De errore infidelium circa sacramentum eucharistiae.
Sicut autem, christo proferente haec verba, quidam discipulorum turbati sunt, dicentes, durus est hic sermo. Quis potest eum audire? ita et contra doctrinam ecclesiae insurrexerunt haeretici veritatem huius negantes. Dicunt enim in hoc sacramento non realiter esse corpus et sanguinem christi, sed significative tantum: ut sic intelligatur quod christus dixit, demonstrato pane, hoc est corpus meum, ac si diceret, hoc est signum, vel figura corporis mei; secundum quem modum et apostolus dixit, I Cor. 10-4, petra autem erat christus, idest, christi figura; et ad hunc intellectum referunt quicquid in Scripturis invenitur similiter dici.
Huius autem opinionis occasionem assumunt ex verbis domini, qui de sui corporis comestione et sanguinis potatione, ut scandalum discipulorum quod obortum fuerat sopiretur, quasi seipsum exponens, dixit: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt: quasi ea quae dixerat, non ad litteram, sed secundum spiritualem sensum intelligenda essent.
Inducuntur etiam ad dissentiendum ex multis difficultatibus quae ad hanc ecclesiae doctrinam sequi videntur, propter quas hic sermo christi et ecclesiae durus eis apparet.
Et primo quidem, difficile videtur quomodo verum corpus christi in altari esse incipiat.
Aliquid enim incipit esse ubi prius non fuit, dupliciter: vel per motum localem, vel per conversionem alterius in ipsum; ut patet in igne, qui alicubi esse incipit vel quia ibi de novo accenditur, vel quia illuc de novo apportatur. Manifestum est autem verum corpus christi non semper in hoc altari fuisse: confitetur enim ecclesia christum in suo corpore ascendisse in caelum.
Videtur autem impossibile dici quod aliquid hic de novo convertatur in corpus christi. Nihil enim videtur converti in praeexistens: cum id in quod aliquid convertitur, per huiusmodi conversionem esse incipiat.
Manifestum est autem corpus christi praeextitisse, utpote in utero virginali conceptum.
Non igitur videtur esse possibile quod in altari de novo esse incipiat per conversionem alterius in ipsum.
Similiter autem, nec per loci mutationem.
Quia omne quod localiter movetur, sic incipit esse in uno loco quod desinit esse in alio, in quo prius fuit. Oportebit igitur dicere quod, cum christus incipit esse in hoc altari, in quo hoc sacramentum peragitur, desinat esse in caelo, quo ascendendo pervenerat.
Amplius. Nullus motus localis terminatur simul ad duo loca. Manifestum est autem hoc sacramentum simul in diversis altaribus celebrari. Non est ergo possibile, quod per motum localem corpus christi, ibi esse incipiat.
Secunda difficultas ex loco accidit. Non enim semotim partes alicuius in diversis locis continentur, ipso integro permanente. Manifestum est autem in hoc sacramento seorsum esse panem et vinum in locis separatis. Si igitur caro christi sit sub specie panis, et sanguis sub specie vini, videtur sequi quod christus non remaneat integer, sed semper cum hoc sacramentum agitur, eius sanguis a corpore separetur.
Adhuc. Impossibile videtur quod maius corpus in loco minoris includatur. Manifestum est autem verum corpus christi esse maioris quantitatis quam panis qui in altari offertur. Impossibile igitur videtur quod verum corpus christi totum et integrum sit ubi videtur esse panis. Si autem ibi est non totum, sed aliqua pars eius, redibit primum inconveniens, quod semper dum hoc sacramentum agitur, corpus christi per partes discerpatur.
Amplius. Impossibile est unum corpus in pluribus locis existere. Manifestum est autem hoc sacramentum in pluribus locis celebrari. Impossibile igitur videtur quod corpus christi in hoc sacramento veraciter contineatur.
Nisi forte quis dicat quod secundum aliquam particulam est hic, et secundum aliam alibi.
Ad quod iterum sequitur quod per celebrationem huius sacramenti corpus christi dividatur in partes: cum tamen nec quantitas corporis christi sufficere videatur ad tot particulas ex eo dividendas, in quot locis hoc sacramentum peragitur.
Tertia difficultas est ex his quae in hoc sacramento sensu percipimus.
Sentimus enim manifeste, etiam post consecrationem, in hoc sacramento omnia accidentia panis et vini, scilicet colorem, saporem, odorem, figuram, quantitatem et pondus: circa quae decipi non possumus, quia sensus circa propria sensibilia non decipitur.
Huiusmodi autem accidentia in corpore christi esse non possunt sicut in subiecto; similiter etiam nec in aere adiacenti: quia, cum plurima eorum sint accidentia naturalia, requirunt subiectum determinatae naturae, non qualis est natura corporis humani vel aeris.
Nec possunt per se subsistere: cum accidentis esse sit inesse.
Accidentia etiam, cum sint formae, individuari non possunt nisi per subiectum.
Unde remoto subiecto, essent formae universales.
Relinquitur igitur huiusmodi accidentia esse in suis determinatis subiectis, scilicet in substantia panis et vini. Est igitur ibi substantia panis et vini, et non substantia corporis christi: cum impossibile videatur duo corpora esse simul.
Quarta difficultas accidit ex passionibus et actionibus quae apparent in pane et vino post consecrationem sicut et ante. Nam vinum, si in magna quantitate sumeretur, calefaceret, et inebriaret: panis autem et confortaret et nutriret. Videntur etiam, si diu et incaute serventur, putrescere; et a muribus comedi; comburi etiam possunt et in cinerem redigi et vaporem; quae omnia corpori christi convenire non possunt; cum fides ipsum impassibilem praedicet. Impossibile igitur videtur quod corpus christi in hoc sacramento substantialiter contineatur.
Quinta difficultas videtur specialiter accidere ex fractione panis: quae quidem sensibiliter apparet, nec sine subiecto esse potest. Absurdum etiam videtur dicere quod illius fractionis subiectum sit corpus christi. Non igitur videtur ibi esse corpus christi, sed solum substantia panis et vini.
Haec igitur et huiusmodi sunt propter quae doctrina christi et ecclesiae circa hoc sacramentum dura esse videtur.