IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad argumenta, etc. Responsio ad primum et tertium insinuant illud quod supra disseruimus contra modernos de forma accidentali panis, ut denotat mixtionem et juxtapositionem granorum, seu collectionem ex illis, et ultra hoc decoctionem ejus, ut distinguitur a pasta ; haec est forma, quae manet desinente substantia panis, et dicit quid accidentale.
In responsione ad ultimum argumentum recolligit breviter dicta superius in 2. parte hujus articuli, asserens quod primus terminus illius conversionis, nec est materia sola, nec materia sola cum quantitate, nec materia sub modo quantitative, nec compositum ex materia et anima intellectiva, sed compositum ex materia et forma quadam priori anima intellectiva.
Ex quo patet vera interpretatio sententiae ejus in 1. parte hujus articuli, g Quantum ad istud articulum, etc. circa dubium quod ibidem movet. Unde in respons, ad 4. dicit corpus Christi non accipere esse simpliciter per hanc conversionem, qua connotat actionem productivam, sed esse hic; non quod praesentia sit terminus ad quem conversionis, ut in respons. ad ult. patet, sed corpus Christi ; praesentia vero sit terminus formalis conversionis, qua praecise connotat adductionem, et distinguitur a conversione, prout productiva esset termini in esse simpliciter.
Ex hac responsione ad ultimum, atque ex dictis in tota quaestione sequitur quantitatem non esse ex vi verborum sub spe- ciebus, quia conversio respicit substantiam, ut terminum ad quem, et corpus Christi, ut est substantia ex Tridentino, aliisque Conciliis et Theologis communiter, est terminus hujus conversionis, quaecumque sit illa forma, per quam corpus constituitur, vel quidquid nomine ipsius corporis interpretamur, ut est substantia. Rejicitur ergo sententia Vasquez disp. 186. c. 4. asserit enim quantitatem corporis Christi esse ex vi verborum sub speciebus, non autem quantitatem hanc vel illam in singulari; putat enim primum significatum verborum, seu formae esse corpus constitutum per formam cadaveris, aut certe per animam, et sic quantitatem, quae requiritur ad corpus organicum, esse ex vi verborum, non autem hanc in singulari, quae sequitur ad animam particulariter, aut ad formam cadaveris patet enim ad corpus organicum ejusque constitutionem requiri quantitatem, ut habeat partes diversae rationis. Idem de aliis accidentibus asserit, nempe iis quae requiruntur ad organizationem.
Haec ratio supponit falsum, nempe ad organizationem substantialem requiri quantitatem, ut formam constitutivam, sicut neque in universum compositum substantiale, qua tale est, et significatur nomine proprio, importat sua accidentia, quia significatur, ut est prior existentia perfectione, et causalite, et definitione, et distinguitur ab accidentibus.
Et inauditum est in Philosophia definitum substantiale, ut importatur proprio nomine, non definiri secundum totum, quod in sua entitate per se includit, et non definiri per suas paries totum ; abstrahit autem ab accidentibus, quia sic est subjectum scientiae, et in demonstratione constituit diversum terminum a propria passione, quam non importat, ut significatur per nomen et definitionem ; ergo a fortiori abstrahit ab accidentibus communibus, vel ergo dicat Vasquez nomen corpus non significare substantiam, aut aliquid per se unum, sed compositum accidentale.
Hoc autem si dicatur, aeque primo importat formam et subjectum, et conversio aeque primo erit in quantitatem, et caetera accidentia, quam in substantiam ; vel si dicat importare substantiam compositam per se ex actu et potentia, et sic nullo modo ingreditur quantitas rationem constituti, vel esse dicas compositum ex partibus integrantibus, et sic etiam quantitas non spectat ad compositionem substantialem et entitativam corporis. Praeterea, corpus substantiale per se primo respicit suam formam per quam perficitur, per accidens vero accidentia ; si ergo anima intellectiva non est ex vi verborum sub speciebus, sed concomitanter, a fortiori quantitas ex vi verborum non erit sub speciebus, neque ullum accidens.
Accedit tertio, quod si ulla quantitas ex vi verborum statuenda esset sub speciebus, quod illa statuenda esset, qua esset constituens hic et nunc ipsum significatum ; ergo sola singularis, vel certe aeque singularis, quia ly hoc denotat aliquod singulare, et non aliquid indifferens.
Quarto servari debet secundum proportionem proprietas conversionis, ut est inter terminos suos, quia sic dicitur a Tridentino conversio totius substantiae panis in substantiam corporis, etc. sed ex parte termini a quo non importatur quantitas, aut ullum accidens panis; ergo etiam neque ex parte termini ad quem conversionis importatur quantitas, sed corpus Christi praesens, ut est terminus conversionis, est significatum per se verborum ; ergo solum significatur ejus substantia. Dices denotari terminum ad quem, ut primarium, subintelligi caetera, quae insunt. Contra, aliud est inesse caetera ex connexione naturali, ut dicit Concilium, aliud vero ex vi vorborum, quod affirmat de solo corpore.
Probatur ergo solutionem nullam esse, quia caetera non faciunt ad corpus, qua substantia est, et in esse substantiae, imo accidentaliter se habent: sed panis non convertitur in corpus, nisi qua substantia est, quia uterque terminus et totum, quod est conversionis, importatur per nomen transubstantiationis, quod proprium est ex Concilio, et proprie dictum ; sed transubstantiatio nihil importat substantias in esse substantiae sibi invicem succedentes: ergo vel non esset proprie dictum nomen, vel solus terminus conversionis est substantia.
Neque unquam dictum est a Patribus panem converti in quantitatem Christi primario aut secundario; unde patet quantitatem non esse hic ex vi verborum, alioquin etiam quidquid pertinet ad perfectionem corporis dicetur esse ex vi verborum, imo et suppositum ipsum, cum tamen concomitanter haec omnia insunt ex communi et ex Concilio.