Custodi innocentiam, et vide aequitatem.
Hic exhortatur ad justitiam quae est ad proximum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exhortationem; secundo praemium, ibi, quoniam sunt; tertio exponit quod dixerat, ibi, salus. Proximo debet homo facere, ut primo ei non noceat; secundo, ut debita reddat. Quantum ad primum dicit, custodi innocentiam, nihil nocendo. Job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Et vide aequitatem. Alia littera habet, directionem, idest rectitudinem et justitiam, vide, idest judica: job 6: id quod justum est, judicate.
Quoniam sunt reliquiae homini pacifico, hoc est praemium justorum. Origenes dicit, quod quando spiritus separatur a carne, ossa hominis dicuntur reliquiae; ita quando anima recedit, quod remanet, scilicet corpus, dicitur reliquiae: et ideo non solum praemiabitur in anima, sed etiam corpus ejus ad immortalitatem perducetur. 1 Cor. 15.
Vel reliquiae dicitur quicquid est homini post hanc vitam, quae sunt multae; quasi dicat, non terminabitur in vita ista, sed etiam in fine vitae sunt alia mala. Unde alia littera habet, extremum vitae ejus est pax. Consequenter ponit damnationem malorum.
Mali habent duo. Primo quia ipsi pereunt; secundo, quia nihil dimittunt post eos. Ideo dicit, injusti autem disperibunt. Job 4: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Et simul reliquiae impiorum interibunt. 1 Cor. 2: quae interibunt cum eis in Gehenna. Vel reliquiae, idest omnia quae habuerunt, scilicet divitiae quae pereunt, fama, quae putrescet, semen quod peribit.
Job 22: nonne succisa est erectio, et reliquias eorum devorabit ignis? salus autem justorum.
Probat quod reliquiae justorum salvantur. Et primo ostendit in generali quae sunt; secundo ostendit ordinem consequendi eas; tertio causam hujus salutis.
Duo sunt in reliquiis: salus in bonis, et ereptio a malis. Quantum ad primum dicit, salus autem justorum a domino est solo, in quo sperant, non ab alio. Origenes dicit, apud dominum; quasi dicat, in nullo creato, sed in solo deo. Isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna.
Quantum ad secundum dicit, et protector eorum in tempore tribulationis, scilicet praesentis, ut nec etiam corporaliter opprimantur. 1 Cor. 10: faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere, vel in die judicii, vel in morte. Nahum 1: bonus dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Ordo est quadruplex.
Primo adjuvatur ad bene operandum. Unde, adjuvabit, idest cooperabitur. Psal. 120: auxilium meum a domino. Isa. 28: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Et liberabit, scilicet a malis, et eruet eos a peccatoribus, vel quantum ad praesentem statum, quando justi liberabuntur, et non sequentur peccatorum vias. Psal. 1: beatus vir qui non abiit etc.. Vel in die judicii, quando segregabit oves ab haedis. Vel a Daemonibus in morte cujuslibet: quia tunc Daemones veniunt, quaerentes si aliquid suum inveniant. Joan. 14: venit princeps mundi hujus. Et finalis salus, quia salvabit eos. Et causa est, quia speraverunt in eo, quia haec salus debetur sperantibus.