Injusti. Hic ponitur forma judicii, quae erit bonis et malis. Primo ergo ponit quid dabitur malis in judicio. Secundo, quid bonis, ibi, justi. Malis immittet punitionem: quia, injusti punientur: Eccl. 21: in finem illorum, scilicet peccatorum, inferni et tenebrae et poena: 2 thes. 1: dabunt poenas in interitu aeternas. Item exterminationem, quia semen impiorum peribit. Hic loquitur secundum existimationem hominum. Mali autem cum moriuntur, credunt saltem in filiis vivere. Sed dicit quod semen eorum peribit, idest vel carnales filii qui proprie imitantur eorum malitiam, vel sectatores falsae doctrinae aliquorum, sicut semen Arii. Justis autem duo retribuet: contra punitionem dabit remunerationem; unde dicit, justi autem hereditabunt terram, quasi hereditate eam possidentes: Ps. 68: hereditate acquirent eam etc.. 1 Petr. 1: regeneravit nos in spem vivam. Contra exterminationem hereditatem, quia, inhabitabunt in saeculum saeculi super eam, idest in hac terra viventium semper erunt.