CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta in oppositum. Hic Doctor respondet ad argumenta principalia. Et primo ad illa quae sunt realia.
Sed in responsione ad primam occurrit dubium, quia non videtur quod propter hoc, quod sapientia est principium operandi, debemus concedere quod sit nata vel quod sit generans, cum ista praedicata semper importent distinctionem realem ; et si hoc absolute concederet, haberet concedere, quod memoria fecunda possit generare, quia ipsa est potentia generandi, ut infra dist. 7. et tamen non conceditur.
Dico primo, quod non haberem pro inconvenienti dicere istam propositionem non esse veram de rigore sermonis, scilicet Sapientia est nata.
Dico secundo, quod adeo concedit istam : Sapientia est generans, quia ut est principium summe dispositum generandi, sic concernit aliquod suppositum. Et ideo ratione illius conceditur, quia suppositum sapientiae ut principio formali productivo, sive ut potentia generandi vere generat. Et similiter posset dici de memoria fecunda, quae ut est potentia generandi concernit aliquod suppositum cujus dicatur potentia generandi. Sed essentia ut ultimate abstractiva, non dicitur potentia generandi, sicut nec ista dicitur potentia generandi intellectualitas, sive quidditas intellectus, sed bene intellectus potest dici potentia generandi.
Ad secundum responsio clara est in littera.
(b) Ad tertium respondet Doctor, et in responsione ponuntur plura dicta. Primum, quod terminus adaequatus productionis est ipsum productum totale, quia compositum primo generatur, ut patet 7. Metaph. text. com. 22. 26. et 27. id est, quod adaequatus terminus generationis est compositum.
Secundum dictum est, quod in composito genito forma est terminus formalis generationis, loquendo de forma, quae est pars compositi,non autem de forma totius. Et est terminus per se formalis generationis, non autem per accidens, quia generatio per se terminatur ad formam quae est pars compositi, non autem per accidens, ut patet 2. Physic. text. comiti. 14. ubi sic habetur : Et etiam natura, quae dicitur de generatione est via ad naturam, etc. ubi Commentator : Hoc nomen natura, inquit, dicitur de generatione, quae est via ad hoc quod forma fiat, id est, quod generatio dicitur naturalis quae est via ad formam, de qua praedicatur natura ; ideo sequitur : Ideo forma est dignior ; hoc enim nomen transmutari derivatur in rebus naturalibus ab eo ad quod est transmutatio, id est, quod transmutatio dicitur naturalis, quia terminatur ad ens naturale. Et hoc patet per exemplum Commentatoris : Illud, inquit, quod transmutatur de nigredine in albedinem, dicitur albescere, non nigrescere, et similiter dicimus quod illud quod alteratur de frigore in calorem calefieri et non infrigidare. Haec ille.
Dicit ergo Doctor quod forma est per se terminus formalis generationis, quia generatio per se terminatur ad formam, patet, quia generatio dicitur per se naturalis, quia per se est via formae, de qua forma per se praedicatur natura, ut patet 2. Physic. text. com. 4. vide ibi textum cum com. Probat etiam, quod sit terminus per se generationis, quia generatio dicitur per se, quia terminatur ad formam per se ; patet, quia si aliquid dicitur per se finis sive terminus generationis, dicitur per se generatio; sed forma est per se finis generationis naturalis, patet, quia forma et finis coincidunt per Philosophum 2. Physic. text. com. 70. quod intelligitur de fine generationis, non autem de fine geniti, ut patet ibi in littera Philosophi, secundum translationem aliam : Et multoties reducuntur tria ad unum. Et ibi Commentator : Accidit enim (inquit) in scientia naturali ut tres causae, scilicet agens, forma et finis sint unum secundum subjectum, et plura secundum definitionem. Et parum infra : Quoniam homo generatur ex homine, ideo generans et genitum sunt unum secundum formam, et forma generata est finis motus materiae ab agente, et sic ista forma erit agens, et finis, et format et quia hoc non est verum in rebus, quae non generantur ab aequali sibi in specie, neque in finibus rerum generabilium, ideo finis generationis est alia a fine generati. Haec ille. Et sic patet expresse quomodo forma dicitur per se finis generationis naturalis.
Tertium dictum in littera Doctoris est, quod generans habet unam habitudinem ad primum terminum, qui dicitur productus, et aliam habitudinem habet ad formalem terminum, sive ad illud quod est formalis terminus generationis, et in creaturis utraque habitudo est realis, quia utraque habitudo habet terminos realiter distinctos, et est realis dependentia utriusque producti ad ipsum producens. Exemplum : Ignis generat ignem, ignis est principium quod generans, et forma substantialis ignis est ratio formalis generandi, sive est quo ignis generat ut principio formali generandi, et ignis genitus est compositum, quod proprie generatur, et forma ignis geniti est terminus formalis generationis, sive est quo ut principio formali generationis, ignis genitus principaliter accipit esse: et patet in creaturis, quod tam ignis producens et ignis productus realiter distinguuntur quam forma in igne producente, quae est ratio formalis generandi, et forma in igne genito, quae est terminus formalis generationis, quae etiam realiter distinguuntur: ideo sicut relatio ignis generantis ad ignem genitum est realis, ita et relatio principii formalis generandi ad terminum formalem generationis erit vere realis. Si tamen eadem forma numero, quae est principium formale generandi, communicaretur igni genito, tunc eadem ut in igne generante diceretur principium formale generandi, et in igne genito tantum diceretur terminus formalis generationis, et sic relatio formae, ut principii productivi ad seipsam, ut terminum formalem productionis esset tantum rationis, quia non esset inter extrema realiter distincta, ut patet. Et quod tantum sit relatio rationis, patet per Aristotelem 5. Metaphys. text. non habente com. in cap. de eodem, qui textus incipit : Eadem vero dicuntur, etc. ubi vult Aristoteles quod identitas non sit relatio realis, quia non est inter extrema realiter distincta.
Quartum dictum est, quod in divinis relatio generantis ad genitum est vere realis, quia inter extrema realiter distincta ; relatio vero communicantis ad communicatum, sive relatio principii formalis generandi ad terminum formalem generationis, est tantum rationis, quia eadem essentia numero ut in Patre, est ratio formalis generandi, et ut in Filio est terminus formalis generationis. Dicerem tamen de rigore sermonis, quod essentia ut ultimata abstracta, non est communicans, nec communicata, sed Pater communicat eam Filio per realem generationem, et in Filio habetur ut terminus formalis generationis, et sic patet responsio ad ista argumenta realia.