IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
De primo (a) dicit quod est actus rectus ; patet, quia omnis actus elicitus a voluntate conformiter se habente rationi naturali rectae est rectus ; patet ex 6. Ethic. cap. 3. Electio reda confesse se habet, id est, conformiter rationi rectae, et hoc clare patet a Doctore quaest, ult. Prol. dist. 17. primi. Sed ratio naturalis recta dictat optimum esse summum diligendum ; ergo actus diligendi Deum super omnia conformiter elicitus tali rationi, erit vere rectus. Et cum dicit de ratione naturali, accipitur ibi ratio naturalis non pro potentia intellectiva, sed pro cognitione naturali practica, qua intellectus cognoscit optimum esse super omnia diligendum ; talis enim cognitio immediate dictat optimum sic esse diligendum. Et de hoc vide, quae exposui super ultimam quaestionem Prologi Doctoris, et super dist. 39. secundi, ut infra magis patebit dist. 37. Quod etiam dicit hic, quod certitudo hujus, optimum esse summum diligendum, est per se nota, sicut rectitudo primi principii in operabilibus ; hoc patet, quia apprehensio optimo bono, et apprehensa summa dilectione ex complexione horum terminorum, statim haec propositio est evidens et per se nota, optimum est summe diligendum ; et de hoc vide,
quae notavi super quaestionem ultimam Prologi.
(b) Confirmatur, scilicet quod actus diligendi Deum super omnia sit rectus, et naturaliter notum est ipsum esse rectum, quia praecepta moralia sunt de lege naturae, etc.de quo magis patebit infra dist. 37. et per consequens naturaliter est notum hunc actum esse rectum.
(c) Ex hoc sequitur. Ostenso enim quod talis actus est rectus statim potest ostendi posse esse aliquam virtutem inclinantem, quia habitus manifestantur ex actibus, ut supra patuit, et talis virtus erit Theologica. Patet, ex quo enim ille actus immediate terminatur ad Deum, virtus inclinans ad hujusmodi actum erit Theologica, quia habet Deum pro objecto immediato ; et ultra innititur immediate primae regulae humanorum actuum, et infundi potest a Deo, quae tres conditiones requiruntur ad hoc, ut dicatur virtus Theologica, ut supra patuit distinctione 26. Et sic talis virtus est nata perficere supremam portionem animae, quae non perfectissime perficitur, nisi immediate a Deo ; sed habitus supernaturalis est perfectior quocumque habitu naturaliter acquisito, ut supra patuit dist. 23. circa finem. Sequitur : Haec autem virtus inclinans ad actum diligendi Deum super omnia est distincta a fide ; patet, quia actus talis virtutis non est credere, quod est actus fidei. Similiter distinguitur a spe.