In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit primo, diligere Deum super omnia, esse actum rationi rectae consonum. Primo, quia ratio dictat summum bonum summe diligendum. Secundo, praeceptum naturale est de hoc. Ex quo infert ad hunc actum ponendam esse virtutem charitatis. Secundo, resolvit et probat charitatem esse distinctam a fide et spe. Vide allata distinct. praeced, a num. 17. et Scholium ibi positum, in quo hoc probatur.
In ista quaestione tria sunt videnda. Quia enim habitus manifestantur ex actibus, videndum est primo de illo actu, qui est diligere Deum super omnia, an sit rectus, ita quod ad eum possit esse virtus. Secundo, de formali ratione objectiva ipsius actus et habitus inclinantis ad ipsum. Tertio, utrum natura sine habitu infuso possit in illum.
De primo (a) dico quod diligere Deum super omnia est actus conformis rationi naturali rectae, quae dictat optimum esse summe diligendum ; igitur est rectus, imo ejus rectitudo est per se nota, sicut rectitudo primi principii in operabilibus ; aliquid enim est summe diligendum, et non nisi summum bonum, sicut nihil aliud a summo vero est maxime tenendum vel credendum tanquam verum apud intellectum.
Confirmatur (b), quia praecepta moralia sunt de lege naturae, et per consequens illud praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum, est de lege naturae: et ita naturaliter notum est hunc actum esse rectum. Ex hoc sequitur (c), quod ad ipsum potest esse aliqua virtus inclinans, et haec Theologica, quia est circa objectum Theologicum, scilicet Deum immediate ; nec hoc tantum, sed innititur immediate primae regulae humanorum actuum, et infundi potest a Deo ; et sic nata est perficere supremam portionem animae, quae non perfectissime perficitur, nisi immediate a Deo.
Haec virtus distincta est a fide, quia actus ejus non est credere. Similiter a spe, quia actus ejus non est concupiscere bonum amanti, inquantum est commodum amantis, sed tendere in objectum secundum se, etiamsi per impossibile circuinscribere tur ab eo commoditas ejus ad amantem. Hanc virtutem affectivam perficientem voluntatem, inquantum habet affectionem justitiae, voco charitatem.