IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad quaestionem dico, etc. Conclusio Doctoris est nihil substantiae panis et vini manere potest conversionem. Secundo, dicit panem non annihilari : Vel, inquit, quod facilius est, panem ista conversione non annihilari. Nihil aliud affirmat Doctor in tota quaestione ; immerito ergo citatur absolute pro illa sententia, quae dicit panem, ut est terminus hujus conversionis, annihilari, prout alii dicunt, tam novi quam antiqui assertores hujus sententiae.
Duobus ergo modis potest ex sententia Doctoris intervenire conversio inter substantiam panis et vini, ut terminum a quo, et corpus et sanguinem Christi, ut terminum ad quem. Primo modo ut conversio haec sit panis et vini, quoad esse absolute in corpus et sanguinem ; et hic est primus modus hujus conversionis, quem ponit Doctor, et quem magis ex sententia sua sequitur ; et secundum hunc modum respondet ad argumenta in oppositum ad initium quaestionis posita. Verum, quia aliqua argumenta ex
O natura annihilationis desumpta urgent contra hunc modum, quo mysterium hoc et fides facilius explicetur et defendatur, addit alium modum, nempe panem et vinum esse terminum proximum hujus conversionis secundum esse hic, id est, secundum esse, quod habent naturale sub speciebus, et sic converti in corpus et sanguinem huic non esse, non esse eorum sub speciebus, succedere concomitanter non esse eorum absolute, quae potest dici annihilatio, quae annihilatio dicitur transitus de esse absolute, in non esse absolute ; ne autem invertatur littera aut ordo ejus, utramque declarabimus.
Primam conclusionem seu modum conversionis supponens Doctor, probat panem non annihilari, quia terminus ad quem annihilationis est purum nihil, id est, negatio extra genus et non negatio, ut inest alicui positivo ; sed terminus ad quem transitus panis non est negatio simpliciter, et extra genus, sed corpus Christi, ut habet annexam negationem essendi panis tanquam terminus incompatibilis: ergo panis non annihilatur.
Objicio contra conclusionem primo, quod desitio panis se habet concomitanter ad positionem corporis Christi hic, et non per se tanquam ad causam inferentem non esse panis absolute, id est, desitio ex repugnantia rei seu termini ad quem: ergo non esse panis, seu desitio est per annihilationem. Confirmat primo, quia non ideo corruptio non est annihilatio, quia concomitatur generatio alterius, sed quia manet subjectum commune, et consequenter privatio, quae sit in apto nato, non esse autem panis non est in apto nato, sed purum non esse, ergo, etc. Confirmat secundo ex eo quod id quod se habet per accidens ad aliquid, non variat rationem ejus, sed positio corporis Christi se habet per accidens ad non esse panis ; ergo, etc. Et si dicas transubstantiationem esse mutationem inter terminos positivos per conversionem unius in alium, contra, hic non agitur de transubstantiatione sub illa praecisione, sed ulterius ut connotat duas mutationes concomitantes, quarum una est acquisitiva, ut respicit terminum ad quem, alia vero deperditiva, ut respicit terminum a quo conversum ; qualis autem sit haec deperditio inquiritur, et ad quod genus reducatur.
(b) Hic potest dici, etc. Declarat conclusionem positam, et sustinet distinguendo haec tria in corruptione, nempe subjectum commune, et negationem formae corruptae seu privationem in illo subjecto; et tertium est negatio formae ejusdem, ut fundatur in genito et termino incompatibili, quo expellitur forma corrupta.
Dicit si haec manere posset respective ad formam corruptam absque eo quod subjectum commune et privatio maneret, esset sufficiens causa, unde corruptio non diceretur annihilatio. Et hoc etiam patet in toto substantiali converso in aliud quod dicitur corrumpi: non quod privatio ejus manet, sed quod subjectum manet in altero, quod dicit incompalabilitatem et negationem essendi totius corrupti ; negationem, inquam, in genere, id est, ut afficit esse ipsius substantiae totalis genitae.
Et probatur, quia sic dicitur corruptus homo, non quia non esse formae constitutivae, quae incorruptibilis est, succedat ejus esse in subjecto, sed quod per separationem animae a subjecto sequatur non esse totius, ut inducitur forma incompatibilis in eadem materia.
Et si hoc aliquo modo aliter explicari posset, probo quod subjectum manere cum privatione formae non infert corruptionem praecise, nisi ut altera causa conjungitur, nempe negatio illa in genere, quae fundatur in forma succedente, quae expellit formam, quae dicitur corrumpi, quia Deus potest annihilare formam, quae est in subjecto, sicut eam potuit creare, sed in eo casu non corrumperetur, quamvis subjectum ejus maneret sub privatione ; ergo haec duo simul non reddunt causam per se corruptionis, neque eam inferunt nisi adveniente tertia, nempe forma genita, ut includit non esse formae prioris, et per consequens non per accidens se habet introductio formae incompatibilis ad non esse, quod est terminus corruptionis.
Ad propositum, ita se habet esse corporis Christi, ut est terminus conversionis at quem, et includit non esse panis absolute. Hoc autem declaratum est supra in commento secundae conclusionis quaestionis secundae; sicut ergo voluntas Dei, ut est principium ponendi corpus sub speciebus, potuit esse multiplex, ita etiam esse ipsius corporis, ut subesset voluntati, haberet aliam et aliam habitudinem ex natura rei, et modo quo subesset voluntati in ratione effectus.
Potuit autem Deus ponere corpus absolute ante esse ejus simpliciter, ut si institueret Sacramentum ante Incarnationem, et tunc transubstantiatio connotaret creationem corporis. Potuit constituere corpus praesens absolute sine ullo ordine ad conversionem, aut ad panem, ut terminum conversionis. Potuit etiam, sicut de facto, constituere corpus sub speciebus panis, non solum absolute quoad praesentiam, sed etiam per modum termini ad quem, convertendo panem in ipsum. Et sicut hae sunt determinationes diversae voluntatis Dei, ut influit in corpus, aut influeret, ita etiam ex parte termini nempe corporis, habent correspondentem modum diversum, quia superflueret alia et alia determinatio ex parte causae respective ad effectum, nisi in effectu esset modus alius et alius determinatus ipsi correspondens.
Et facile declarari potest in aliis, verbi gratia, eadem forma potest educi de potentia materiae a Deo solo, vel ab hac, vel illa causa, vel certe creari; in his omnibus modis ratio formae absolute non variatur, neque est aliud et aliud ejus esse per quamcumque causam et modum producatur, sed tamen ex diversis modis producendi dicit etiam diversas habitudines, et hoc ex natura rei, prout sic vel sic ponitur in esse, quia quidquid competit effectui ex determinatione et diversa habitudine suae causae per se ad ipsum, illud simpliciter hic et nunc, ut procedit a tali causa, dicitur in omni rigore ipsi competere ex natura rei. Sed voluntas, qua Deus de facto voluit corpus Christi esse praesens speciebus per conversionem panis in ipsum, dicit determinationem in se diversam, ab illa voluntate qua posset velle corpus idem esse praesens absolute, et non per conversionem: includit enim illa determinationem destruendi substantiam panis respective ad corpus,ut ad terminum ad quem, et consequenter ordinem inter ipsos terminos in essendo ; ergo etiam corpus, ut ponitur praesens tanquam effectus determinatus illius voluntatis, includit vel importat secum non esse panis absolute, tanquam negationem in genere, et sic non desinit panis per annihilationem in purum non esse extra genus, sed in non esse ejus, quod fundatur in termino succedente, nempe in corpore, ut est effectus determinatae illius voluntatis.
Neque refert, quod haec negatio ex determinata habitudine corporis, ut ponitur praesens ad suam causam insit, et non ex praedicato aliquo absoluto ipsius corporis secundum esse absolutum, quod alias posset compati cum substantia panis: hoc, inquam, non refert, quia illa negatio ex natura rei vere inesse dicitur, quia licet alias, si Deus annihilaret substantiam panis, et postea poneret corpus sub speciebus, vel certe simul, utrumque faceret citra omnem conversionem, negatio essendi panis in corpore esset concomitans, ut per accidens se haberet ad desitionem panis, tamen ut hoc determinato modo fit praesens corpus per conversionem, negatio illa non est concomitans, neque per accidens se habet ad desitionem panis, sed per se ; et corpus ut habetl annexam negationem ex determinatione sui ad esse sub speciebus, cum hoc ordine essendi, est causa per modum termini incompatibilis destruendi panem, et sic non esse ejus non est parum nihil ; unde facile solvuntur argumenta, quae in sig. sequenti contra hoc afferuntur.