IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Contra viam istam, quae ponit desiderare bonum increatum esse actum spei. Hic arguit Doctor probando quod sic desiderare non sit actus spei, quia nullus desperans habet spem, sive actum sperandi, et tamen desperans desiderat beatitudinem, patet, quia desperans tristatur de amissione beatitudinis quam desiderat ; ergo tale desiderare non est actus spei,
Respondet quod desiderare efficaciter beatitudinem est actus spei, et desiderare efficaciter est quando concludit ex syllogismo perfecte practico posse consequi rem speratam, sicut habens fidem de promissione Dei, quod donet seipsum liberaliter ex meritis praecedentibus, statim potest concludere de se, quod si desideret beatitudinem, et facit bona opera accepta Deo, quod illa finaliter habebit. Sed desperans de beatitudine non desiderat illam efficaciter, quia ex syllogismo practico non concludit illam posse habere, et ideo nec efficaciter desiderat: sed si eam vult, vel tantum tenuiter vel conditionaliter vult, sicut etiam desperans de sanitate. Et de hoc satis dictum est in secundo, dist. 6. quaest, I . et in 4. dist. 49. quaest. 9.
Secundo principaliter arguit, probando quod sola charitas sufficiat ad actum spei, et sic spes sit superflua. Quod autem sola charitas sufficiat, patet, quia eodem habitu possum amare aliquem amore amicitiae, et desiderare illi bonum, patet, nullum enim in se amo, cui non velim bonum ; igitur si ex charitate amatur quodlibet diligibile in se, ex charitate concupiscitur sibi bonum ; igitur desiderare est actus charitatis, et non spei.
Respondet Doctor quod sicut charitas in actu recto habet pro objecto Deum, ut in se, ita etiam in quocumque actu reflexo est quodammodo principium tendendi in Deum, ut in se , principium enim actus recti est principium omnium actuum reflexorum tendentium in finem ultimum sub eadem ratione illius finis. Pro nunc actus rectus elicitus a charitate est dilectio Dei in se et propter se, ita quod ille actus immediate terminatur ad ipsum Deum ; actus vero reflexus charitatis est, qui non immediate terminatur in Deum, sed terminatur ad objectum creatum, non sistendo ibi, sed quasi reflectendo objectum creatum in ipsum Deum, sic quod quando diligo Deum in se et propter se ex charitate, ita ex charitate diligo me diligere Deum in se ; quotiescumque igitur reflecto, nunquam habeo objectum, ut commodum mihi, sed tantum bonum infinitum, ut in se bonum ; charitas ergo primo inclinat ad dilectionem Dei in se et propter se. Secundo inclinat, ut persona diligens Deum propter se, diligat seipsam, non absolute, et sistendo ibi, sed ut diligat seipsam diligere Deum propter se, ita quod non concupisco sibi Deum, ut bonum commodum, sed concupisco sibi dilectionem, qua diligat Deum in se. Concedit ergo quod eodem habitu quo amo, concupisco bonum amato, sed non concupisco quodcumque bonum, sed bonum commodi, quod principaliter terminatur ad illud bonum, quod ex charitate diligo in se. Vult dicere, quod si ex charitate diligo proximum, eadem charitate concupisco sibi bonum, non bonum increatum ; sed concupisco sibi bonum commodi, scilicet dilectionem boni increati, quae dilectio ex charitate immediate terminatur ad bonum increatum, hoc est, quod cuicumque amato concupisco amare Deum propter se, id est, inquantum bonum in se non praecise, inquantum bonum mihi. Et de hoc magis patebit infra dist. 29.
Tertio principaliter arguit, probando quod non sit necessaria spes supernaturalis, quia secundum Augustinum 13. de Trinit. cap. 5. Beatitudo naturaliter concupiscitur ; ergo tale desiderium non erit actus spei.
Respondet Doctor quod beatitudo in universali est ex naturalibus concupita ex affectione commodi, quia secundum Anselmum de concord. Commoda nolle non possumus ; et quomodo haec auctoritas intelligatur, vide Doctorem in Quodlib. quaest. 16. et quae ibi exposui ; sed beatitudo in particulari non est sufficienter ex naturalibus concupita, accipiendo concupiscere sive desiderare secundum omnes conditiones supra positas. Et si tale desiderare possit esse ex spe acquisita, non tamen sic perfectissime sine spe et charitate infusis, ut etiam supra patuit de fide infusa.
Quarto arguit, quia desiderare, si est actus meritorius, erit elicitus vel imperatus a charitate ; ergo non est necesse ponere habitum spei.
Respondet Doctor quod voluntas meritorie desiderans habet duos actus ; unum sperandi elicitum a spe, alium imperantem illum elicitum a charitate, ut supra dixi, nec est inconveniens in actibus subordinatis plures inesse uni ; et sic non est inconveniens, quod actui desiderandi meritoria insit actus elicitus a charitate, quo imperatur actus desiderandi meritorius.
Et ex his, quae dicta sunt supra, possent solvi multae difficultates.