CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo. In ista littera nota multa singularia dicta. Primum, quando subjectum est abstractum ultimata abstractione, et praedicatum ex ratione sua non potest praedicare nisi formaliter, non potest propositio esse vera nisi per se primo.
Pro intelligentia hujus est intelligendum, quod hic Doctor loquitur de abstracto ultimata abstractione primo intentionaliter. Sicut dicimus, quod humanitas est ultimate abstracta, et non pro ratione fabricata ab intellectu, sicut dicimus, quod ratio bonitatis non est ratio Deitatis: nec e contra, licet Deitas, quae est ultimate abstractum, vere dicatur bonitas.
Secundum, aliqua sunt praedicata, quae de sua ratione tantum sunt nata praedicari formaliter, sicut omnia adjectiva adjective sumpta, quia omnia talia praedicantur de subjecto per modum formae inhaerentis, sicul generare, generans,spirare, spirans, sapiens, bonus, et hujusmodi. Et dicuntur ista tantum praedicari formaliter propter modum prae lican li, qui modus est suo modo inhaerentiae praedicati ad subjectum per modum formae.
Tertium, ultimate abstractum , ut sic tantum includit in praedicatione formabilia praedicata primi modi dicendi per se, et sic concedimus quod Deitas est substantia et ens, quae ut sic praedicantur, tantum sunt data praedicari formaliter. Si vero praedicatum non est de quidditate illius, et natum sit tantum praedicari formaliter, nunquam poterit praedicari de sic ultimate abstractis, quia ultimale abstracta, ut hujusmodi, non possunt terminare dependentiam alicujus formae per modum informantis vel inhaerentis.
Et ex his patet ista propositio : quod de ultimate abstractis nullum praedicatum, quod tantum natum est praedicari formaliter potest verificari, nisi sit natum praedicari in primo modo dicendi per se.
Secundum dictum est, quod relatio concretive sumpta tantum nata est praedicari formaliter de fundamento, et si fundamentum esset ultimate abstractum non poterit praedicari de illo, nisi in primo modo dicendi per se. Sed essentia divina est ultimate abstracta, et non includit in suo conceptu relationem; ergo nulla relatio potest praedicari formaliter de essentia divina, et quod non includat, probat per Augustinum 7. de Trin. quam auctoritatem supra exposui dist. 1. quaest. 2.
Tertium dictum est, quod in substantiis, sive simplicibus sive compositis ultima abstractio est abstrahere substantiam a suppositis.
Pro intelligentia hujus, nota quod abstrahere substantiam a supposito proprie est sic considerare ipsam, ut non sit apta nata praedicari de supposito a quo abstrahitur. Exemplum in natura humana, quae dupliciter potest considerari. Uno modo ut est apta nata praedicari de supposito, et sic habet rationem concreti, et tunc accipitur pro homine, quia haec est vera : hic homo est homo. Alio modo potest considerari in se praecise, ut non concernit suppositum propriae naturae, quod tunc est,
considerando ipsam ut nullo modo aptam verificari de supposito, sicut humanitas. Haec est enim falsa de rigore sermonis : hic homo est humanitas.
Si dicatur, nonne haec est vera : haec humanitas est humanitas ? Dico, quod sic; ergo ut abstracta verificatur de supposito propriae naturae. Dico, quod verificari sive concernere suppositum propriae naturae est ipsum concernere per modum formae inhaerentis quando formaliter praedicatur, quod tunc est, quando accipitur concretive, nec haec humanitas dicitur proprium suppositum naturae, sed bene hic homo.
Et nota, quod istae abstractiones non fiunt in re, sed tantum per intellectum) patet, quia in re idem est penitus homo et humanitas. Addit in ista littera, quod in substantiis proprie tantum est una abstractio, quae est naturae ad supposita propria, modo praeexposito ; natura enim humana, cum non sit apta nata praedicari nisi de supposito proprio, ideo tantum concernit illud.
Si dicatur, quod etiam potest praedicari de supposito alterius naturae, ut patet de facto de natura humana assumpta a Verbo: et etiamsi assumeretur a lapide, quod Deus posset facere, ut patet a Doctore in 3. dist. 2. adhuc praedicaretur de lapide, quia haec esset vera, lapis est homo.
Dico primo, quod concernere suppositum est concernere illud per modum formae informantis vel inhaerentis ; sed natura humana respectu alterius suppositi non se haberet per modum formae, quia nullum actum daret, nec quovis modo perficeret, ut exposui in 3. dist. 1. et 2.
Dico secundo et magis ad propositum, quod tantum concernit suppositum propriae naturae, vel aliud suppositum supplens vicem suppositi propriae naturae; et sic Verbum supplet vicem proprii suppositi naturae humanae, ut patet a Doctore in 3. dist. 1. et in Quodlib. q. 19.
Addit etiam, quod quando in eadem substantia sunt plures perfectiones realiter idem, tunc possunt fieri duae abstractiones, ut quando una perfectio concernit suppositum propriae naturae , et concernit suppositum alterius naturae. Exemplum : Intellectivum est volitivum, tunc enim volitivum praedicatur de intellectivo, et ut sic concernit aliquod suppositum intellectivi, concernit etiam suppositum proprium. Sicut voluntas concernit hanc voluntatem, ut suppositum proprium, quia haec est vera : haec voluntas est voluntas, prima abstractio fit ab intellectivo quando volitivum sic consideratur, ut non possit praedicari de intellectivo, ut considerando voluntatem in se, tunc haec est falsa : intellectivum est voluntas.
Secunda abstractio fit quando consideratur voluntas, ut non possit praedicari de hac voluntate, quae est suppositum propriae naturae, ut accipiendo sic pro quidditate voluntatis, et tunc haec est falsa : haec voluntas est quidditas voluntatis.
Et nola, quod non accipitur hic suppositum simpliciter pro incommunicabili, de quo supra dictum est, sed accipitur suppositum propriae naturae pro omni eo quod potest recipere praedicationem naturae in quid; et sic haec albedo dicitur suppositum albedinis, suppositum vero alienus naturae accipitur pro omni eo quod potest recipere praedicationem denominative, ut ly denominative distinguitur contra praedicationem essentialem: et sic paries dicitur suppositum albedinis, quando praedicatur de illo, ut cum dicimus : paries est albus.
Secundum dictum est ibi : Sed in accidentibus quanto plura possunt concernere, tanto plures possunt fieri abstractiones.
In ista littera sunt duo consideranda. Primum, quod in accidentibus absolutis possunt fieri saltem duae abstractiones. Una a supposito alterius naturae, et alia a supposito propriae naturae, quia saltem ista duo possunt concernere.
Prima fit a supposito alterius naturae, quod fit considerando accidens, ut non possit praedicari de supposito alterius naturae, ut cum considero albedinem in se, nam haec est falsa : pariet est albedo.
Secunda fit considerando naturam albedinis, ut non ait apta nata praedicari de supposito proprio, puta de hac albedine, ut considerando quidditatem albedinis in se, sive albedineitalem, et tunc haec est falsa : Haec albedo est albedineitas, vel quidditas albedinis.
Secundum est, quod in accidentibus respectivis aliquando possunt fieri tres abstractiones, et plures si plura concernunt. Et exemplum clarum est in littera. Infert ergo Doctor quid sit ultima abstractio, quia est quidditatis absolutissime sumptae ab omni eo quod est quocumque modo extra rationem quidditatis, ut humanitas inquantum humanitas, tantum includit illa quae sunt de sua ratione formali et quidditativa, ut exposui in 2. dist. 3.
Et ex his infero, quod ista de rigore sermonis est falsa : Humanitas est animalitas, quia animalitas ut animalitas, de nullo formaliter potest praedicari ; forte tamen ista est vera: humanitas est animal, quia animal consideratur sub ratione qua est idem humanitati. Ista tamen : humanitas est entitas, est vera praedicatione idenlica, quia entitas, etsi non sit formaliter infinita, est tamen permissive infinita ; et erit vera praedicatione formali : humanitas est ens, quia ens in concreto consideratum non est natum praedicari, nisi formaliter ; et forte ex istis posset ista negari: Haec humanitas est humanitas, quia humanitas in communi ex quo nihil concernit, non est nata praedicari, nisi de seipsa ; dicere enim humanitatem praedicari de hac humanitate formaliter, est dicere humanitatem ullimate abstractam concernere aliquid, de quo vere praedicetur per modum formae inhaerentis, et ut sic, non consideratur ut ultimale abstracta ; nec est vera praedicatione identica, quia humanitas non est formaliter infinita, nec permissive, cum sibi repugnet infinitas.
Ex supra dictis etiam infero, quod de rigore sermonis istae propositiones sunt falsae : Deitas est bona, est sapiens, est intelligens, est volens, est generans, et hujusmodi, quia ut sic, ullimate abstracta non includit formaliter, nisi tantum praedicata essentialia. Nec valet dicere quod sunt verae praedicatione identica, quia hujusmodi praedicata tantum sunt nata praedicari formaliter et adjective, et per modum formae inhaerentis.
Ubi autem est praedicatio identica, consideratur perfecta indentitas praedicati ad subjectum, ita quod praedicatum non consideratur ut aliquid inhaerens, sed consideratur, ut eadem res cum subjecto . Sed omnes istae sunt verae : Deitas est paternitas, est generatio activa, est bonitas, est intellectio, est volitio, est sapientia, et hujusmodi ; sunt enim verae tantum praedicatione identica, quia ut sic, non sunt natae praedicari formaliter de essentia, cum sint ultimate abstracta, nec concernunt aliquid, de quo ut sic verificari possint ; quia tamen propter infinitatem essentiae divinae considerantur, ut sunt eadem res cum essentia divina, erunt verae per identitatem, sive per praedicationem ideriticain, quae praedicatio identica aliquando fit abstracti de abstracto, inquantum utrumque est infinitum, et sic ista : Sapientia est bonitas, est vera tantum praedicatione identica ; utrumque enim extremum est formaliter infinitum, ut infra patebit dist. 8. quaestu penult. Aliquando est identica ratione unius extremi formaliter infiniti, ut in ista : Bonitas est paternitas. Ubi vero considerantur abstracta ultimata abstractione, et unu non est formaliter infinitum, nunquam unum verificatur de altero, nec identice, nec formaliter, unde haec est falsa : Paternitas est filiatio, generatio activa est generatio passiva, et hujusmodi.
Ultimum dictum in ista littera est, quod substantiva possunt dupliciter praedicari in divinis, scilicet formaliter et per identitatem ;adjectiva vero si praedicantur, de necessitate formaliter praedicantur. Exemplum de substantivis : Deus est Pater, sive, Pater est Deus. Haec enim est praedicatio formalis, sed haec est identica tantum: Pater est Deitas, vel e contra, accipiendo semper Pater substantive.
Aliqui etiam dicunt, quod sapiens potest accipi substantive, et tunc est praedicatio formalis : Deus est sapiens, et.haec identica : Deus est sapientia. Credo tamen, quod hoc non sit proprie dictum, quia sapiens significat formam per modum inhaerentis.
Si dicatur quod erit idem de Patre et paternitate, dico, quod hoc non sequitur in divinis, quia Pater ut Pater, est vere substantivum, cum sit quoddam constitutum per se ex essentia et paternitate, non sic in creaturis.
Et cum dicitur, quod infra patebit, quod aliquando accipitur adjective, dico, quod tunc Pater non accipitur inquamtum Pater, sed inquantum generans, et si generare sive generans adjective accipiatur, substantive vero accipitur generans pro generatione. Sequentia clara sunt ex dictis supra.
Nonnulli arguunt contra multa dicta Doctoris, et primo contra illam propositionem, videlicet : Quando subjectum est abstractum ultima abstractione, et praedicatum ex ratione sua non est aptum natum praedicari nisi formaliter, non potest esse propositio vera nisi sit se primo. Hanc propositionem dicit esse falsam dando instantias contra eam, quia ista secundum Scotum est vera : Essentia divina communicatur Filio. Similiter ista : Essentia divina videtur ab intellectu creato. Similiter ista, secundum Scotum, in 1. dist. 1. Essentia divina est objectum fruibile. Et adducit Occham responsionem quorumdam, qui dicunt quod communicari, videri, et hujusmodi dicunt praecise relationem rationis super essentiam, et ideo non ponunt aliquid reale in essentia, et propter hoc non sunt praedicata distinctiva in essentia. Sed generare est aliquid reale in essentia, et reale praedicatum distinctivum illius cui convenit ab alio, et ideo tale praedicatum non potest pr.edic.ari de essentia ultimate abstracta.
Contra hanc responsionem arguit Occham dicens : Abstractum ultimata abstractione non magis abstrahitur ab ente reali quam ab ente rationis ; ergo tale abstractum non magis recipit praedicationem entis rationis quam entis realis. Confirmatur, quia secundum Avicennam, sicut equinitas, inquantum equinitas, non est una, nec plures, ita nec est in effectu, nec in intellectu, nec universale, nec particulare.
Praeterea, supposito quod communicari et videri ab intellectu creato, dicant praecise relationem rationis, tamen intelligere et velle, esse bonum et esse sapientem, et hujusmodi, dicunt aliquod reale, sicut et generare, et tamen istae sunt verae : Essentia divina intelligit, essentia divina vult, est bona, est sapiens, et hujusmodi.
Praeterea haec est vera : Essentia divina creat, essentia divina distinguitur a creatura, et tamen praedicata sunt distinctiva, quia necessario inferunt essentiam divinam distingui ab aliquo.
Praeterea, ratio sua non concludit, quiahujus deberet assignari ratio quare tale praedicatum reale distinctivum non praedicatur de essentia: et assignat rationem, quia subjectum est abstractum ultimata abstractione, et praedicatum non est natum praedicata nisi formaliter, sed ista causa est communis, sive praedicatum sit distinctivum, sive aliud.
Respondeo ad omnes istas objectiones praemittendo unum, scilicet quod multa conceduntur ex usu loquentium, quae tamen de rigore sermonis non sunt vera ut in multis apparet. Et ultra, multa admittuntur propter carentiam exprimendi conceptus, quae tamen de rigore sermonis non admittuntur. Dico ergo, quod de ultimate abstracto nihil potest praedicari formaliter, nisi in primo imodo dicendi per se. Et cum dicit : Essentia est communicabilis, et hujusmodi, dico, quod de rigore sermonis ista propositio non admittitur: ista enim est vera, quod Deus sub ratione Deitatis est communicabilis, sive Deus sub ratione Deitatis est principium formale communicandi: non enim Deus, ut est adaequatum quod sive concretum Deitatis, includit rationem incommunicabilis, sive supponit pro aliqua persona, ut supra expositum est dist. 4. quaest. 2. Et similiter ista est falsa de rigore sermonis : Essentia videtur,
sed haec est vera : Deus sub ratione Deitatis videtur: et breviter omnes consimiles propositiones de rigore sermonis non admittuntur. Et ideo, judicio meo, non oportet recurrere ad entia rationis, scilicet communicabile, et hujusmodi, quod sit ens rationis, et per consequens praedicabile de essentia, quia concedo cum Occbam, quod ista entia rationis repugnant ultimate abstracto, sicut et generare, id est, quod de voluntate abstractis hujusmodi praedicata non verificantur, sicut nec hoc praedicatum generare.
Est tamen aliqualis differentia inter hujusmodi praedicata, quia etsi entia rationis non verificentur de essentia ultimate abstracta, verificantur tamen de adaequato concreto essentiae, ut praescindit ab omni ratione suppositali, ut patet de ista : Deus est communicabilis, Deus videtur, etc. Aliqua vero sunt praedicata, quae non praedicantur de essentia ultimate abstracta, nec de Deo ut praescindit a suppositis, sive ut non supponit pro aliquo supposito. Et sic hoc modo haec est falsa : Deus generat, Deus spirat, Deus generatur, quia generare, cum importet realem distinctionem generantis ad genitum, tantum supposito competit, et ideo si ista conceditur : Deus generat, vera est, prout ly Deus supponit pro persona Patris. Et sic patet quod hujusmodi praedicata distinctiva non verificantur de essentia, nec de adaequato concreto essentiae, quod est Deus, ut non supponit pro aliquo supposito. Si dicatur, ista est vera : Deus creat, ut non supponit pro aliquo supposito, ut supra patuit dist. 4. quaest. 2. et tamen creare est praedicatum distinctivum, dico, quod nulla praedicata distinctiva ad intra verificantur de Deo, nisi inquantum supponit pro aliquo supposito: praedicata vero distinctiva, quae important respectum ad extra, possunt verificari de Deo, ut non supponit pro aliquo supposito.
Ad alias instantias dico, quod omnes istae propositiones de rigore sermonis sunt falsae scilicet : Essentia intelligit, essentia diligit, essentia est bona et sapiens, et hujusmodi ; et quod sint falsae, palet supra, exponendo mentem Doctoris. Et si aliquando conceduntur, hoc non erit de rigore sermonis, sed ex improprie usu loquentium. Et sic patet responsio ad istas instantias, et ad omnes alias, quae fieri possunt: et loquendo de abstractis ultimatae abstractionis, sive in Deo, sive in creaturis, omnes istae negarentur de rigore sermonis : Equinitas inquantum equinitas distinguitur a Deo, equinitas est creata, equinitas est una, et hujusmodi. Sed bene istae sunt verae : Equus sub ratione equinitalis distinguitur a Deo, est creatus, etc.
Deinde arguit Occham, ubi supra, improbando aliud dictum Doctoris, videlicet, quod in substantiis sit tantum abstractio a suppositis propriae naturae, dando instantiam, quia haec est vera : Filius Dei est homo, et haec est falsa : Filius Dei est humanitas: ergo substantia concernit aliquod suppositum alterius naturae.
Item, haec est vera : Haec humanitas est humanitas, quamvis non praedicetur de supposito alterius naturae; ergo humanitas non est abstractum ultimata abstractione, sicut nec albedo a suis singularibus.
Dico, quod ad omnia ista patet responsio ex his, quae supra exposui, movendo difficultates circa dicta Doctoris. Et breviter, si recte intueantur, quae exposui supra, omnes instantiae contra Doctorem possunt solvi. Et ex his patet responsio ad argumenta Alphonsi Toletani in 1. d. 5. q. unica. Et quia illa argumenta incidunt cum argumentis Occham, ideo non replico illa.