In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Haec est igitur prima conclusio solutionis, etc. sed nullum desiderare, quod est actus spei, est credere, patet, quia credere pertinet ad intellectum, desiderare ad voluntatem ; similiter credere est firmiter assentire creditis revelatis, desiderare autem est velle bonum aeternum, ut sibi bonum.
Quod etiam distinguatur a charitate, patet, quia charitas est suprema virtus effectiva, id est, perficiens formaliter voluntatem, et per consequens supremus amor habitualis, sed amor amicitiae est simpliciter perfectior amore concupiscentiae, ut est probatum a Doctore in 2. dist. 6. q. 2. Cum ergo charitas inclinet immediate ad amandum simpliciter amore amicitiae, spes autem tantum inclinet ad amandum summum bonum amore concupiscentiae, et per consequens distinguitur a charitate ; et sic tale desiderare non est immediate actus charitatis, id est, immediate elicitus, quod dico, quia bene posset esse actus charitatis imperatus, quia aliter non esset actus meritorius ; omnis enim actus elicitus a voluntate non est meritorius, nisi ad illum actum concurrat charitas, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. non quod immediate eliciatur a charitate, sed sufficit quod voluntas habens aliquem habitum, puta justitiae, eliciat actum justitiae concurrente tali habitu, ut causa partiali, et quod charitas inclinet voluntatem ad illum actum eliciendum.
(b) Praeterea Secundo probat hoc idem, quia actus charitatis potest esse sine actu desiderii, quia sive loquamur de actu charitatis, qui est amor amicitiae, de actu dico remisso intenso et perfectissimo, quilibet talis potest esse sine desiderio, patet, quia viator habens charitatem actu, diligit Deum amore amicitiae, et tamen ut sic, non desiderat ; similiter Beatus intense diligit Deum amore amicitiae, et tamen non desiderat. Si ergo actus charitatis potest separari, et esse sine actu desiderii, sequitur quod actus desiderii non sit actus charitatis, scilicet immediate elicitus, licet possit esse imperatus, ut supra dixi ; ergo est actus alterius habitus, et non alicujus, nisi spei.
(c) Hoc etiam. Tertio hoc idem probat auctoritate Anselmi, et ratio stat in hoc, quia charitas perficit voluntatem, ut praecise consideratam secundum affectionem justitiae ; spes vero perficit eam, ut consideratam secundum affectionem commodi. Sed voluntas considerata secundum affectionem justitiae diligit Deum in se et propter se, et secundum affectionem commodi diligit Deum, ut sibi bonum, et prima dilectio est liberior et perfectior quam secunda. Si ergo charitas perficit voluntatem secundum affectionem justitiae, id est, quod voluntas secundum affectionem justitiae considerata habens charitatem, utitur ea ad eliciendum amorem amicitiae, et spes perficit eamdem voluntatem secundum affectionem commodi, id est, quod voluntas secundum affectionem commodi utitur ipsa spe ad amorem concupiscentiae eliciendum, statim sequitur quod actus charitatis non erit actus spei, neque e contra. Et quid sit affectio justitiae, et affectio commodi, et quid affectio justitiae innatae, infra vide Doctorem, et in 2.
dist. 6. quaest. 2. et quae ibi satis prolixe exposui.