CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta realia seu Theologica, ostenditque differentiam inter communicari et produci, et communicare et producere ; quod producere et produci dicunt relationes reales, communicare et communicari, relationes rationis.
Ad argumenta in oppositum (a). Ad primam auctoritatem Augustini respondeo, quod sapientia licet abstrahatur a sapiente quod est operans, tamen adhuc significat potentiam operativam vel principium operativum: et ideo non abstrahitur summa abstractione, quia potentia operativa aliquo modo concernit aliquid, et propter talem concretionem aliqualem, aliqualiter conceditur quod sapientia est nata, nullo autem modo quod essentia sit nata. Quod autem Augustinus dicit aliquando : Fi lium esse essentiam de essentia, hoc exponetur in sequenti quaestione, quod hoc non probat essentiam esse genitam vel generantem, sed esse illud de quo Filius generetur.
Ad dictum Richardi, si intendit reprehendere Magistrum ibi, sicut ex verbis ejus apparet, cum doctrina Magistri, et praecipue ista, authenticetur per Concilium generale in capite praeallegato, nego Richardum, tenendo Magistrum: et quod dicit Magistrum adducere multas auctoritates contra se, Magister bene exponit eas, sicut patebit in sequenti quaestione. Nullam autem habet pro se auctoritatem, sed habet illam universalis Ecclesiae, capite praeallegato, quae maxima est, quia dicit Augustinus in libello contra Epistolam Fundamenti : Evangelio non crederem, nisi Ecclesiae Catholicae crederem, quae Ecclesia sicut determinavit, qui libri habendi sunt in Canone Bibliae, ita etiam determinat qui libri habendi sunt authentici in libris Doctorum, sicut patet in Canone: et post istam auctoritatem Canonis non invenitur in corpore Juris scriptum aliquod ita authenticum, sicut scriptum Magistri, praeallegato capitulo.
Ad rationem illam (b) de communicare, dico quod productio habet productum pro termino suo primo, et dico hic primum terminum, terminum adaequatum; et hoc modo dicit Philosophus 7. Metaphysicae, quod compositum primo generatur, quia est quod primo habet esse per productionem, hoc est, adaequate; in composito tamen forma est formalis terminus generationis, non autem terminus per accidens, sicut apparet per Philosophum 2. Physicorum, ubi probat formam esse naturam per hoc quod generatio est naturalis, quia est via in naturam; est autem via in formam, ergo, etc. Quae ratio nulla esset, si forma esset tantum terminus per accidens generationis; et in eodem etiam vult quod forma et finis coincidunt in idem, quod non est verum de fine geniti, sed generationis, ergo terminus formalis generationis vere est ipsa forma; ipsum igitur generans unam habet habitudinem ad primum terminum, qui dicitur productus sive genitus, et aliam habitudinem habet ad formalem terminum ; et in creaturis utraque habitudo est realis, quia utraque habitudo habet terminos realiter distinctos, et realis dependentia est utriusque producti ad ipsum producens. In proposito autem producens ad primum productum habet relationem realem, quia distinctionem realem et realem originem: ad terminum autem formalem in producto non habet relationem realem, quia non distinctionem realem sine qua non est relatio realis. Producere igitur in divinis dicit relationem realem, communicare autem dicit relationem originis et quasi rationis, concomitantem illam realem. Cum igitur dicitur, quod istae sunt relationes oppo sitae, scilicet communicare et commu nicari, dico quod sunt relationes rationis oppositae secundum proprias rationes suas, licet necessario concomitentur aliquas relationes reales oppositas, scilicet producere et produci, sed istae relationes et illae non sunt eorumdem relatorum formaliter.
Per idem ad secundum dico, quod nullum extremum unius correlationis, est idem formaliter cum extremo alterius conrrelationis. Communicans enim et producens, licet concurrant in eodem supposito, quia natura non dicitur proprie communicans se, sicut dicitur communicata, tamen communicans non dicit formaliter eamdem relationem, quam dicit producens ut producens; communicari autem et produci, nec eamdem dicunt relationem, nec idem primo denominant.