In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur ?
Alens. 4. p. q. 33. m. 3. D. Bonav. hic a. 1. q. 3. Richard. a. 1. q. 3. Palud. q. 3. Capreol. q. 2. D. Thom. q. a. 2. ei 3. p. q. 75. a. 3. Henr. quadi. 9. q. 9. Aegid. Theor. 1. et 34. Suar. 3. p. tom. 3. d. 30. s. 7.
Ad secundum (a) sic proceditur, et arguitur quod panis in conversione in corpus Christi annihiletur, quia quod praecessit, et nihil ejus patet, annihilatur: panis praefuit, et nihil ejus manet, quia nec materia, nec forma ; totum enim totaliter transit, materia scilicet in materiam, et forma in formam: ergo, etc.
Secundo sic, quod nihil est in se, nec in alio, et praefuit aliquid, annihilatur: panis post conversionem nihil est in se, nihil est etiam in Christi corpore, quia tunc corpus Christi augeretur per conversionem panis in ipsum, illud enim fit majus, in quo est aliud, et aliud quantum manens: ergo.
Tertio sic, in transitione partiali forma annihilatur, quia nihil ejus manet; ad minus non distinguitur ista corruptio partis ab annihilatione, nisi quia forma prior manet in potentia materiae; sed in proposito forma panis non manet in potentia susceptivi sui. Potest etiam probari, quod ibi forma a qua est transitus, annihiletur, quia non manet in actu, patet, nec in potentia subjecti. Probatio, natura potest potentiam naturalem reducere ad actum, et per consequens, si ista forma destructa remaneret eadem numero in potentia materiae, posset per agens naturale in actum reduci, quod est contra Philosophum, quinto Physic. et secundo de Generat. in fine. Si di cas ipsam non eamdem numero, sed eamdem in specie manere in potentia subjecti, hoc non prohibet annihilationem, quia etsi ista esset annihilata, adhuc posset alia numero educi de potentia materiae.
Item, annihilatio et creatio sunt opposita, sicut generatio et corruptio, quia sicut dicitur 5. Physi corum : Idem est terminus a quo generationis, et terminus ad quem corruptionis, et e converso: ita idem est terminus ad quem annihilationis, et terminus a quo creationis, et e converso: sed quando tota substantia, et totalis est terminus ad quem productionis, productio ejus est creatio; ergo, quando ipsa tota, et totaliter est terminus a quo destructionis, illa destructio est annihilatio; sed in proposito ipsa tota, et totaliter est terminus a quo conversionis: ergo, etc.
Oppositum dicunt auctoritates adductae in quoest, proeced, artic. 1. dicunt enim panem converti in corpus Christi: ergo non annihilatur. Et hoc arguitur in ratione, quia creatio et annihilatio sunt opposita: sed, si corpus converteretur in panem, iterum illa reductio panis non esset creatio, quia non esset simpliciter de nihilo, ut de termino a quo; ergo pari ratione, conversio panis in corpus non est annihilatio.
Item, istius annihilationis non posset esse causa, nisi Deus; sed Deus non potest esse causa non essendi res, secundum quod probat Augustinus 83. quoest, quoest. 21.