IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Istarum rationum aliquae possunt evadi, etc. Respondet ad alias rationes. Prima non habet efficaciam aliam ab ipsa confirmatione: negatur enim consequentia. Ad secundam negatur minor, quia non eodem modo se haberent corpus et panis quoad esse et non esse in utroque casu, quia in primo desitio panis esset annihilatio in purum non esse panis, succedens suo esse ; de facto non succedit purum non esse, sed negatio in genere, et contradictorium, ut fundatur in corpore, qua est terminus incompatibilis, ut modo ponitur in essendo ad esse panis. Ad tertiam, distinguit duplicem negationem, aliam disparatam, aliam contradicentem ; negatio disparata non removet omnem rationem entis a termino, sed tantum determinati, verbi gratia, negatio panis in lapide, removet a pane quod non sit lapis, non removet ab eo quod sit corpus, neque removet ab eo alias rationes entis, praeter solum lapidem: negatio contradictoria removet omnem rationem entis et essendi, negatio ergo panis, ut fundatur in corpore Christi, tanquam disparata, non est nova. Sed negatio contradictoria, quae fundatur in ipso, tanquam contradictoria, ut in termino incompalibili est .nova, et illa terminat desitionem panis quae non est purum nihil, quia includit seu connotat esse fundamenti in quo est, et succedit esse panis ; negatur ergo minor.
Contra, ipsa negatio contradictoria est purum nihil; ergo non includitur in corpore, ut est praesens. Respondetur, negationem, quae includitur in corpore, ut est terminus ad quem conversionis, non esse contradictoriam absolutam, sed potius contrariam eo modo quo negatio fundata in aliquo incompatibili dicitur contraria, non ratione negationis, sed sui fundamenti; corpus enim, ut fit praesens tanquam terminus in quem desinit panis per conversionem, juxta suum determinatum modum quo ponitur praesens in ratione talis effectus, et ex determinatione suae causae, dicit per se incompossibilitatem in essendo ad esse panis.
Dicit autem Doctor illam negationem esse contradictoriam, quia nempe non sequitur absolute ad positionem corporis, quocumque modo ponatur vel poni posset sine conversione, per praedicatum absolutum et intrinsecum corporis, sicut in multis aliis incompatibilibus contingit circa idem subjectum, negationem formae desinentis fundari in forma incompatibili superveniente praeciso modo quo producitur, et ex absoluta entitate sua, licet non sine ordine ad subjectum commune.
Itaque ex modo quo fit praesens corpus cum successione in essendo ad esse panis conversi in ipsum (sic ut salvetur conversio, ut specificatur ad terminum ad quem), terminus ad quem dicit esse, cum conclusione termini a quo conversi in ipsum ; neque ponitur in esse, nisi cum hac determinatione essendi, neque terminus a quo desinit esse, nisi respective ad esse, quod succedit. Cum ergo conversio sit inter substantiam et substantiam in esse sic etiam necessario usum esse succedit alteri, et ut succedit cum hoc ordine, ut subest conversioni, dicit incompatibilitalem cum altero in esse, et consequenter negationem contrariam, vel certe quod aequivalet, contradictoriam implicat, inclusam in suo esse, ut succedit per modum termini in quem desinit panis ; non succedit ergo negatio pura esse panis, sed negatio, ut afficit subjectum determinatum in quod panis convertitur.
Et perinde est ad excludendam affirmationem contradictoriam, sive illa negatio insit ex natura absoluta termini, sive ex modo ponendi terminum, quomodocumque enim inest, tollit affirmationem, inquantum ei succedit ; et quia succedit, ut afficit determinatum subjectum, ideo non est purum nihil, aut negatio absoluta essendi, ut abstrahit ab omni subjecto, sicut est negatio, quae est terminus annihilationis.
Solutio autem subsequens illius replicae ad hunc sensum reducta subsistit. Ad illud autem quod objicitur, quod terminus posterior non est ratio alicujus incompossibilitatis ad aliquid prius naturaliter; ergo corpus Christi ut hic, non est aliqua ratio incompossibilitatis corporis ad esse panis. Respondetur negando suppositum, quia licet corpus, ut ponitur sub speciebus, sit posterius pane in essendo, eique succedit, tamen, ut succedit per conversionem panis in ipsum, et subest mutationi, est terminus ad quem, et prior in genere causa formalis, vel certe finaelis et specificantis mutationem; prior enim est, inquam, desitione panis, ut transit in non esse, ex repugnantia termini ad quem, qui includit modo explicato non esse panis, et sic patet ad omnes objectiones allatas.
Hunc modum incompossibilitatis ex natura rei inter terminos hujus conversionis, puto esse magis ex sententia Doctoris ; tum quia primo loco illam docet, tum quia fundamentum, ex quo quaestione prima hujus distinctionis, probat possibilitatem transubstantiationis, ei magis cohaeret, ex plena subjectione esse totalis unius termini, et non esse alterius termini ad potentiam Dei in ordine ad conversionem unius in alterum. Conversionem autem hanc dicit soli Deo convenire posse, quod intelligit qua est exercitium omnipotentiae divinae diversum a creatione et annihilatione; oportet ergo per ipsum transubstantiationem esse diversam ab his, ut salvetur tam ipsa conversio quam subjectio illa rerum in ordine ad conversionem, quam etiam possibilitas utrimque fundata ad conversionem ut diversam a creatione et annihilatione.
Si desitio termini a quo esset mera annihilatio, nihil faceret talis desitio ad conversionem in aliud, tanquam diversus modus desinendi; neque positio termini ad quem faceret aliquid ad conversionem, cum nihil in ipsum desineret, sed esset mera creatio late vel stricte sumpta.
Facit ad idem definitio transubstantiationis ab eo assignata ibi, ut sit mutatio totalis substantiae in substantiam ; desitio autem non refertur ad aliquid, ad quod terminus desitionis, seu negatio essendi non refertur. Terminus autem annihilationis nullo modo refertur ad aliquod subjectum, sed est pura negatio extra genus; ergo sic nihil facit ad terminum ad quem conversionis, oportet ergo ut salvetur mutatio substantiae in substantiam, desitionem unius respicere positionem alleriu, et e contra. Hoc autem nequit commode, nisi desitio ipsa ex natura mutationis sit conjuncta termino ad quem conversionis posito, servata proportione ad alias mutationes quantum fieri potest, in quibus unum convertitur et immutatur in aliud; ergo debet terminus ad quem, ut subjacet mutationi, dicere negationem essendi termini a quo.
Accedit, quod hoc modo magis proprie salvatur transubstantiatio inter corpus et panem in esse substantiae, et verba Conciliorum, et ex Doctore conclusione sequenti ; si terminus conversionis produceretur simpliciter, diceret incompossibilitatem, .quam modo declaravimus, in essendo ad terminum ad quem, et terminus ad quem inceptionis esset per se oppositus termino a quo, sicut est in terminis generationis et corruptionis, et negatio termini a quo desitionis esset terminus ejus, ut includitur in termino adquem. Si ergo hoc verum est ex sententia Doctoris, nihil etiam vetat idem dici in proposito, nempe corpus Christi, ut ponitur praesens sub speciebus realiter et substantialiter, includere negationem, ut terminat desitionem panis, cum Concilia dicant panem secundum substantiam, nihil ejus manente, converti in corpus Christi. Accedit ultimo, quod respondeat ad argumenta in fine quaestionis Doctor secundum hanc conclusionem, et obiter tantum responsione ad quartum indicat alterum modum, quem in sequenti explicabimus, qui est ex opinione aliorum ; neque in Quodlibeta decimo aliter procedit, quin imo magis discurrit ad hunc modum quam ad alterum, et resolutionem finalem ad eum reducit.