CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum essentia divina generet vel generetur ?
Alensis 1. p. q. 42. m. 3. art. 1. D. Thom. 1. p. q. 39. art. 5. D. Bonavent. hic q. 1. art. 1. Richard. q. 1. et 2. Duraacl. quaest, unio. Gabr. q. 1. art. 2. Gregor. q. 1. Suarez 1. p. tract. 3. tib. 6. c. 7. Vide regulas quas ibi ponit de hujusmodi praedicationibus. Vide Scot. 9. Met. q. 2. 3. et 1. Phys. q. 9. ubi de distinctione formati.
Circa istam quintam distinctionem, in qua Magister agit de generatione in comparatione ad essentiam, quaero duo. Primo, utrum essentia divina generet vel generetur? Quod sic, Augustinus 7. de Trinit. cap. 2. Idem dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac si dicatur nata sapientia, ut in uno eorum, eo quod nata est, et Verbum et Filius accipiatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quae ad se dicitur, ac in altero quod est sapientia, demonstretur essentia, ac per hoc ad se dicitur; ergo expresse vult, quod sapientia ut est sapientia, et ad se dicitur, dicatur nata, ut natum est proprium Filii.
Secundo sic : Richardus 6. de Trinit. cap. 22. videtur expresse loqui contra Magistrum Sententiarum : Multi, inquit, temporibus nostris surrexere, qui non audent dicere substantiam genitam, quin potius, quod est periculosius et contra Sanctorum auctoritates, audent negare, et modis omnibus conantur refellere, quod substantia gignat substantiam, pertinaciter negantes quod omnes Sancti affirmant. Ad illud quod ipsi dicunt, auctoritatem invenire non possunt, ad hoc quod dicimus, auctoritates multas etiam ipsi adducunt in morem Goliae, etc. Et quia Magister exponit illas auctoritates, quas adducit contra se, ideo Richardus subdit ibidem de eo : Bene dicunt Patres quod substantia substantiam gignit, vestra autem expositio ad hoc contendit, quod credamus, quod substantia substantiam non gignat, fidelis expositio et omni acceptione digna, quia hoc quod sancti Patres clamant contendit falsum esse, et quod nemo Sanctorum asserit contendit verum esse : haec ille. Videtur deridere Magistrum, qui contra intentionem Patrum exponit auctoritates, quas adducit contra se, et videtur asserere oppositum illius quod tenet Magister, esse de intentione Sanctorum.
Item, per rationem, essentia communicatur: ergo producitur. Antecedens patet per Augustinum 15. de Trinit. cap. 26. Essentiam praestat Filio sine initio generatio. Probatio consequentiae, tum quia communicare et communicari sunt relative opposita, et non dicunt nisi relationes originis, non enim dicunt relationes communes, patet: igitur dicunt relationes originis oppositas, igitur idem quod producere et produci; tum quia si sint aliqua duo correlativa, si unum extremum unius sit idem uni extremo alterius, et reliquum reliquo.
Exemplum, si A et B essent duo correlativa, et C et D correlativa; si A et C sint idem, B et D erunt idem. Probatio, quia alioquin diceretur idem ad plura correlativa, sicut A quod idem est quod ipsum C, diceretur correlative ad B et D, quae per te sunt diversa. Haec est una combinatio relativorum, producens et productum; et haec alia, communicans et communicatum; sed communicans et producens idem sunt, ergo et extrema eis correspondentia sunt eadem.
Item per argumenta logica, quando praedicatum praedicatur per se de subjecto, potest supponere pro eo. Patet de superioribus et inferioribus: sed essentia praedicatur per se de Patre, quia Pater est essentia, ergo potest supponere pro eo; igitur sicut illa est vera : Pater generat, ita ista videtur esse vera, essentia generat, prout supponit pro Patre. Probatio minoris, quia non per accidens, quia nec unum accidit reliquo, nec ambo tertio; et isti sunt duo modi unitatis per accidens, qui ponuntur 5. Metaphysicae, cap. de uno.
Item, essentia est Pater; ergo essentia generat. Antecedens patet per conversionem simplicem. Probatio consequentiae, de quocumque praedicatur subjectum, et propria passio: et hoc probatur, quia subjectum est medium ad demonstran. dum propriam passionem suam de eo, cui non primo convenit illa passio; generatio autem videtur propria operatio vel passio Patris; ergo consequentia est bona. Item essentia est Pater Filii; ergo essentia generat. Probatio antecedentis per conversionem : Pater Filii est essentia; igitur essentia est Pater Filii. Probatio consequentiae, essentia est Pater Filii ;
ergo Filius est Filius essentiae. Probatio istius consequentiae, quia in relativis est consequentia mutua: si A est Pater B; ergo B est Filius A, ergo si essentia est Pater alicujus, ille erit Filius essentiae.
Item ultimo genitum inquantum genitum est aliquid, quia generatio non terminatur ad nihil, et inter nihil et aliquid non est medium: sed nihil in divinis est aliquid nisi sit essentia, ergo Filius inquantum genitus, est essentia, ergo essentia generatur.
Contra est Magister in littera.