IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Alio modo dicitur, quod panis annihilatur, etc. Rejicit sententiam Aegidii,quia negavit panem annihilari, quia manet secundum rationem communem substantia), quae includitur in corpore Christi, vel propter eamdem materiam, quam manere dixit hic auctor, ut supra visum est. Impugnatur quantum ad primam, quia sic nunquam posset annihilari, manente aliquo ente corporeo, quia maneret, vel ratio communis substantiae, vel materia, in cujus potentia esset forma panis, sic etiam si corpus Christi fieret praesens sine conversione panis in ipsum, et desineret panis per annihilationem, maneret in eadem potentia materiae corporis. Tertio, tandem contra aliud dictum patet, quod hic non maneat panis materia sub forma corporis, aut aliter prout supra probavit Doctor quaest, praesenti.
Sed inter caeteros Theologos non convenit quoad hanc desitionem. Aliqui docent desitionem hanc esse annihilationem; hanc opinionem tanquam primo auctori tribuit Vasquez nostro Doctori quodl. 1.
art. 3. et 4. in hac quaest, sig. Si potest ergo teneri, etc. sed fallitur quantum ad interpretationem sententiae, sicut et alii, qui id Doctori imponunt. Fallitur etiam in hoc, quod dicat merito eum statuendum esse auctorem primum hujus sententiae, quia multo antiquior est, quam citat Magister dist. praesent. D. Bonaventura in 1. part. i dist. quaest. 3. D. Thomas supra, et Doctor quaest, praecedenti, Alensis 4. part. quaest, 10. alias 38. probabiliorem putat Albertus praesenti dist. Innocentius III. lib. 4. de mysteriis Missae, cap. 2. censet eam probabilem. Durandus eam supponit, nisi maneret materia panis, sicut et Aegidius loco citato: eam sequitur Gabriel quaest. 1. et in canone lect. 40. et 41. Major hic quaest. 1. Occham in 4. quaest. 6. et quodlibeta 6. dub. 7. Angelus, verbo Eucharistia.
Altera sententia est non annihilari panem, sed desinere esse per conversionem sui in corpus Christi; haec est communis sententia, quam tenet Doctor in sig. sequenti, ut videbimus. Sed hujus desitionis modum, et causam diverso modo plures assignant. Aliqui docent ex vi actionis, qua corpus Christi ponitur sub speciebus, desinere panem, ita Solus, Ledesma, Cajetanus; quae sententia potest explicari aliter et aliter, nempe quod actio illa ex repugnantia actionis absolute, et termini p tollat esse panis, ita ut poni non possit corpus Christi sub speciebus manente substantia panis, etiam de potentia absoluta, et hic sensus, quem praetendunt aliqui, est superius impugnatus.
Alio modo intelligi potest ex vi actionis absolute non inferri desitionem illam, sed secundum modum actionis, ut est successio inter terminos, et dicunt ordinem in essendo ; et sic sententiam hanc veram esse ostendemus.
Suarez colligit non ex vi actionis praecise tolli substantiam panis ex natura rei,
sed ex separatione accidentium, a quibus substantia panis in esse dependet. Hanc autem etiam supra impugnavimus, quia neque faceret talis desitio ad conversionem, quia si Deus poneret praesens corpus Christi, separatis speciebus a pane sine ulla conversione, sic desineret substantia panis hoc modo, et non ex vi conversionis aut mutationis ejus in substantiam corporis. Ponamus ergo Deum separare primum accidentia a pane, tunc desinet panis, et post desitionem ponatur corpus praesens, desitio panis erit uniformis, sed non salvatur conversio, quam salvandam esse docent Concilia ; quod autem accidentia manent, vel non manent, nihil facit ad modum desitionis substantiae, qua substantia est.
Hinc excluditur modus dicendi aliorum, qui dicunt ideo panem non annihilari, quia manent ejus accidentia, quia productio et desitio substantiae est alterius rationis a productione et desitione accidentium ; neque ab illis, aut modo desitionis aut productionis eorum sumit speciem, sed praecise ab intrinsecis terminis, qui sunt esse et non esse substantiae, qua substantia est.
Vasquez tandem reducit hanc difficultatem ad veritatem formae, prout enuntiatur, perquam Sacerdos facit ibi corpus Christi praesens ex primaria intentione, secundario destruit panem; tota ergo oppositio est ex veritate formae, eo modo quo enuntiatur. Sed hic modus minus quam alii, salvat veritatem rei, nam forma ut agit practice ad conversionem, agit ex instituto Christi, et ut causa moralis instrumentalis ; aliter enim agere non potest, cum nullum supponat subjectum in quod agat, et ad veritatem ejus exigitur actio physica causae principalis assistentis, ut ponat significatum formae. De natura autem hujus actionis, quaeritur prout physice terminatur ad terminos, et an conversio quae enuntiatur, ut ipse dicit ; aut significatur per formam in re ipsa subsistat, ut vera dicatur forma sic enuntians, per conformitatem ejus ad rem ipsam ; si ergo conversio ipsa non reducatur in terminos, et incompossibilitatem eorum in esse rei, vel certe ut subsunt divinae actioni, non potest reduci in formam, quae nullo modo influit esse aut non esse in terminos, aliter quam virtute causae principalis, et moraliter ex instituto.
Minus ergo haec ratio incomprehensibilitatis ex enuntiatione formae satisfacit haereticis, quos non semel, sed saepius Vasquez adducit contra alios Doctores, nam haeretici ex impossibilitate rei et ipsius conversionis, ut realiter cadit in terminos, conantur destruere significationem veram formae ; oportet ergo primum salvare naturam rei et conversionis, ut salvetur veritas formae possibilis in mysterio ; quod nullo conatu aut ratione salvat hic auctor, sed impugnat alios, qui id conantur salvare, declarando naturam ipsius realis mutationis, ut intervenit inter terminos, quae significatur per formam, maxime cum servetur hic ordo, ut ex enuntiatione Christi praesentis sequatur desitio panis, ut prima enuntiatio sit vera, prout hic auctor alias declarat naturam hujus conversionis. Restat ergo declarandum, quomodo id contingat. Vide dicta circa naturam transubstantiationis in q, prima.