IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Aliquas ex rationibus allatis, quibus suadetur annihilatio panis, evadi posse, alias non. Secundam rationem tantum solvit, nam licet solvat aliqualiter tertiam, variis replicis solutionem rejicit.
Istarum (a) rationum aliquae possunt evadi. Secunda sic, negando istam propositionem, quod omni eodem modo se habet secundum esse et non esse, sicut si esset annihilatum,illud est annihilatum, oporteret addere in subjecto istud, et omnino idem succedit sibi. Quod autem ista additio sit necessaria, satis apparet, quia antequam res creatur, est ita nihil, sicut si prius fuisset creata, et post annihilata, et tamen antequam creetur, non est annihilata. Et quare hoc? Quia non succedit nihileitas ejus esse suo. Ita dico quod si panis esset annihilatus, non maneret materia, nec forma, sicut nec modo: sed tamen nunc aliquid succedit ipsi totali esse panis, quod non succederet, si esset annihilatus, quia nunc succedit negatio in genere, scilicet in aliquo positivo disparato, tunc vero succederet negatio simpliciter extra genus. Ad tertium potest dici quod negatio, ut includitur in disparato, non est incompossibilis suae affirmationi in ambitu communi entis, alioquin disparata non possent simul esse entia, sed negatio contradicens repugnat suae affirmationi etiam in toto ambitu entis. Si ergo negatio panis disparata praefuit in corpore, non tamen negatio contradictoria esse ejus ; nunc autem post conversionem illa negatio contradictoria est in corpore Christi, et sic est nova, quia sequitur affirmationem sibi contradicentem.
Contra hoc, non videtur aliquo modo ista negatio contradictoria esse in corpore magis quam prius, et ita ut nova est, et ut terminat desitionem panis, non terminat, ut in corpore: negatio enim contradictoria est purum nihil, et ita purum nihil dicitur de aliquo positivo, sicut si de chimaera dicitur: ergo si illa negatio terminat desitionem, sequitur quod illa desitio erit purum nihil.
Si dicatur ad primum, quod non esse panis, ut contradicit esse panis, aliter est in corpore Christi quam prius, quia in corpore Christi ut hic, includitur illud non esse contradictorium: in corpore autem absolute non includitur, nisi negatio disparata. Hoc improbatur per quartam rationem, quia terminus posterior non est ratio novae incompossibilitatis ad aliquid prius naturaliter: ergo illud ut hic non est aliqua ratio novae incompossibilitatis corporis ad esse panis; ergo oportet dicere, quod ista negatio non sit nova, et tunc non terminat desitionem: vel si est nova, et non est in corpore ut hic (quiailla praesentia non est ratio, secundum quam inest talis incompossibilitas), nullo modo illa negatio terminabit ut in corpore desitionem panis.