Expecta. Multa locutus est Psalmista in praemissis ad commendationem justorum et dejectionem malorum: et haec omnia retulit ad hoc ut sequamur justitiam, et declinemus malum; hic autem inducit exhortationem ad justitiam.
In duobus servatur justitia: scilicet in his quae sunt ad deum, et in his quae sunt ad proximum.
Circa hoc ergo tria facit. Primo proponit exhortationem; secundo ostendit praemium, ibi, et exaltabit te; tertio probat quoddam quod proposuit ibi, vidi impium. Ordinat ergo exhortando ad deum.
Primo per expectationem; secundo per obedientiam.
Dicit ergo, expecta dominum: ubi dicit duo. Primo, quod si aliquam molestiam pateris, non statim desperes, nec turberis contra deum, sed expecta quousque succurrat. Ps. 39: expectans expectavi dominum, et intendit mihi. Et sic hortatur ad sapientiam. Secundo hortatur ad longanimitatem; quasi dicat, si nondum remuneratus es de bonis tuis, non frangaris, sed expecta remunerationem.
Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum etc..
Jac. 3: expectat agricola pretiosum fructum terrae patienter ferens. Et custodi vias ejus. Expectatio est in malis, custodia est in bonis. Custodi ergo vias, scilicet charitatis et praeceptorum, et serva cum diligentia. Prov. 4: omni custodia serva etc.. Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi. Ps. 118: scrutabor legem tuam etc.. Et exaltabit te. Hic ponitur praemium sive fructus, hoc est fructum bonorum, ut ab eo exaltentur. Eccl. 15: exaltabit illum apud proximos suos. Sap. Ult.: in omnibus honorasti populum. Et ad quid? ut haereditate capias terram. Mirum est quod dicit: cum terra sit infima, quomodo exaltabit, ut capias eam? et dicendum quod terra de qua loquitur, est terra viventium: et haec est in alto, quasi stabilitas aeternorum et spiritualium bonorum: et ad hanc non pervenit, quamdiu mens jacet in imis, sed oportet quod exaltetur. Isa. 58: sustollam te super altitudinem terrae. Vel etiam potest intelligi de ista terra. Illi ergo hereditate capiunt terram, qui terrae dominantur: et tales sunt qui habent cor elevatum a terra, quia non habent cor pressum ad terram, sicut sunt servi terrae et possessio terrae.
Et ideo oportet, ad hoc quod capiant eam, ut exaltentur. Prov. 4: glorificaberis ab ea, cum eam etc.. Cum perierint peccatores videbis.
Isti laetabuntur de perditione malorum. Psal. 17: laetabitur justus, cum viderit vindictam etc..
Job 22: videbunt justi, et laetabuntur. Sed non propter perditionem impiorum, quia deus non propter ipsam laetatur. Sap. 1: non laetatur in perditione virorum: sed de divina justitia. Isa.
Ult.: egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Item de divina misericordia ipsis exhibita, qua sunt liberati a malis, sive a poenis damnatorum. Et ad hoc videndum oportet quod sit etiam exaltatus: quia si es deprehensus, non videbis perditionem ipsorum. Psalm. 72: hoc labor est ante me, scilicet facta peccatorum, donec etc..