In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta pro prima et secunda sententiis, posita n. 2. et 3. Solutiones sunt satis clarae.
Ad argumenta pro prima via quae videntur sequi rationem naturalem, responderi potest, quod hic est necessaria pluralitas. Et ad primam probationem in oppositum, patet ex dictis, quia concupiscere hic, scilicet huic ibi sistendo, non potest esse actus ejusdem virtutis, cujus est velle illud ordinate in se, licet concupiscere hic huic, ut per hoc ille tendat in illud, ut est bonum in se, sit actus ejusdem virtutis. Quod additur de amicitia acquisita, posset dici quod illa, scilicet acquisita et infusa, et alius est alius habitus formaliter.
Quod additur postea (7) de habitu spei, et de certitudine sperantis, dico quod illa praecedit actum spei et desperationis ; non enim efficaciter et absolute desiderat, nisi possibile attingi, et ideo persuadetur desperanti, ut credat, non ut diligat, quiaprima radix hujus erroris, scilicet quod non absolute desiderat, nec efficaciter, non est in voluntate, sed in intellectu, quia scilicet intellectus non ostendit illud efficaciter tanquam desiderandum.
Per idem patet ad illud de universali et particulari, quia credere me justum finaliter salvandum, non est nisi fides applicata ad aliquid particulare, sed desiderare hoc est actus spei.
Sed tunc objicitur (g), igitur desiderare alteri proximo bonum ejusdem rationis, est actus spei; imo quod plus est, velle bonum praesens ejusdem rationis beato Petro, erit actus spei, quod est absurdum. Responsionem quaere.
Adverte, quod ista replica, quam non solvit Doctor, solvitur per definitionem actus spei, quia dicitur quod est desiderare, per quam particulam solvitur secunda replica, quia intelligitur, quod non sit praesens, sed absens, et ideo non dicitur spes, si sit de praesente.
Ponebatur etiam (h) desiderare bonum infinitum inesse mihi a Deo, et per illud, mihi, quod est circumstantia cui. Solvitur prima replica, et totum argumentum, quia non est spes desiderando alteri bonum, sed potius est charitas vel amor acquisitus ; sed infra dist. 31. vide expresse intentionem Doctoris.