CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Ad argumenta Logica. Hic doctor respondet ad argumenta Logica, quibas probat, quod essentia generet et generetur, quae argumenta ponuntur circa principium quaestionis.
Item, per argumenta Logica. Ad primum respondet dicens, quod essentia non praedicatur per se primo de Patre, nec formaliter, ut salis supra patuit, quia ultima te abstractum non potest formaliter praedicari de aliquo supposito. Et cum probatur quod non per accidens, patet littera, quia multae sunt praedicationes, quae non sunt per se neque per accidens, accipiendo per accidens pro praedicato accidentali, quod est proprie accidens. Non enim genus per se praedicatur de differentia, nec sic per accidens, quia neutrum neutro accidit, nec ambo tertio. Sed est ibi medium extraneum, sive inferius comprehendens aliud, quod inferius potest dici accidens superiori, id est, extraneum , sed non proprie accidens. Nec enim rationale accidit animali, nec e contra, nec ambo tertio, puta homini, sicut unum accidens accidit alteri vel ambo tertio; rationale ergo se habet ut medium, quia extraneatur animali dicitur sic accidere. Similiter inferius hoc modo accidit superiori. In proposito in divinis non omnia sunt per se eadem, etc.
Ista littera sic intelligitur, quod in divinis non sunt omnia per se eadem, id est, formaliter: accipitur autem formaliter
prout praedicatum inest subjecto, sicut supra exposui, scilicet vel per modum inhaerentis vel informantis, sed aliquid est idem alicui absoluta indentitate, id est, praedicatione identica. Et sic respondet argumento, quando dicit: Praedicatum quod per se praedicatur de subjecto, potest supponere pro eo. Verum est, si praedicatur formaliter, ut Socrates est homo, ly homo supponit pro Socrate, et si Socrates generet, sequitur, ergo homo generat: sed in praedicatione identica non valet, ut hic, Pater est essentia. Nota tamen, quod Pater hic accipitur substantive, scilicet pro paternitate sive pro persona, secus si adjective, ideo essentia non supponit pro Patre.
Et si arguitur : Pater generat, Pater est essentia, ergo essentia generat ; patet syllogismus, quia in syllogismo resolutorio oportet extrema conjungi.
Dico, quod si Pater in minori stat adjective, est falsa, quia ultima te abstractum non potest praedicari identice de adjectivo, sic nec e contra, si vero accipitur substantive, est fallacia figurae dictionis, commutando praedicationem identicam in formalem.
(d) Ad secundum respondet Doctor distinguendo istam : Essentia est Pater, quia Pater potest accipi adjective vel substantive ; substantive Pater significat personam, quae est paternitas, et sic ista est vera : Essentia est Pater, tantum praedicatione identica ; adjective vero Pater significat proprietatem denominative, quod est generans vel generare, sicut exponit Magister d. 27. quod est idem Patrem esse et genuisse ; et sic negatur ista propositio : Essentia est Pater, quia significat Patrem formaliter praedicari de essentia. Et hoc modo accipiendo, sensus est, quod essentia generat vel est generans ; Quando igitur arguis de subjecto et passione '
sensus litterae est: si subjectum passionis praedicatur identice de essentia, et generare (quod dicitur passio prout est operatio, ut est in subjecto) tantum praedicatur de Patre formaliter, non sequitur quod praedicetur de essentia identice ; patet, quia adjectivum non praedicatur identice de ultimate abstracto, nec formaliter, quia non primo modo, et hoc est quod dicit Doctor.
(e) Ad tertium antequam det responsionem propriam , adducit responsiones aliorum. Prima responsio est Magistri Alexandri quando dicitur: Essentia est Pater Filii; si Pater accipitur adjective est falsa ; si vero substantive est vera, sic quod quando dicimus : Essentia est Pater Filii, accipiendo Patrem adjective est falsa, et consequentia vera, quia cum dicitur : Essentia est Pater Filii, accipitur ly Pater pro generare, ut supra patuit: et sic sequitur, quod essentia generat, substantive vero antecedens est verum, sed consequentia non valet.
Secunda responsio est Magistri PraepositiVI, qui dicit quod ista est simpliciter vera, scilicet: Essentia est Pater Filii; tum quia convertens est vera, scilicet Pater Filii est essentia, ergo et conversa ; tum quia ista simpliciter est vera : Essentia est Pater, aut ergo est Pater alicujus, aut nullius ; si nullius, ergo non est Pater: si alicujus, ergo non nisi Filii.
(f) Contra Magistrum Alexandrum arguitur sic. Hic Doctor adducit rationem, quam facit Henricus contra Magistrum Alexandrum, quia Henricus dicit quod ly Pater tantum tenetur adjective, quoniam nomina, quae imponuntur a potentia activa et passiva (ut sunt Magister, et discipulus ) sumuntur tantum in significatione adjectiva. Et sensus hujus litterae stat in hoc : Nomina sumpta a potentia activa (ut patet a potentia activa generandi vel a potentia passiva, ut Filius a potentia passiva generandi, et sic de aliis) dicuntur adjectiva, et quanto magis sunt determinata ad aliud, vel magis respectus est determinatus ad aliud, ut dicendo Pater Filii, respectus Patris ad Filium est magis determinatus, cm situ actu ad Filium quam respectus Patris absolute, et sic patet ista littera.
Et quod dicit de respectu mo di infinitiVI, quem Grammatici dicunt magis supponere quam alios, quia illi dicunt finitam inclinationem ad suppositum, ille vero infinitam inclinationem ad suppositum. Infinitivus autem et adjectivum in neutro genere potius substantivatur quam in genere masculino vel feminino. Exemplum de infinitivo, sicut amare potest stare pro prima, secunda et tertia persona, ut ame amare, te mare, et Joannem amare. Alii autem modi non sunt ita indeterminati, ut de indicativo patet. Et infinitivum et adjectivum si accipiantur in neutro genere, magis substantivantur quam in masculino vel feminino; nam album magis est indeterminatum, quia potest stare pro ligno albo, pro lapide et hujusmodi quam Franciscus albus. Similiter amare absolute magis est indeterminatum, quia pro prima, secunda et tertia persona, me autem amare stat tantum pro prima persona. Sic in proposito est de Patre absolute sumpto, et de Patre Filii, quia ly Pater Filii habet finitam et expressam habitudinem, non sic autem cum ponitur Pater absolute. Et ideo licet Pater possit teneri substantive dicendo, essentia est Pater, non tamen nisi adjective dicendo : Essentia est Pater Filii, et sic simpliciter ista est falsa : essentia est Pater Filii.
(g) Contra modum ejus dicendi. Hic Doctor improbat positionem Henrici quoad illum modum dicendi. Et improbatio stat in hoc : Si enim animal sit de conceptu essentiali hominis sub quocumque modo concipiatur homo, puta vel sub modo concretivo vel abslractivo, si excludatur ipsum animal, talis modus repugnabit homini; patet, quia modus rei praesupponit ipsamrem,etsi animal excluditur ab homine, homo non erit. Sed in conceptu relativi ex hoc quod conceptus relativus (non ut hoc modo conceptus vel illo, id est, non conceptus adjective vel substantive) necessario includitur correlativum ut terminus ejus, non quod correlativum sit de essentia ejus, sed sic debet intelligi, quod includit essentialiter respectum ad correlativum, et hoc loquendo de definitione quidditativa relativi, quae datur per genus et differentiam. Si vero de definitione additamentali loquamur, tunc correlativum sive absolutum correlativi est de conceptu additamentali relativi, ut patet a Doctore in isto primo dist. 30. et per consequens, Pater quomodocumque accipiatur sive adjective sive substantive, semper includit respectum ad correlativum ut ad terminum, et ita nullo modo potest intelligi ut absolutum.
(h) Item, tunc ista esset incongrua. Sensus hujus litterae est, quod nunquam adjectivum non substantivatum supponit pro subjecto, id est, quod non habet rationem subjecti, et hoc de rigore sermonis. Et ideo haec erit falsa de rigore sermonis : albus est lignum vel lapis, et haec vera album est lignum vel lapis. Cum ergo per Henricum Pater Filii, tantum habeat rationem adjectivi, et ponitur ut subjectum, haec erit falsa de rigore sermonis : Pater Filii est essentia.
(i) Ideo teneo opinionem Alexandri. Hic Doctor dat propriam responsionem, et concordat cum Magistro Alexandro, et dicit conformiter, ut ibi exposui.
(j) Ad rationes Praepositivi dico, etc.
(j) Ad secundam ejus rationem dico. Et tola responsio stat in hoc: Quando aliquid est primo relativum, ut patet inquantum pater, erit consequentia mutua cum correlativo, ut pater filii pater, ergo filius patris filius; si etiam relatio conveniat formaliter, scilicet vel per informationem vel per inhaerentiam alicui subjecto, ut paternitas Joanni, tunc est mutuitas relativorum, ut Joannes est pater Francisci; ergo Franciscus est filius Joannis.
In proposito quando dicitur, essentia est pater filii, nec essentia est primo relativum, sed est hoc, quod dico pater filii, nec etiam ipsa paternitas praedicatur de essentia formaliter, sed tantum identice, ideo non sequitur, essentia est pater filii identice ; ergo filius est filius essentiae, non sequitur, nec identice, nec formaliter, quia cum dico, filius est filius essentiae, necessario sequitur ipsam esse formaliter correlativum filii, id est, quod necessario sequitur ipsam referri ad filium formaliter mediante paternitate: et sic pater praedicatur de illa formaliter, quod est falsum, ut supra patuit, et sic arguitur a praedicatione identica ad formalem, Nam in ista : essentia est pater filii, est praedicatio identica, et in ista : ergo filius est filius essentiae, denotatur ex vi sermonis ipsam essentiam esse patrem filii formaliter, et per consequens esse praedicationem formalem, et sic patet ista littera.
Repondet Doctor negando istam : quod genitum inquantum genitum sit aliquid. Et dicit, quod inter contradictoria est medium cum ly inquantum, ut supra expositum est dist. 1. p. 2 q. 1. respondendo ad argumenta principalia; nec enim homo inquantum homo est albus, nec inquantum homo est non albus, et hoc accipiendo ly inquintum red uplicative, quia si homo inquantum homo esset albus, sensus esset, quod homo sit causa praecisa et adaequata quare albedo inest homini. Similiter si ista esset vera : homo inquantum homo est non albus, sensus esset, quod homo esset, causa praecisa et adaequata quare albedo non inest homini, et sic albedo simpliciter repugnaret homini. Nec sunt duo contradictoria complexa simul falsa, cum illa non contradicant. Sed ista contradicunt: homo inquantum homo est albus, homo non inquantum homo est albus, et ista secunda est vera, ut patet. Sic in proposito, ista est vera : genitum non inquantum genitum est aliquid, quia ratio gignitionis non est formalis ratio inhaerentiae praedicati, ita scilicet quod ly inquantum dicat rationem formalem geniti, licet genitum in se formaliter sumptum sit per identitatem essentia.