CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet negative, et ostendit haereticum esse Abbatem Joachim, qui oppositum tenuit, contra quem adducit, cap. Damnamus, de sum. Trin. et rationes Alens. et Magistri.
In ista quaestione erravit Abbas Joachim, ut habetur extra de sum. Trinit. et fid. cap. Damnamus. Dixit enim Magistrum Petrum esse haereticum, quia dixit rem esse in divinis, quae nec producit, nec producitur. Ex hoc enim intulit Joachim, quod Petrus poneret quaternitatem in divinis.Posuit enim tres res,rem generantem, rem genitam, rem spiratam, et posuit rem nec generantem, nec genitam, nec spiratam ; ergo quatuor res. Hoc igitur inconveniens, quod sequi videbatur, vitando, posuit Joachim, quod nulla res una est Pater, Filius et Spiritus sanotus, sed tantum dixit personas illas esse unam rem, sicut multi fideles dicuntur una Ecclesia propter unam fidem et charitatem. Et istud probavit per illud Salvatoris in Joanne, orantis
Patrem pro suis fidelibus : Ut sint unum, inquit, sicut et nos. Intulit igitur Joachim, cum fideles non sint unum unitate naturae; ergo nec Filius est una res cum Patre.
Istud secundum (a) in opinione Joachim, est haereticum, scilicet quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non sint aliqua una res, quia sicut arguitur capite praeallegato, Pater gignendo, dedit essentiam suam Filio. Nullam enim aliam potuit dare, qua Filius esset Deus, et simili ratione, ambo eam dederunt Spiritui sancto. Non autem erat ista communicatio partis essentiae , quia essentia est simplex et indivisibilis: ergo totius essentiae, ergo tota eadem essentia, quae est in Patre, est in Filio et Spiritu sancto, et propter simplicitatem divinam quaelibet persona est illa res, et tres personae sunt illa res.
Quod autem arguit de Evangelio, solvitur ibi. Nam Salvator intelligit in oratione sua, quod scilicet illi fideles sint unum unitate sibi proportionabili, sicut Pater et Filius sunt unum unitate sibi proportionabili, hoc est, quod sicut Pater et Filius sunt unum unitate charitatis, quae est natura eorum, ita fideles sint unum charitate participata.
Et ista expositio probatur ibi per simile dictum Salvatoris Matth. 5. dicentis discipulis suis : Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est, ubi non monuit, quod simus perfecti naturaliter ex nobis, sicut Pater ex se naturaliter est beatus vel perfectus, sed ut essemus perfecti perfectione nobis competente, scilicet gratiae et virtutum.
Quantum autem (b) ad primum articulum, in quo Joachim dixit Magistrum Petrum esse haereticum, contradicit sibi Papa : Nos autem sacro approbante Concilio credimus et confitemur (cum Petro, scilicet ) quod una summa res est essentia vel natura divina, quae nec generatur, et tamen non sequitur quod sit quaternitas, quia illae tres res, Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt illa una res. Quaternitas autem esse non posset, nisi esset quartum realiter a tribus distinctum.
Pro ista igitur opinione Magistri sic solenniter approbata, adducitur talis ratio : Res generans generat aliam rem et realiter distinctam, quia nulla res seipsam gignit, ut sit, primo de Trin. cap. 1. essentia autem in divinis est penitus indistincta ; ergo nec generans, nec genita, quia qua ratione generans, et genita.
Ad hoc adducuntur (c) rationes Magistri in littera, quia essentia referretur ad se, et distingueretur a se.
Tertia ratio est (d), quia Pater est formaliter eo, quod generat, quia Pater est formaliter ipsa essentia, quae est in Filio propter indistinctionem ipsius essentiae, et si ipsam generaret, non esset formaliter ipsa essentia, quia illa esset distincta realiter ab eo, ut posterior origine.
Adducitur etiam alia ratio, quia in creaturis forma non generat, nec generatur, sed compositum: Deitas autem se habet quasi forma in persona, ergo ipsa non generat, nec generatur ; ista ratio minorem habet evidentiam hic quam in creaturis, quia ibi forma non est aliquid per se existens ut possit esse operans. Hic autem, Deitas, non cointelligendo proprietates personales, est de se ens in actu.
Tamen (e) confirmatur ratio sic, quia operatio quae est necessario distincti operantis, non potest esse ejus quod hic est ut forma, quia ipsa est per se indistincta in tribus, talis autem operatio est personalis, quae est generare.
Haec quantum ad realitatem hujus quaestionis dicta sint.