Considerat peccator. Hic agit de consideratione malorum. Et primo ponit cogitationes malorum contra bonos. Secundo defensionem bonorum.
Dicit ergo, considerat peccator justum, scilicet insidiose, quomodo possit nocere. Ps. 21: ipsi vero consideraverunt. Prov. 24: ne insidieris et quaeras impietatem in domo justi. Et quaerit mortificare eum. Ubi ostenditur ejus crudelitas, vel intentio. Prov. 1: pedes ejus ad malum currunt, et festinat etc.. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Sed justi defenduntur.
Primo, quia evadunt eorum persecutionem; unde dicit, dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus; quia licet ad horam impii habeant potestatem super justos, non tamen semper. Psal. 124: non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum etc.. Secundo, quia liberantur divino judicio. Unde dicit, quod non solum hic liberantur, sed nec damnabuntur. Cum judicabitur illi, idest justo, idest ad utilitatem justi.
Vel, illi, idest peccatori condemnabitur. Matth. 12: resurgent in judicio, idest in condemnationem.