De confirmatione.
Perfectio autem spiritualis roboris in hoc proprie consistit, quod homo fidem christi confiteri audeat coram quibuscumque, nec inde retrahatur propter confusionem aliquam vel terrorem: fortitudo enim inordinatum timorem repellit. Sacramentum igitur quo spirituale robur regenerato confertur, eum quodammodo instituit pro fide christi propugnatorem.
Et quia pugnantes sub aliquo principe eius insignia deferunt, hi qui confirmationis sacramentum suscipiunt signo christi insigniuntur, videlicet signo crucis, quo pugnavit et vicit.
Hoc autem signum in fronte suscipiunt, in signum quod publice fidem christi confiteri non erubescant.
Haec autem insignitio fit ex confectione olei et balsami, quae chrisma vocatur, non irrationabiliter. Nam per oleum spiritus sancti virtus designatur, quo et christus unctus nominatur, ut sic a christo christiani dicantur, quasi sub ipso militantes.
In balsamo autem, propter odorem, bona fama ostenditur, quam necesse est habere eos qui inter mundanos conversantur, ad fidem christi publice confitendam, quasi in campum certaminis de secretis ecclesiae sinibus producti.
Convenienter etiam hoc sacramentum a solis pontificibus confertur, qui sunt quodammodo duces exercitus christiani: nam et apud saecularem militiam ad ducem exercitus pertinet ad militiam eligendo quosdam adscribere; ut sic qui hoc sacramentum suscipiunt, ad spiritualem militiam quodammodo videantur adscripti.
Unde et eis manus imponitur, ad designandam derivationem virtutis a christo.