In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) Ad primum principale. Arguit primo Doctor quod spes non sit virtus Theologica, quia nulla passio est virtus, patet: sed spes est passio ex 2. Ethic cap. 5. Cum, inquit, tria sint, quae in anima fiunt, affectus, potentia, habitus;affectus quidem voco cupiditatem, iram, metum, audaciam, laetitiam, amorem, odium, desiderium, etc. Et parum infra vult quod affectus non sunt neque virtutes, neque vitia, cum sint passiones, quarum una est desiderium quod pertinet ad spem.
Respondet quod nomina sunt imposita ad placitum, et sic spes potest imponi, ut imposita est a Philosopho ad significandam talem passionem impressam appetitui sensitivo ex delectabili praesente non in se, sed in, phantasia, etc.
(k) Ad secundum. Secundo arguit,
quia virtus Theologica non determinat medietatem duarum malitiarum, quia hoc competit tantum virtuti morali, quae consistit in medio duarum malitiarum, puta liberalitas, quae determinat medietatem inter prodigalitatem et avaritiam ; cum ergo spes determinet medium inter praesumptionem et desperationem, sequitur quod non erit virtus Theologica.
Respondet Doctor quod ista medietas potest attendi vel inter extrema ex parte objecti, vel inter extrema 1 ex parte actus ; virtus moralis determinat medietatem, non tantum inter extrema ex parte actus, sed etiam inter extrema ex parte objecti. Patet de temperantia, quae determinat medium inter objectum excedens et deficiens, qua quis potest appetere objectum excedens et deficiens, ideo ponitur temperantia virtus moralis, qua quis appetat medium inter objectum excedens et deficiens. Patet etiam de actu, quia quis potest tendere in objectum medium actu deficiente et excedente, ideo temperantia facit tendere actu medio, scilicet inter deficientem et excedentem, et sic virtus moralis determinat medium, non tantum ex parte objecti, sed etiam ex parte actus. Sed virtus Theologica, licet determinet medium ex parte actus, non tamen determinat ex parte objecti, quia non datur tale objectum medium inter excedens et deficiens, Ex parte tamen actus determinat medietatem, quia quis potest tendere in objectum infinitum actu immoderato, aut in majus, aut in minus ; in majus, ut in praesumentes ; in minus, ut desperantes sive diffidentes, et sic est medium ex parte actus, et non ex parte objecti, quia virtus Theologica tantum tendit in bonum infinitum, quod est supremum bonum. Caetera patent.