circumstantias, praemitto aliqua : Primum, quod quando dicit Doctor quod experimur in nobis, etc. non debet intelligi, quod mere naturaliter possimus experiri talem actum inesse nobis, quod patet, quia via naturali nemo post cognoscere, quod bonum infinitum communicet se nobis liberaliter. Et posito, non tamen concesso, quod illud possimus experiri, non tamen naturaliter esset nobis notum quod communicet se nobis propter talia et talia merita, ut patet a Doctore in prolog, quaest. 1. Sed praesupposita fide de omnibus articulis, quorum unus est, quod Deus finaliter dat seipsum in praemium merenti, tunc stante tali fide possumus experiri talem actum, posse inesse nobis. Secundum est, quod ad omnem actum debite circumstantionatum potest esse aliqua virtus inclinans. Hoc patet a Doctore in prolog.quaest, ult et in primo, dist. 17. et in quarto, dist. 14.quaest. 2.
(n) Prima circumstantia. Istis praemissis declarat circumstantias requisitas ad actum spei. Actus enim spei est actus desiderii, sive desiderare.
Desiderare enim est aliquid velle concupiscentiae, ut patet a Doctore in secundo, dist. 6. quaest. 2. et tale velle, quod est desiderare, non est respectu objecti nisi absentis, quia desiderium proprie respicit absens ; et haec est prima circumstantia illius actus, quae est velle, bonum absens. Deus enim viatori est absens in ratione objecti perfecte habendi.
Quarta circumstantia est ibi: Non quidem primo, sed propter aliquid aliud acceptum sibi ordinatum ad illud ; et haec est circumstantia dispositionis ordinatae ad tale bonum, quia disposuit sapientia divina non perfecte communicare se, nisi aliquo opere meritorio praeaccepto. Et hoc debet intelligi de potentia Dei ordinata, quia de potentia absoluta potuit perfecte se communicare nullo opere nostro praecedente, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et de facto patet de anima Christi, quae ab instanti conceptionis fuit summe beata nullo merito praecedente, ut superius patuit dist. 18. Cum ergo talis actus insit virtuti appetitivae, scilicet voluntati, et per consequens (cum sit rectus) ad ipsum potest esse virtus appetitiva inclinans, nam ad eamdem potentiam pertinent actus, et virtus inclinans ad illum actum, ut infra patebit dist. 33.
(o) Haec etiam virtus inclinans est virtus Theologica, patet, quia illa virtus quae immediate respicit Deum pro objecto est virtus Theologica, sed virtus spei respicit Deum sub ratione Deitatis pro objecto immediato, et per consequens est virtus Theologica. Et dicit Doctor quod per omnia alia, quae adduntur ipsi objecto, puta quod absens, quod debitum mihi, non tollitur ratio objecti, ut objectum est, quia enim desidero illud mihi, vel tali vel tali, non tollitur quin desiderem illud, ut objectum ; igitur illud desiderare, quod est actus spei, est circa bonum infinitum, et ita aeternum, et sic est virtus Theologica. Unde nota, quod nec ratio formalis objecti nec ipsum objectum dicitur variari per alium et alium respectum, sicut color sub ratione formali sua est objectum terminativum actus videndi: talis ratio formalis objecti respectu talis actus non dicitur variari, puta, per hoc quod visio terminetur ad colorem, ut existentem in tali vel in tali subjecto, sive quod terminetur ad colorem, ut magisvel minus propinquum, et hujusmodi. Visio enim primo terminatur ad colorem in se sub sua ratione formali, et sic color sub ratione coloris ponitur objectum terminativum actus videndi. Similiter actus fidei habet pro objecto ipsum Deum sub ratione Deitatis ; licet enim de communi lege non cognoscam Deum sub ratione Deitatis, tamen fides potest Deum sub ratione Deitatis habere pro objecto immediato; sicut etiam Theologia in nobis habet Deum sub ratione Deitatis pro objecto immediato, ut patet a Doctore in prolog, quaest. 3. et tamen pro statu isto de communi lege, non possum ipsum cognoscere sub ratione propria ; sic in proposito, quamvis enim fides respiciat omnem articulum de Deo, puta quod est trinus et unus, quod est creator caeli et terrae, quod est redemptor humani generis, quod est incarnatus, et hujusmodi; non tamen Deus sub istis respectibus ponitur objectum fidei, sed tantum Deus sub ratione Deitatis. Fides ergo primo et immediate respicit ipsum Deum, ut objectum primum,
de quo verificantur articuli, et sic patet quomodo ratio formalis objecti fidei non dicitur variari per istos respectus. Similiter Deus sub ratione Deitatis, ponitur primum et immediatum objectum charitatis, ut patebit dist. 27. et tamen charitas non tantum inclinati ad dilectionem Dei in se et propter se, sed etiam ad dilectionem proximi propter Deum, ut infra patebit dist. 28. et 29. tamen isti respectus non dicuntur variare rationem formalem objecti charitatis.
Sic dico in proposito, quod spes respicit Deum sub ratione Deitatis pro objecto primo et immediato, ita quod actus spei immediate terminetur ad tale objectum, ita quod Deus sub ratione Deitatis est objectum primo et immediate terminativum actus spei, et quod modo sit absens, et quod desiderem illud mihi, isti respectus non variant rationem formalem talis objecti ; non enim actus spei immediate terminatur ad Deum sub ratione absentiae, ita quod talis absentia sit ratio formalis objecti, nec similiter terminatur ad Deum sub ratione formali, quod sit bonum mihi, ita quod esse bonum mihi sit ratio formalis talis objecti. Unde aliud est loqui de ratione formali objecti, et aliud est loqui de concomitante formalem rationem, sive de aliqua conditione objecti: nam bonum infinitum esse absens, et esse bonum mihi, nullo modo 1 pertinet ad rationem formalem objecti spei, sed tantum concomitantur rationem formalem illius objecti, vel sunt conditiones objecti respectu actus spei. Et sic patet ista littera, quam tamen declaro propter aliqua dicta ibi inclusa. Cum ergo dicitur, quod si dicatur desiderium includere absentiam,
et ita conditionem temporalem in objecto, quia talis absentia ponitur tantum temporalis, quia tantum pro statu viae. Sequitur : hoc non videtur probabile, secundum eamdem rationem formalem respicit spes objectum, et tentio, sicut eadem ratio formalis est tendendi in illud, et quiescendi in eo, patet de ubi deorsum, quod ponitur ratio formalis objecti quietativi ipsius gravis, ita quod idem ubi sub eadem ratione formali est objectum, in quo grave quiescit, et ad quod grave movetur ad centrum ; sicut etiam eadem gravitas est ratio formalis, qua grave movetur ad centrum, et qua quiescit in illo, ut patet a Doctore in secundo, dist. 2. quaest. 10. In proposito ergo cum tentio sit succedens spei, et tentio est id quo voluntas tenet objectum, et spes est id quo voluntas tendit in illud: cum ergo Deus sub ratione deitatis sit primum et immediatum objectum tentionis, ita similiter erit objectum spei.
(p) Sed differentia est, etc. Nota, quia dicit Doctor quod amat praesens, et desiderat absens, vult dicere quod quando objectum est in se praesens, tunc est amor perfectus ; quando vero est absens, est amor imperfectus, sicut etiam nunc fruitio Deitatis est amor imperfectus, quia non habet Deum in se praesentem, et in patria fruitio Deitatis est amor perfectus. Et istae duae fruitiones, quamvis sint ejusdem objecti sub eadem ratione formali, non debent differre secundum magis et minus in una eadem specie: sed differunt ut duae species, quarum una est essentialiter perfectior, ut infra patebit dist. 31. et in 4. dist. 49. Sic etiam videtur dicendum in proposito de amore, qui est desiderium respectu objecti absentis, et de amore perfecto, qui succedit desiderio respectu objecti praesentis, quod differunt specie ad invicem, quia objectum in se praesens causat amorem specie distinctam ab amore causato, ut est absens, sicut etiam cognitio abstractiva, quae est objecti non in se praesentis, et cognitio intuitiva ejusdem objecti in se praesentis differunt specie, ut patet a Doctore in 2. dist. 25.
Nota tamen, quod non est simile de igne propinquo et remoto, quia calor causatus ab igne remoto est ejusdem speciei cum calore causato ab igne propinquo ; et isti duo calores causantur ab igne praesente in se, licet magis vel minus propinquo. Adducit tamen hoc exemplum de igne propter hoc tantum, scilicet quod idem ignis sub eadem ratione formali causat calorem, sive remotus sive propinquus, ita quod nec remotio, neque propinquitas est ratio formalis causandi, licet sint contradictiones propter quas ignis intensius, vel minus intense causat: sic etiam Deus sub ratione Deitatis est ratio formalis actus desiderii, sive actus spei et tentionis, sic quod nec absentia objecti, qualis est respectu desiderii, nec praesentia illius, qualis est respecta tentionis, aliquo modo pertinent ad rationem formalem objecti, sed sunt conditiones, quibus positis sequitur alius et alius effectus magis perfectus et minus perfectus.
(q) Si dicatur, quod desiderare bonum mihi variat formalem rationem objecti, quia commutat bonum honestum in bonum utile. Nam de ratione boni honesti est quod sit diligibile propter se, et non in ordine ad aliud; et de ratione boni utilis sive commodi, est quod sit diligibile propter aliud. Cum ergo bonum aeternum sit summum bonum honestum, et propter se diligibile, ita quod sibi repugnat quod sit objectum diligibile propter aliud, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 49. Diligere ergo tale bonum mihi, sive ut bonum mihi est ipsum diligere in ordine ad aliud, et per consequens commutatur bonum honestum in bonum utile, quod nihil aliud est, nisi facere illud quod est diligibile propter se, esse diligibile propter aliud.
Dicit Doctor quod hoc est falsum, quia conditio illa, scilicet esse bonum mihi, non est conditio objecti per se, id est, quod talis conditio non pertinet ad rationem formalem objecti, per se ; patet, quia talis conditio potest addi super objectum, stante formali ratione objecti, ita quod actus spei, qui est desiderare primo et immediate, terminatur ad Deum sub ratione absoluta, ita quod primo diligo Deum absolute, et post ut bonum mihi.
(r) Sed per ista tantum comparo aeternum ad aliquod temporale, quae comparatio non dicit nisi respectum rationis, et hoc modo in proposito. Et cum voluntas vult bonum aeternum, sibi tantum comparat bonum aeternum ad se, et talis comparatio, sive esse comparatum est respectus rationis causatus in objecto comparato ab ipsa voluntate. Nam omnis potentia collativa potest objectum suum comparare ad aliud, et in eo sic comparato causare respectum rationis, qui non inest ex natura rei, sed ex actu potentiae comparantis, ita quod talis respectus in objecto comparato nihil aliud est, nisi ipsum comparari passivum. Sequitur: Et ita sicut ratio, sive intellectus, comparando objectum suum, potest causare in eo respectum rationis, sic et voluntas
comparando objectum suum,potest causare in eo respectum aliquem, quipotest dici respectus appetitivus, pro quanto causatur ab appetitu, sive voluntate, sicut etiam dicitur respectus rationis, pro quanto causatur a ratione in objecto ; et talis, supple respectus rationis causatus a voluntate, causatur in objecto utibili per actum usus, quando voluntas utitur aliquo. Uti enim aliquo est velle illud in ordine ad aliud, et sic comparat objectum volitum ad aliud, sicut cum diligo proximum propter Deum. Sequitur: Et talis, supple respectus, potest dici causari in Deo, quando volo illud bonum infinitum in se esse mihi bonum, nam actus volendi primo et immediate, terminatur ad bonum infinitum in se absolute, et post sequitur quod volo illud bonum infinitum esse mihi bonum.
(f) Si objicitur, ergo voluntas sperans est mala, quia utitur objecto fruendo, referendo illud ad aliud; si enim volo bonum infinitum, ut mihi bonum, tunc utor bono infinito, volendo illud non propter se, sed in ordine ad aliud.
Respondet Doctor, quod non omnis, comparatio objecti per voluntatem ad aliud objectum, est comparatio quae est usus, sed tantum quando comparatur, ut minus bonum ordinatum ad aliud, tanquam ad majus bonum consequendum per illud; sicut diligo potionem propter sanitatem, tanquam majus bonum consequendum per illam, et tunc dicor uti potione, sed non est sic in proposito, quia voluntas sperans comparat bonum infinitum, ut abundans bonum ad minus bonum, etc.
Et adverte, quod (ut dixi supra) actus spei, qui est desiderare bonum infinitum, terminatur primo et immediate ad illud bonum sub sua ratione formali absoluta, non quod ille actus terminetur ad tale bonum, ut in se et propter se, sed ad illud, ut bonum mihi, bonum quidem superabundans, et me ultimate perficiens, eo tamen modo quo objectum potest perficere potentiam, quia non perficit intrinsece, sed tantum intrinsece, ut patebit in 4. dist. 49. et hoc ex magna liberalitate Dei, quae est in communicando se creaturae, nihil ex tali communicatione expectando, quae est conditio perfecte liberalitas.
Adverte etiam, quod si voluntas illud bonum, ut tantum sibi commodum vellet, illa volitio non esset recta. Esset enim amor mercenarius. Dico ergo, ut dicit Doctor in 2. dist. 6. quaest. 2. quod appetere actum perfectum, ut per illum magis ametur objectum in se, est ex affectione justitiae, quia unde amo aliquid in se, volo aliquid in se, et ita, boni Angeli potuerunt appetere beatitudinem, ut habentes illam, perfectius amarent summum bonum: et iste actus concupiscendi beatitudinem esset meritorius, quia non utitur fruendo, sed fruitur eo, quia bonum quod concupisco mihi, ad hoc concupisco, ut plus amen illud bonum in se. Haec ille. Voluntas ergo desiderans bonum aeternum, ut sibi commodum, si desiderat praecise, ut commodum sibi tantum, sistendo ibi, non posset dici recta, sed si illud desiderat tanquam summum commodum, ut plus ipsum in se amet amore amicitiae, sive ut magis fruatur eo, tunc talis voluntas est recta.
Adverte etiam, quod etsi pro statu isto quis non possit cognoscere Deum sub ratione Deitatis, sed tantum confuse, ut supra patuit, potest forte tamen ipsum diligere distincte sub sua ratione formali, ut supra patuit a Doctore dist. 9. circa finem. Et posito etiam quod voluntas non possit pro statu isto diligere Deum sub ratione propria, adhuc non negatur quin spes et charitas habeant ipsum Deum sub ratione Deitatis pro objecto, sicut etiam licet quis non possit cognoscere Deum distincte, tamen habitus fidei et actus habent ipsum Deum sub ratione Deitatis, ut objectum immediatum.
(t) Si objicitur contra hoc. Hic Doctor arguit, probando quod non sufficiat spei infusae habere bonum increatum, sive Deum sub ratione Deitatis pro objecto, quia tunc non distingueretur a spe acquisita, cum illa habeat etiam Deum sub ratione Deitatis.
Dicit Doctor quod tres sunt conditiones habitus Theologici infusi.
Prima, quod habeat Deum sub ratione Deitatis pro objecto.
Secunda, quod innitatur voluntati divinae, ut primae regulae actuum humanorum.
Tertia, quod immediate infundatur a Deo, sicut a causa efficiente. Si duae primae conditiones sufficiant, tunc spes infusa non distinguitur ab acquisita ; sed si tertia conditio requiritur, patet quod quoad tertiam conditionem distinguitur, quia secundum illam tertiam dicitur principaliter virtus Theologica. Potest etiam dici, quod de ratione virtutis Theologicae est quod non solum habeat primas duas conditiones, sed quod sit virtus saltem nata immediate infundi a Deo, sic fides acquisita et spes similiter dicuntur virtutes Theologicae, imperfecte tamen Theologicae, sed completive et perfecte quando immediate infunduntur a Deo: et littera clara est.