IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Varronis per duo dicta : Primum, post conversionem nihil panis manere, ex allatis contra Aegid. Secundam, panem non annihilari, vel saltem illa conversione non annihilari; probat, quia terminus ad quem non est nihil, quod late examinat, addens duas confirmationes.
Ad (a) quaestionem, dico quod in proposito nihil panis manet post conversionem. Secundo, quod panis non annihilatur, vel quod est facilius, quod panis ista conversione non annihilatur.
Primum supponatur probatum ex rationibus contra primam opinionem. Secundum probatur sic, terminus ad quem transitus ipsius panis non est purum nihil: ergo panis non annihilatur. Consequentia probatur, quia terminus ad quem annihilationis est purum nihil, et hoc probatur a simili : sicut terminus a quo creationis est purum nihil, ita terminus ad quem annihilationis debet esse purum nihil. Antecedens probatur, quia terminus ad quem istius transitus, est corpus Christi, quia etsi negatio panis concomitetur terminum ad quem, non tamen terminus iste est omnino nihil, sed est in aliquo positivo.
Contra istud, quia etsi desitionem panis concomitetur positio corporis Christi hic, tamen illa desitio panis secundum propriam rationem, ut distinguitur ab illa positione corporis Christi, videtur esse annihilatio, quia terminus ad quem ejus est nihileitas panis.
Confirmatur per simile, quia corruptio non est modo annihilatio, non propter hoc solum, quia generatio concomitatur eam, quia si propter hoc, et propter terminum generationis praecise non esset annihilatio, esset mutatio positiva ipsa corruptio propter terminum positivum mutationis, quod falsum est: nunc ergo corruptio secundum propriam rationem, ut distinguitur essentialiter a generatione concomitante, non est annihilatio, quia aliquid corrupti manet, scilicet materia, et ex hoc sequitur quod negatio ad quam est, est negatio in apto nato: ergo privatio. Ergo per oppositum in proposito, cum nihil termini a quo maneat, nec negatio esse panis sit privatio, quia non in apto nato, sed purum non esse, sequitur quod ista panis desitio secundum propriam rationem sui sit annihilatio.
Et hoc confirmatur secundo, quia per se ratio alicujus non variatur ex aliquo concurrente per accidens cum eo, sed per accidens est, quod cum ista desitione panis concurrit positio corporis Christi hic. Probatio, posset enim primum separari a secundo: ergo propter istam positionem corporis Christi hic non variatur ratio istius desitionis, sed ipsa, si sola esset sine positione ista, esset annihilatio panis, ergo et modo.
Hic diceretur uno modo, quod transubstantiatio est mutatio praecise inter terminos positivos, ita quod non erit dare duos terminos privativos ad duas mutationes,sicut in generatione et corruptione. Sed sicut secundum Philosophum, 5. Physic. aliqua mutatio est a subjecto in subjectum, quae scilicet habet pro utroque per se termino aliquid positivum, ita ista transubstantiatio habet duos terminos praecise, et utrumque positivum, et ita non est hic considerare illam desitionem, quasi sit una mutatio per se formaliter distincta genere ab ista inceptione corporis Christi hic, sed tantummodo est unus transitus hujus positivi in illud positivum.
Contra istud, manifestum est quod panem non esse non est formaliter corpus Christi esse hic, nec e converso, quia posset panis non esse, corpore non posito hic, et e converso. Similiter non esse corporis hic, et esse panem hic non sunt formaliter idem, sed oppositi termini: ergo possumus habere duos transitus quidditative distinctos, quorum uterque habet suos proprios terminos, et tunc stat tota difficultas tacta de generatione, ut distinguitur a corruptione, et de per se formali distinctione hujus desitionis, ut distinguitur a positione corporis Christi.
Hic (b) potest dici sustinendo istam conclusionem, scilicet quod panis non annihilatur simpliciter, quia terminus annihilationis est purum nihil, hoc est, quod nihil termini a quo manet in termino ad quem; nec negatio in aliquo apto nato, quae dicitur privatio, terminat eam, et oppositae conditiones istis conditionibus sunt in corruptione, ut corruptio est. Nec tertio, quod negatio in aliquo positivo disparato terminat eam, sed simpliciter negatio extra genus, scilicet extra omne positivum, sive subjectum, quod dicatur privatum secundum illam negationem, sive disparatum, quod includat illam negationem. Et istud ultimum requiri potest ostendi, nam non solum materia aeris corrupti manet, et habet privationem formae prioris, sed negatio formae aeris salvatur in forma ignis, quae de novo inducitur; et negatio illa, ut est in forma ignis, non est ibi, ut in subjecto apto nato, sed sic est tantum in materia communi, sed est ibi, ut in aliquo disparato. Et licet circumscribatur negatio illa, ut in materia communi, quae modo terminat corruptionem, et propter quam corruptio modo non est annihilatio, si tamen terminaret aliquam desitionem negatio ista, ut in disparato, adhuc non annihilaretur aer.
Ad propositum, etsi hic non sint illae duae rationes, de quibus patet, quod propter eas corruptio non est annihilatio, scilicet quia aliquid corrupti manet, et quia negatio terminans eam manet in apto nato; est tamen ibi tertia ratio, scilicet quod negatio terminans est in aliquo positivo subjecto, licet disparato.
Per hoc ad rationem potest dici, quod illa desitio panis secundum se etiam ut est ad non esse panis non extra genus, sed ut in corpore,non est annihilatio, ut patet. Tunc ad illud exemplum de corruptione, verum enim est quod non negatur corruptionem esse annihilationem praecise propter generationem concomitantem, sed propter duas causas, quarum una includit aliam, scilicet quia est subjectum commune, et ideo negatio terminans est privatio. Sed si posset sine utraque istarum stare tertia, quod negatio terminaret, ut in aliquo positivo disparato, adhuc non esset illa transitio, annihilatio: et talis ponitur ista conversio.