IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundum, omissa solutione D. Bonav. docet in virtute Theologica dari medium, non ex parte objecti, sicut datur in virtute morali, sed ex parte actus, non quod actus virtutis Theologicae possit vitiari, ex nimia intensione vel remissione ; sed ratione adjuncti posset esse excessus vel defectus, verbi gratia, si vellem credere levibus tantum rationibus motus, vel non credere, propositis bonis motivis ; vel si vellem sine meritis sperare, aut habens merita non sperare ; vel applicare me ad amandum Deum, quando alia ex praecepto facienda sunt. Sic intellectus Doctor convenit cum D. Thom. 1 2. quaest. 64. art. 4. ubi docet esse medium in virtutibus Theologicis, ex parte subjecti, non objecti ; et D. Bonav. hic art. 1. q. 3. ait in eis ratione conditionis esse posse excessum, et defectum. De medio virlutum agitur 1. 2. q. 6. 4. art. 4.
Ad primum principale dico (i), quod nomina sunt imposita ad placitum. Unde spes potest imponi, et imposita est ad significandum talem passionem impressam appetitui sensitivo ex delectabili praesente, non in se, sed in phantasia, quod si esset in se praesens, natum esset imprimere delectationem ; sicut ex alia parte malum praesens in imaginatione imprimit timorem, praesens in se imprimit dolorem. Hoc modo concedo, quod spes non est virtus moralis, nec Theologica, tamen idem nomen potest significare habitum praedictum, cujus est inclinare in talem actum, qui est desiderare bonum infinitum esse mihi bonum a Deo liberaliter conferente ex meritis, quae habeo, vel mihi spero.
Ad secundum (k), licet dicatur quod non est medium participans extrema, sed uniens ea potest tamen concedi, quod virtus Theologica est proprie media, non ex parte objecti, sed ex parte excessus, qui potest esse in actu. Virtus quidem moralis habet excessum et defectum non tantum ratione modi actus, sed etiam ratione objecti in quod tendit actus ; non sic theologica quia objectum in quod tendit, est infinitum. Sed in hoc potest tendere actu immoderato, aut in majus, aut in minus ; virtus autem moderatur, ut medio modo tendat in illud. Et hoc modo potest concedi fides esse media inter levitatem, qua quis nimis firmiter assentit ei, quod non est credendum, juxta illud: Qui cito credit, levis est corde, et inter pertinaciam, qua quis nimis resistit credendis, nolens alicui assentire, nisi per rationem naturalem ostendatur. Sic etiam nimio amore potest quis tendere in aliquod diligibile, et nimis remisse, licet non in nimis bonum, nec in nimis verum possit aliquis amando et credendo tendere in Deum. Temperantia vero moralis requirit medium utroque modo, quia potest in objectum excedens et deficiens, et tendere potest actu deficiente et excedente ; et ille secundus modus est communis virtuti morali et Theologicae, primus non.
Ad tertium, patetex dictis in quaestione de fide, et etiam in hac quaestione, quia non potest probari, naturali ratione, quod sit aliqua virtus sic infusa, quia actus, quos experimur in nobis, possunt inesse ejusdem rationis, et forte aeque perfecti, dato quod nulla virtus infusa esset. Sed credendo aliquam virtutem infusam esse, tenetur quod actus non est ita perfectus sine ea, sicut cum ea ; licet enim spe acquisita possit aliquis sperare a Deo promissa, sicut et fide acquisita credere illa, tamen nata est esse aliqua virtus perficiens portionem superiorem voluntatis in desiderando bonum infinitum sibi, qua habita perfectius desiderat illud bonum, quam sine ea.
Ad quartum dico, quod voluntas habet duas affectiones, et utraque attingit Deum immediate, scilicet: affectionem justitiae, qua per actum amicitiae tendit in Deum immediate, ut est bonum in se, et affectionem commodi, qua per actum concupiscentiae tendit in Deum immediate, ut est bonum huic ; etuterque actus potest esse ordinatus, et habere habitum inclinantem ad ipsum, etiam Theologicum, quia respicientem Deum immediate pro objecto ; non sic ex parte intellectus, quia non est nisi una potentia nata habere actum secundum attingentem Deum, scilicet intelligentia ; et illa sufficienter perficitur uno habitu tendente in verum, cui assentiendum est propter revelationem.
Et per hoc patet ad illam objectionem de partibus imaginis, quia etsi sint duae partes imaginis ex parte intellectus, et una ex parte voluntatis, hoc non est, quia intellectus duplici actu elicito attingat objectum voluntatis ; memoria enim, etsi habet actionem de genere Actionis, non tamen habet actionem de genere Qualitatis, qua attingat Deum ; sed sola intelligentia habet hujusmodi actionem, quae est operatio circa tale objectum, et pro tanto, in intellectu est ratio patientis, cui compe-
. tit actio de genere Actionis, et produci, quae duo repraesentant in Divinis Patrem et Filium. In voluntate autem non est talis ratio originandi naturaliter, sed libere, et inquantum habet rationem originantis, potest poni voluntatem concurrere cum memoria, sicut dictum est dist. 3. primi lib. quaest, ult.
Dico igitur breviter, quod isti habitus non correspondent partibus imaginis, sed tantum sunt duae potentiae, quarum est attingere Deum immediate per actus elicitos; tales autem sunt intellectus, qui ut indistinctus, per unicum actum elicitum immediate attingit Deum credendo, et voluntas, ut habens rationem affectionis justitiae et commodi, amando et sperando.