Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum.
Quia vero, ut supra dictum est, ex pane et vino hoc sacramentum conficitur, necesse est eas conditiones servari in pane et vino, ut ex eis hoc sacramentum confici possit, quae sunt de ratione panis et vini. Vinum autem non dicitur nisi liquor qui ex uvis exprimitur: nec panis proprie dicitur nisi qui ex granis tritici conficitur. Alii vero qui dicuntur panes, pro defectu panis triticei, ad eius supplementum, in usum venerunt: et similiter alii liquores in usum vini. Unde nec ex alio pane nec ex alio vino hoc sacramentum confici posset: neque etiam si pani et vino tanta alienae materiae admixtio fieret quod species solveretur.
Si qua vero huiusmodi pani et vino accidunt quae non sunt de ratione panis et vini, manifestum est quod, his praetermissis, potest verum confici sacramentum.
Unde, cum esse fermentatum vel azymum non sit de ratione panis, sed utrolibet existente species panis salvetur, ex utrolibet pane potest confici sacramentum.
Et propter hoc diversae ecclesiae diversum in hoc usum habent: et utrumque congruere potest significationi sacramenti. Nam, ut Gregorius dicit in registro: Romana ecclesia offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione carnem suscepit.
Sed caeterae ecclesiae offerunt fermentatum: pro eo quod verbum patris indutum est carne, et est verus deus et verus homo, sicut et fermentum commiscetur farinae.
Congruit tamen magis puritati corporis mystici, idest ecclesiae, quae in hoc sacramento configuratur, usus azymi panis: secundum illud apostoli, I Cor. 5-7 Pascha nostrum immolatus est christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
Per hoc autem excluditur error quorundam Graecorum, qui dicunt in azymo sacramentum hoc celebrari non posse.
Quod etiam evidenter evangelii auctoritate destruitur. Dicitur enim Matth. 25-17; et Marc. 14-12; et Luc. 22-7, quod dominus prima die azymorum Pascha cum discipulis suis comedit, et tunc hoc sacramentum instituit.
Cum autem non esset licitum secundum legem quod prima die azymorum fermentatum in domibus Iudaeorum inveniretur, ut patet exodi 12-15, dominus autem, quandiu fuit in mundo, legem servavit: manifestum est quod panem azymum in corpus suum convertit, et discipulis sumendum dedit. Stultum est igitur improbare in usu ecclesiae Latinorum quod dominus in ipsa institutione huius sacramenti servavit.
Sciendum tamen quod quidam dicunt ipsum praevenisse diem azymorum, propter passionem imminentem: et tunc fermentato pane eum usum fuisse. Quod quidem ostendere nituntur ex duobus.
Primo ex hoc quod dicitur Ioan. 13-1 quod ante diem festum Paschae dominus cum discipulis cenam celebravit, in qua corpus suum consecravit, sicut apostolus tradit I Cor. 11-23. Unde videtur quod christus cenam celebraverit ante diem azymorum: et sic in consecratione sui corporis usus fuerit pane fermentato.
Hoc etiam confirmare volunt per hoc quod habetur Ioan. 18-28, quod sexta feria, qua christus est crucifixus, Iudaei non intraverunt praetorium Pilati, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Pascha autem dicuntur azyma. Ergo concludunt quod cena fuit celebrata ante azyma.
Ad hoc autem respondetur quod, sicut dominus mandat exodi 12, festum azymorum septem diebus celebrabatur, inter quos dies prima erat sancta atque solemnis praecipue inter alias, quod erat quintadecima die mensis. Sed quia apud Iudaeos solemnitates a praecedenti vespere incipiebant, ideo quartadecima die ad vesperam incipiebant comedere azyma, et comedebant per septem subsequentes dies. Et ideo dicitur in eodem capitulo: primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma, usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris.
Et eadem quartadecima die ad vesperas immolabatur agnus paschalis. Prima ergo dies azymorum a tribus evangelistis, matthaeo, marco, Luca, dicitur quartadecima dies mensis: quia ad vesperam comedebant azyma, et tunc immolabatur Pascha, idest agnus paschalis: et hoc erat secundum ioannem, ante diem festum Paschae, idest ante diem quintam decimam diem mensis, qui erat solemnior inter omnes, in quo Iudaei volebant comedere Pascha, idest panes azymos paschales, non autem agnum paschalem. Et sic nulla discordia inter evangelistas existente, planum est quod christus ex azymo pane corpus suum consecravit in cena. Unde manifestum fit quod rationabiliter Latinorum ecclesia pane azymo utitur in hoc sacramento.