IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Spem esse distinctam a fide et charitate. Probat de fide, quia hujus actus est credere, sed desiderare non est credere. De charitate prohat primo, quia actus hujus est amor amicitiae ; spei amor concupiscentiae. Secundo, actus charitatis remissus, medius et intensus potest esse sine desiderio. Tertio, charitas tendit in objectum affectione justitiae, spes affectione commodi. Haec conclusio est fidei consona ex illo I. Cor. 13. Fides, spes, charitas, tria haec, et ex Trident. sess. 6. cap. 6. ponente actum spei ut distinctum ab actu fidei et charitatis, necessarium ad salutem ; et cap. 7. docente hominem accipere simul infusas, fidem, spem et charitatem; et fidem non unire perfecte cum Christo, nisi accedat spes et charitas. Ulterius probatur contra Luth. serm. Dom. 2. Quadrag. non esse fidem, quia haec est in intellectu, spes in voluntate. Secundo, ad Ephes. 3. in quo (scilicet Christo) habemus fiduciam per fidem ejus, ubi nugaretur Apost. si fides esset fiducia. Tertio, ex Patribus, August. serm. 22. de verb Apost. Domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo probatur ; et in Enchir. cap. 8. distinguenda est fides a spe, Chrysost. hom. de fide, spe et charitate, Gregor. 2. Mor. 28. vide Rossen. art. I. contra Luth. Sotum 2. de Nat. cap. 7.
Haec est igitur prima (a) conclusio solutionis, quod respectu actus sperandi potest esse aliqua virtus Theologica. Huic adjungo, quod ipsa non potest esse nec fides, nec charitas ; igitur tertia distincta ab istis. Probatio minoris, primo de fide, quia omnis actus fidei est credere ; nullum desiderare est credere; ergo.
De charitate probatur, quia charitas est suprema virtus affectiva, et per consequens supremus amor habitualis ; amor autem amicitiae est simpliciter perfectior amore concupiscentiae, igitur charitas inclinat ad amandum simpliciter amore amicitiae ; sed desiderare bonum infinit tum esse bonum meum, non est amor amicitiae, nec est nobilissimus, quia nobilius esse habet illud objectum in se quam habeat in alio, vel quod sit comparatio ejus ad aliud a se ; igitur illud desiderare, quod conclusum est prius, non est actus charitatis.
Praeterea (b), sine tali desiderio potest esse actus charitatis intensus et remissus et medius. De remisso patet, quia possum remisse velle Deum in se esse bonum, non desiderando illud mihi. Similiter patet de medio. De supremo patet, quia summe diligit se Deus, et summe Beatus est, et tamen in hoc non desiderat formaliter se esse bonum alii amanti ; nec oportet potentiam libere agentem necessario agere quantum potest. Probantur etiam haec membra omnia per hoc, quod non est necesse voluntatem habere duos actus in se ; sed actus amandi Deum in se, et desiderandi eum amanti sunt ; duo igitur unus potest esse sine alio.
Hoc etiam (c) probatur tertio, quia secundum Anselmum de Casu diaboli 14 et de Concordia, cap. 19. in voluntate sunt duae affectiones, scilicet justitiae et commodi. Nobilior autem est affectio justitiae, non solum intelligendo de acquisita et de infusa, sed etiam de innata, quae est libertas ingenita, secundum quam aliquis potest velle aliquod bonum non in ordine ad se. Secundum autem affectionem commodi non potest velle, nisi in ordine ad se, et hanc haberet, si esset praecise appetitus intellectivus sine libertate sequente cognitionem intellectivam,
sicut appetitus sensitivus sequitur cognitionem sensitivam. Ex hoc volo habere tantum, quod cum amare aliquid in se sit actus liberior, et magis communicativus quam desiderare illud sibi, et magis conveniens voluntati, inquantum habet affectionem justitiae saltem innatae alius autem conveniat voluntati, inquantum habet affectionem commodi, sequitur quod sicut illae affectiones sunt distinctae in voluntate, ita habitus inclinantes ad actus istos erunt distincti.
Dico igitur, quod charitas perficit voluntatem, inquantum est affectiva affectione justitiae, et spes perficit eam, inquantum est affectiva affectione commodi, et ita erunt distinctae virtutes non tantum ex actibus, qui sunt amare et desiderare, sed etiam ex susceptivis, quae sunt voluntas, secundum illam duplicem affectionem affecta. Ex objectis autem non distinguuntur, scilicet per arduum et delectabile, ut dixit praecedens opinio, imo est omnino eadem ratio formalis utriusque objecti, licet aliqua addantur hic, quae non ibi. Siquidem esse excedens dicit conditionem, non ejus quod est esse objecti, sed ejus, quod est esse a quo ; esse absens dicit conditionem concomitantem istam, tam in causa efficiente quam in fine, scilicet remotionem objecti, non autem dicit rationem formalem objecti ; velle mihi dicit conditionem cui, et velle ex meritis dicit conditionem qualiter, sicut prius expositum est.