In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum sit aliqua virtus Theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia ?
Divus Thomas 2. 2 quaest. 23 art. 3. 4. 5: (ubi ejus exposit.) et hic quaest. 2. art. 4. Divus
Bonaventura art. 1. quaest. 1. Richardus art. 6. quaest. 1. Gabriel quaest. 1. Argent. quaest. 1 1. art. 1. Augustinus tract, 1. in epist. Joan. et 15. de Trinitate, 18. et serm. 33. de temp. Ambrosius epist. 74. et serm. 26. in Psalm: 118. Hieronymus in cap. 5. ad Gal. Chrysostomus homil. 26. in Act. Gregorius hom. 27. in Evang. Prosper 5. de vita contempl. cap. 13. 15. Bernard. serm. 26. in Cant.
Circa distinctionem vigesimam septimam, in qua Magister agit de charitate, qua diligimus Deum, quaeritur unum : Utrum scilicet sit aliqua virtus Theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia ? Quod non, quia talis virtus esset quaedam amicitia, quod patet ex actu, quia ejus actus esset amare. Sed secundum Philosophum 8. Ethic. non est amicitia ad Deum, quia Deus incomparabiliter excedit, et talis excessus secundum eum prohibet amicitiam, quia amicitia est inter aliquo modo aequales.
Praeterea, nulla virtus inclinatur in actum impossibilem habenti ; sed impossibile est nos amare Deum super omnia. Quod probatur dupliciter, I. ex 9. Ethic. Amicabilia ad alterum mensurantur ex his, quae sunt ad ipsum ; mensuratum autem non excedit mensuram in mensuris acceptis cum perfectione ; igitur amicitia ad alterum non excedit illam, quae est ad seipsum. Secundo, quia amicitia fundatur super unitatem ; impossibile autem est aliquid esse aeque unum amanti, sicut ipsemet sibi.
Praeterea, homo sine virtute po--test diligere Deum super omnia ;. igitur non est ad hoc necessaria virtus Theologica. Probatio antecedentis, quia cum habitu potest, sed habitus. non dat posse simpliciter, quia tunc esset potentia ; tum etiam quia ex naturalibus potest aliquo frui, et non necessario inordinate ; non autem fruitio est ordinata circa aliud objectum a Deo ; ergo, etc.
Praeterea, ex actibus diligendi Deum super omnia frequentatis potest acquiri habitus similis, inclinans ad diligendum Deum super omnia ; igitur charitas non potest inesse habenti talem habitum, quia si sic, tunc duo habitus ejusdem speciei inessent eidem, quod videtur inconveniens. Antecedens patet, quia si ex praecedenti ratione convenit diligere Deum ex naturalibus super omnia, ex talibus actibus potest acquiri habitus, quo convenit sic agere. Nec potest dici quod isti duo habitus se compatiuntur, quia sunt alterius speciei propter causas efficientes diversas, quia sola causa efficiens diversa non distinguit effectum specie, sicut patet per Augustinum 3. de Trinitate, cap. 9. et per Ambrosium de Incarnatione Verbi, qui vult quod differentia originis non diversificat speciem. Patet de homine per creationem et generationem, quia Adam fuit ejusdem speciei mecum.
Contra Magister in littera, et Augustinus de Doctrina Christiana 4. et 5.